te à
videntur, sunt articulis terminalibus mox descriptis duplo crassiores,
oblongæ et cruciatim divisæ.
1. G. üL v o iD EA (Sond. l. c.) fronde pedali carnoso-crassa pinnatim
decomposita, pinnis sublinearibus a margiue laci-
iiiatis, laciniis demum conformibus. Gelinaria Ulvoidea
Sond.; J. Ag. Sp. p . 197. Harv. Phyc. austr. tah. 85.
Halymenia Ulvoidea Kütz. Sp. p. 718.
Hab. ad oras occidentales et austro-occidentales Novæ
Hollandiæ.
Obs. Exstat planta huic externe simillima, nomine Nemastomæ?
Gelinarioides a Harvey designata, quam structura densiore diversam
dixit. Mihi quoque structura diversa adparuit; sit immo ut species hæ,
licet externe simillimæ, forsan parum affines demum censeantur. In
Synopsi Phycol. Australis Harvey speciem allatam sub Halymenia Muel-
Ieri memoravit, supposita identate utriusque. Quidquid vero sit II.
Muelleri, hæo diversa omnino species videtur, si quidem iooni Kützingianæ
{Tab. Phyc. Vol. X V I tab. 95) quod ipsum specimen Sonderi
pictum dicitur, fides babenda sit.
CXLVl. Me r is t o t h e c a J. Ay. Bidr. Fl. System, p . 36.
Frons plana gelatinoso-membranacea laciniata dentibus et tu-
berculis demum exasperata, intus tubulosa, tubo filis articulatis
anastomosantibusque percurso, periplierico strato
introrsum cellulis magnis rotundatis, superficiem versus
minoribus, extrorsum cellulis minutis in fila breviora ver -
ticalia conjunctis, contexto. Cystocarpia in tuberculis
sita, strato corticali amplius evoluto inclusa, intra plexum
peculiarem arcte ambientem nucleum compositum foventia ;
nucleoli circa placentam compositam radiatim dispositi,
filis sterilibus a placenta ad plexum ambientem extensis
invicem separati, filis gemmidiiferis ramosis invicem liberis
fasciculatis, peripheriam versus radiantibus constituti;
gemmidia in articulis terminalibus ramulorum singula
clavato-obovata. Sphærosporæ strato-corticali immersæ,
sparsæ, cruciatim divisæ.
Species bujus generis primum cognita ex babitu tum ad
Halymeniam, tum ad Kallymeniam relata fuit. Nec structura
a Ebabdonia admodum recedit. Missa substantia molliore, in
T
dentibus et papulis, quibus frons demum obsita fit, quædam
quoque cum Eucheumate adest analogia. Situ cystocarpiorum
Kallymenia et Halymenia abludunt, velut penitiori
structura nuclei admodum differunt. Quoad cystocarpia, pariter
subexterna et in processubus. sita, cum Eucbeumate
potissimum convenit Meristotbeca. Placenta centralis sub-
reticulatim ramosa, filis subcoalitis ramos placente bine
junctos illinc separatos formantibus; exteriores rami placente
circumcirca fila gemmidiifera plurima fasciculata et fastigiata,
peripberiam versus radiantia, invicem libera emittunt; inter
fasciculos fertiles fila sterilia ad plexum ambientem excurrunt,
quasi nucleolos iuvicem separantia. Nucleus ita compositus,
cingitur plexu peculiari, quod filis admodum densis constituitur.
Extra boc strata froudis sterilis recognoscere licet. Fila
gemmidiifera invicem libera, iu articulis terminalibus ramulorum
gemmidia singula fovent. — A generibus, quæ structura
conveniente cystocarpiorum proxime affini a suspicor,
sphærosporis cruciatim divisis Meristotheca differt.
1. M. N a t a l e n s is (J. Ag. mscr.) fronde plana latiuscula subpinnatim
laciniata et a margine prolifera, prolificationibus
elliptico-spathulatis, secus margines demum incrassatis
et tuberculis minutis obsitis, fructibus . . . .
Hab. ad Port Natal. (Hb. J. E. Gray!).
l'T-agmentum sterile tantum vidi formæ, ut videtur, distinctissimæ.
Laciniæ majores in nostra sunt pluripollicares et pollicem latæ; minores
evidentius prolificatione ortæ ellipticæ unciales et minores; bis
basi prolongatis in formam lineari-spathulatam abeunt. Structura cum
aliis speciebus Meristotheoæ convenire videtur.
An hujus quædam esset affinitas oum Chondro agathoioo Kütz.
(tab. Phyc. Vol. X V I I tab. 54), qui a specie Lamourouxiana ejusdem
nominis sine dubio differt. Icon Kützingiana tamen structuram Meristothecæ
haud bene refert.
2. M. TASMANICA (J. Ag. mscr.) fronde plana dichotome aut
subpinnatim laciniata et a margine prolifera, prolificationibus
supra stipitem teretiusculum cuneato-dilatatis subalterne
dichütomo-pinnatifidis, laciniisve lateralibus abruptis
adparenter obtuse dentatis, laciniis cuneatis, terminalibus
obtusis.
Hab. ad Orford Tasmaniæ D:na Meredith!
à ;
ib.
i"
. Lé
À lit e
g? J