
frondis occupant: in N. cartilagineo per segmenta media sparsos vidi;
Harvey per totam superficiem obvenientes dixit.
*** Fronde erectiuscula substipitata, stipite brevissimo costato
sensim in caulem, scepe elonyatum ancipitem, residuis laminæ
plerumque alatum, abeunte.
25. N. BEOSUM (Harv. Alg. austr. exs. n:o 29.3) fronde supra
stipitem costatum brevem subavenia crassiuscula dicho-
tomo-subpinnatifida, laciniis linearibus patentibus margiue
densissime minute fimbriatis, fimbriis subulatis demum
divaricato-inultifidis, soris minutis ovalibus per totam
superficiem sparsis, coccidiis coronatis. Harv. Phyc.
austr. tab. 91! Aglaoph. erosum Kütz. tab. Phyc. Vol.
X I X tab. 6. N. fimhriatum Harv. in Trans. Ir. Acad.
(non Grev.).
Nov. Hollandia australis et occidentalis.
Species distinctissima, characteribus tamen mihi àdhuo paulisper
dubia. Specimina Harveyana sunt fere enervia, sed aliud e Nova Hollandia
australi vidi, quod fronde fere costata instructum diceres, nervo
tantum in supremis laciniis evanescente. Ad N. pristoideum hoc vix
referatur ob marginem adhuc longius fimbriatum quam in N. eroso.
Cæterum specimen Harveyanum nostrum antheridiis macnlæformibus
rotundatis, supra superiorem frondem dense sparsis, instructum est;
inter antheridia cellulæ stériles (non transmutate) prolongate venas
superficiales aliarum ita referunt, ut frondem aveniam vix dicere licet.
In specimine mox memorato longius costato venæ superficiales vix
conspiciantur.
26. N. EEiSTOiDEUM (Harv. Alg. austr. exs. n:o 292) fronde
augusta inferue incrassata caulescente decomposite dichotomo
subpinnata, segmentis linearibus, inferioribus medio
crassioribus superioribusque margine dentibus minutis
acutiusculis crenulatis, sursum longius tenue venosis,
soris minutis in laciniis terminalibus sublinearibus plurimis
adproximatis subconfluentibus. Harv. Phyc. austr.
tab. 229. Aglaophyll. pristoideum Kütz. tab. Phyc. Vol.
X I X tab. 6.
Hab. ad Nov. Hollandiam australem.
Kützing hanc speciem (velut alias nonnullas) nomine Aglaophylli,
cujus nullæ essent venæ, recepit. Quod hoc attinet, dixisse placet
venas superfioiales, quibus Cryptopleuræ distarent, in hac specie ut
in aliis nonnullis Aglaophyllis Kützingii adesse et fere æque conspicuæ
ac in multis Cryptoiileuris ; translucente, lumine vero hæ vix ut
nervi conspicuæ. In inferiore parte costa admodum conspicua.
27. N. E n d iv iæ e o l iu m (Hooh. et Harv. Alg. Tasm.p. 6) fronde
angusta inferne incrassata caulescente dichotoma margi-
nisque uiidulatissimi laciniis sensim excrescentibus pinnata,
segmentis linearibus, inferioribus medio crassioribus,
superioribus densissime undulato-crispatis segmenta principalia
caulescentia fere undique obtegentibus, coccidiis
et soris minutis punctiformibus in laciniis superioribus
evolutis. Delesseria Fndivicefolia Harv. l. c. J. Ag. Sp.
p . 697. Kütz. tab. Phyc. Vol. X I X tab. 11.
Ad Novam Hollandiam australem.
Harvey speciem Delesseriæ consideravit, quin immo dubitavi! an a
D. frondosa differret (Alg. austr. exs. n:o 275). His comparatis tamen
adparet, D. frondosam numquam apice pubdivisam esse, sed semper evolutione
marginali decompositam fore ; in N. Endiviæfolio, contra, sunt
segmenta terminalia dichotoma et præterea decomponitur evolutione
laciniarum lateralium. Multo magis cum quibusdam Nitophylli speciebus
D. Endiviæfoliam convenire, mihi adparuit. Reverá N. Pristoideo
et N. parvifolio, æque caulescentibus, potissimum adfinis mihi adparuit.
Me tamen soros bene evolutos non observasse, dixisse opportet; coccidia
in laciniis superioribus sparsa, in lacínula subsingula, hinc prominula,
nervo nullo insidentia vidi.
28. N. POLYANTHUM (J. Ag. mscr.) angusta inferne caulescens,
caule incrassato subconvoluto squamoso, fronde decomposite
dichotomo-pinnata, segmentis linearibus, inferioribus
medio crassioribus, margine integro aut subcrenulato,
superioribus fere ad apicem rotundato-obtusum venosis,
soris minutis punctiformibus in laciniis terminalibus sublinearibus
plurimis. Cryptopleura Curdieana Kiitz. tab.
Phyc. Voi. X I X tab. .3. (see. soros!)?
Hab. ad oras Tasmaniæ et Novæ Hollandiæ australis.
Ut Species affines distinguere conatus sum, soris multo minoribus
hæc species dignoscatur a proximo N. Curdieano, cujus sori subocellati.
Frons ipsa oonsistentia firmior videtur, unde poris multo minus
pertusa est frons inferior quam in N. Curdieano et præcipue in latiori
N. affini. Ut in N. Curdieano fit frons inferior eximie incrassata et
caulescens, caule in lobos exuberante, quibus squaniosus et angulatus
fit lobis oonvolutis. Hanc speciem a Harvey nomine N. affinis inscrip-
tam vidi; et hujus varietatem initio, dein N. Curdieani formam consi-
deratam fuisse suspicor.
t .