’■fe
L u n S ic , foimis BerUngianis descripti, 1876.
i
P R i E F A T I O .
F uit in votis ut quse post editas S p e c ie rum A lg a rum
partes priores nova de Florideis didicerim, ea hoc volumiiie
comprehenderem. De Rhodomeleis, serius a me tractatis,
hodie scribere, non in animo fuit.
Sub hoc tempore prseterlapso susceptum est ad oras Au-
straliíB, Algarum feracissimse, iter illud Harveyanum, quod
formas plurimas novas scientife attulit et investigatores Algarum
baud paucos adscivit, quorum opera novse formas baud
paucse postea quoque detectas fuerunt. Harveyanas species,
sub importunitatibus itineris examinatas, non semper rite in-
tellectas fuisse, quis est qui miratur. Ad ea corrigenda, quae
ab initio male conceperit, plurima dein contulit ipse Harvey;
posteris, mortem prsematuram lugentibus, multa tamen alia
accuratius examinanda restare, confitendum est. Quas hoc
modo demum rite cognita fuerunt ut quasi in succum et san-
guinem scientias recipiantur eorum est, qui totius Systematis
imaginem adumbrare periculum fecerunt.
Est quidem in Algis Florideis hoc animadvertendum, ut
sub forma exteriore simillima ssepe lateat structura interna
quam maxime diversa; quiii immo baud raro obtineat ut ha-
bitu exteriore et structura interiore diversarum specierum
admodum congruentibus (Callithamnion et Wrangelia, Hydro-
lapathum et Delesseria) fructus tamen sint diversissimi. Quod
quidem neque fortuito obvenire, neque polymorphia quadam
fructuum ejusdem Speciei explicari, mihi est certissimum, et
unicuique sane pateat qui Florideas sibi bene cognitas red-
dere voluerit. Queb si ita sint, quousque ducant conclusiones
in aprico est: nullam Florideam in systemate rite dispositam