
tur, species analogas potius quam affines non tantum in diversa
Genera, sed etiam in diversas familias esse referendas.
Præter hanc differentiam fructus, sunt aliæ in evolutionis
modo moditìcationes, quæ nec spernantur. De his vero omnibus
ea videas, quæ de Galaxaura attuli.
Sphærosporas in filis minutis glandulæformibus obvenire
statuit Zanardini. Quæ vero an revera sphærosporæ sint,
mihi dubium adparuit; ut hoc quoque infra Galaxauram attuli.
1. Z. marginata (Soland. in Ellis p . 115) stipite incrassato
tereti subdicliotomo undique villoso, ramis ex apice frondem
planam dichotomo-flabellatam exserentibus, segmentis
supra axillas acutiusculas aut subrotundatas patenti-
bus linearibus, adparenter glabris, superficie juvenilium
filis brevissimis subglandulæformibus instructa, adultiore
subglabrata, apicibus increscentibus stricturisque bic illic
obvenientibus fasciculo filorum longiorum obsitis. Corallina
marginata Ellis l. c. tab. 22 fig. 6. Galaxaura marginata
Lamour. Hist. Pol. p . 264. Decsne Cor. p . 105.
Harv. Phyc. austr. tab. 136.
Formas sequentes distinxerunt:
a. marginata segmentis superioribus transversim zonatis. Kiits.
tab. Phyc. Voi. V i l i tab. 36.
Hab. ad oras Seuegambiæ!
b. Diesingiana segmentis superioribus subzonatis, interstitiis
in disco collabentibus glandulosis, marginibus glabratis.
Zanard. Phyc. adriat. tab. 22 D.
Hab. ad Port Natal.
c. linearis segmentis angustis linearibus bio illic constrictis,
ad stricturas fasciculis filorum longiorum obsitis. Kütz.
I. c. tab. 37. G. canaliculata Kütz. I. c. tab. 36.
Ad Brasiliam.
d. dilatata major latior, stricturis parum conspicuis, apicibus
increscentibus fasciculis filorum comosis. Harv. I. c. Kütz.
tah. Phyc. tab. 37.
Ad Antiguam (sec Kützing); ad Novam Hollandiam
Harvey aliique.
An plures species hoc loco lateant, decidere haud audeam. Specimina
segmentis zonatis ezonatisque ex eodem loco habui. Specimina
Dindera.
Brasiliensia insigniter angusta et stricturis notata, ut eadem depinxit
Kützing, quoque vidi; tantum in his stricturas fasciculo filorum longiorum
comosas observavi. Fructus supra descriptos tantum in specimine
e Nova Hollandia, fronde latiore instructo, invenire contigit.
Specimina in Herbariis asservata sæpius tantum partem superiorem
planatam sistunt. Stipitem validum teretiusculum villosum Harvey
primus indicavit; hic haud exiguam externam similitudinem cum
6 . lapidescente præbet; sectione stipitis facta transversali zona ellip-
tioa in medio cernitur, basem frondis superioris constituens, spatium
interius subvaouum ambiens; ipsa zona filis densius intertextis constituta,
externe in spongiosum adparatum (serius formatum?) stipitis
exterioris abiens; hæe spongiosa pars constat filis callithamnioideis
articulatis, ad genicula contractis, superiore parte cylindracea sæpissime
abrupta; fila stipitis sunt analoga iis, quæ in fig. 4 depinxit
Harvey, e fasciculis apicalibus desumta. Præter hæo fila non raro
adsunt alia, revera partes Callithamniorum constituentia.
fXXVII? BindERA Harv. Phyc. austr. tab. CXI.
Frons tenue membranacea, saccata, prolificationibus ramosa,
stratis tribus contexta; medullari filis articulatis intertextis
longitudinalibus; intermedio cellulis magnis rotundato
angulatis unica serie dispositis ; corticali cellulis minimis
coloratis pauciseriatis» constante. Cystocarpia ad
frondem externa, intra pericarpium globosum nucleum
intus cavum, ad parietes circumcirca fasciculis filorum
prægnantium vestitum foventia; fasciculi sæpius prolongati,
in articulis filorum moniliformibus gemmidia foventes.
Sphærosporæ in soris superficialibus definitis collectæ,
triangule divisæ.
Genus eximiis characteribus distinctum, mihi tantum icone
et descriptione Harveyana cognitum. Cum liabitu Halymeniæ,
aut Chrysymeniæ Fnteromorpliæ, structuram fructus capsularis
fere Chætangii jungit, quare cum boc Genere affinitate
proximum judicavit Harvey. Mihi ex opere Harveyi tantum
judicanti dubia quædam hoc respectu restant ob fila gemmidiifera,
quæ moniliformia dixit et pinxit Harvey; neque sphærosporæ
triangule divisæ cum Chætangieis reliquis bene consociantur.
Kützing, qui specimen ex Herbario Sonderiano de-
lineavit, speciem Chondrosiplionis judicavit.
i :
■ li ite