
p '
III
considerare decet, cujus structura interna et fructus nobis
non sint omnibus numeris cogniti; neque certum judicium
ferre licere de iis speciebus auctorum, quse aut steriles de-
scriptai vel delineata;, aut analysibus fructuum et structural
erroneis aut deficientibus tantum cognita; sint. Quamobrem
in hoc volumine, velut in antecedentibus, nullam speciem in
textu adscivi, quam non ipse examinavi; species a me non
visas aut in notis, aut inter species inquirendas enumeravi.
Paucissimas, facilius distinctas, iconi tantum fidens, hac auc-
toritate adoptavi.
Sin facto allato insistentes ultra procedimus conclusioni-
bus, nonne patet, omnibus iis, qua; de proventu Algarum
nostratium in littoribus longinquis attulerunt, nullam omnino
fidem esse liabendam, nisi diversorum locorum species accu-
ratiori examine subjectse fuerint, quod vero dum viventes
Algte coram fuerunt perficere saipissime neglexerunt. Per-
multas assertiones bujus generis, ut specimina e diversis locis
accuratius comparare coiitigerit, falsas esse, demonstrare licet.
Algologis velut primis peregrinatoribus, qui de superioribus
plantis similia autumarunt, vitium fuit ut naturam non modo
non copiosam atque abundantem, sed pauperam atque inopem
crediderint.
Si porro in Florideis obtiueat, ut species non nisi cognitis
frondis et fructuum penitiori structura atquie vitm rationibus
(cfr. ex gr. quse de differentia inter Laurenciam elatam atque
L. liixuriantem dixi) rite limitentur et definiantur, quidnam
concludere opporteat de speciebus plantarum superiorum, qua-
rum vix du£e exstant species vicinse, de quibus cognitum est
easdem fuisse quoad structuram internam accuratius compa-
ratas? Et tamen in hoc nostro mvo conclamarunt plurimi
nullas esse specierum limites, diversitates esse magis fortuitas
aut temporis aut locorum, ne dicam ipsorum individuorum
virtute plastica — ut injurias externas vincerent — consecutas.
Non is sum qui negam esse in Florideis, ut in aliis plantis,
Genera quorum species vix certis limitibus distinctas
hodie considerare decet. Cavendum vero videtur, ne ex bis
plura aut majora deducamus, quam quae revera ex iis fluere
videntur. Quia specimina male preparata aut incompleta
Herbariorum ad certam speciem Generis segre referantur.
nullo modo sequitur non esse Species ejusdem Generis certis
limitibus circumscriptas. Nec si Algologi species diagnosibus
bene institutis delineare non valuerint, baud earn ob rem crédere
opportet species in natura non existere debilitas. Si
notæ diagnosticæ adsint, est nostrum vitium si istas' notas
non invenerimus; sin revera nullæ adessent, nescio sane quare
ex paucis Generibus, quarum ea esset ratio, potius deducere-
mus naturæ omnes formas esse inconstantes, quam ex multis
Generibus, quarum est diversa ratio, stabilitatem omnium atque
limites certos assumeremus. Mibi quidem est certissimum
multas esse Florideas, quas quam maxime variantes et innu-
meris formis invicem transeuntibus ludentes, proclamarunt,
(ex gr. Iridece et Gigartinoe sp. plur.) de quibus demonstrare
licet formas istas ludentes si accuratius examinatæ fuissent,
non tantum ad species bene diversas pertinere, sed ad Genera
quæ et structura frondis et fructu utroque différant!
Fuit effatum quoddam Linnæi, unicuique Generi cbarac-
terem quondam esse essentialem, quo unum Genus ab altero,
quasi unica idæa, distingueretur; mihique, quo magis in Algarum
formis cognoscendis versatus sum, eo magis versimile
adparuit unamquamque speciem suo proprio cliaractere essen-
tiali esse dignoscendam. Quæ vero nota in uno Genere valent,
eandem in altero neutiquam semper præstare constat.
Notas has, quibus in diversis Generibus dignoscantur species,
invenire, me judice, est artis descriptoriæ et primum
et ultimum. Fuit vero in Algis describendis diu is modus
atque consuetudo, ut omni fere spreta comparatione aliarum
specierum, potius abbreviatam quandam descriptionem speci-
minis plus minus completi, quam diagnosin aut notam cha-
racteristicam speciei dedisse videantur. Nec fere alia fuit
ratio eorum, qui speciminibus depictis Algarum species illustrare
susceperunt: notas diagnosticas non auctori exponere,
sed consultantibus concipere traditur. Diagnoses velut de-
scriptiones hic modo fiunt facilius nimiæ et in trivialibus ver-
bosæ, prætermissis sæpe essentialibus. Sunt in bis permulta
quibus erit medendum, prout Species cognoscantur plures
atque intelligantur melius. Quæ itaque Genera post edita
priora de Florideis volumina nullis aut paucis speciebus locupletata
sunt, hodie fere intacta reliqui; in aliis specierum