
T T
IV
novarum cliaracteres invenire et definitiones magis diagnosticas
reddere, atque præcipue in Generibus majoribus Species sec-
tionibus factis distribuere, in curis fuit.
Sunt qui dixerunt systema Floridearum, cujus in priori-
bus operibus primas lineas exarare molitus sum, multis laborare
vitiis; adversarii quoque alia fundamenta quædam sy-
stematis indigitare non dedignarunt. Pace celeberrimorum
virorum bæc nioneam:
Mihi præcipue vitio vertitur quod structuræ fructus cap-
sularis uimium dederim (Thuret in Le Jolis Alg. Mar. Gherh.
p. 24). Verum quideni est me non tantum ab initio credi-
disse, sed etiam postea me milii magis magisque persuasisse
structuram cystocarpiorum. et formationis modum gemmidi-
orum nuclei optimos præbere cliaracteres, quibus distingu-
antur genera Floridearum; et liodie sane contìteor me, longa
experientia doctum, omnino convictum esse nullas Floricleas
esse affinitate junctas, quæ his characteribus non conveniant.
Quod quidem non tantum probatur omnibus iis generibus,
de quorum affinitate vix sint dubia, sed præcipue tota familia
Rhodomelearum, quarum formæ ab iiifimis ad supremas continua
et naturali serie aclscendunt. Si in bis formæ infimæ
articulatæ cum superioribus frondosis et foliosis naturali serie
nectantur, nescio sane quare ne idem patiamur in aliis ; quare
ne Callitbamnia, Wrangelias, Spyridias, quasque cum suis
perfectioribus conjungeremus *).
Ex eo vero quod unico characteri (structuræ fructus cap-
sularis) nimium dederim, sequi videretur dispositionem a me
propositam neutiquam esse vere naturalem, monente Tburetio;
urget contra ipse dispositionem characteribus cystocarpiorum
spbærosporarum et antberidiorum simul adliibitis fundari de-
bere. De hoc eo minus in animo est disputare, quum alio
*) Quum Bornetiam ut Genus proprium proponeret Thuret, me
quasi ob gravis simum errorem carpit, quod (ignoto mihi adhue fructu
cystocarpiorum) speciem, habitu sphærosporis et involuoris Griffithsiis
simillimam, GrifBthsiam fecissem. Qui hoc loco externum habitum
ita vilipenderei, idem in suo systemate Wrangelieas Ceramieas et
Spyridieas proximas enumerai, spreta diversissima structura cystocarpiorum,
et neglectis sphærosporis, quæ sunt in generibus nonnullis
ejusdem familiæ, diversæ. Quænam horum ordinum alia sit quam habitus
similitude, me sane fugit!
loco meam qualemcumque de systematis naturalis construc-
tione opinionem fusius protulerim, et in dispositione Floridearum
a me proposita, ubicumque potuerim, diversitatibus
spbærosporarum in ordiiiibus subdividendis sæpius usus sum.
Quod aiitberidia attinet, vanum inilii videtur disputare de or- .
gaiiis, de quibus nibil fere scinius. Ipse Tburet contra pro-
priam suam assertionem bis organis ita usus est, ut ad Rho-
domeleas référât non solum Polysipboniam, Rhodomelam, Ry-
tipblæam et Cbondriam, sed et Bonnemaisoniam et Laurenciam;
de quibus generibus constat nonnullarum antberidia
ncmpe Polysipboniæ, Rytiphlææ, Laurenciæ et Chondriæ invicem
fere magis distare quam quæcumque sint antberidia
aliarum Floridearum hodie cognita. Sunt nimirum in Laurencia
intra receptacula scutellata recepta, in aliis externa
nuda, in omnibus quoad formam et paulisper quoad structuram
diversa. Quum Bonnemaisoniam monoicam dixit Thuret
(Bech. sur les anther, des Alg. p. 38), quærendum videtur an
ea, quæ observavit, organa vera fuerint antberidia Bonne-
maisoiiiæ.
Ad Florideas nonnulla retulerunt Genera, quæ, hoc loco
exclusa, an vere iisdem pertineant mihi quam maxime dubium
videtur: Porphyram puto atque Batrachospermum. Equidem
iiullam observationem mihi cognitam babeo, quæ bæc Genera
Florideis vindicaret. Nullo modo liquet an organa illa sep-
tata, quæ in Batrachospermo observarunt, sint sphærosporæ.
Neque de natura organorum, quæ antberidia et cystocarpia
habere voluerunt, observationes hucusque cognitæ certum quid
probare mibi videntur.
Me in hoc volumine, quod potissimum dispositionem et
descriptionem formarum spectat, nibil dixisse de organis, quæ
maximi momenti considerarunt alii, — de tricbogynico adparatu
et corpusculis antberidiorum, horumque organorum functioiii-
bus — ignoscant precor. Quicumque oculo paulisper critico
observationes et conclusiones inde deductas répétât, vix non
videat observationes hucusque factas et ulterius repetendas
et corroborandas esse. Mihi ipsi, adparatum trigogynicum in
pluribus quærenti, an umquam verum videre contigerit, nescio.
In iis cystocarpiis, quæ trausformatione ramuli oriri videntur,
ramuli transformati apicem fere sub ea forma nunc in fructu