I. ì
î . ï-
H.? SETACEA Kiitz. tah. Phyc. Vol. X V I I I tah. 31. e Cayenne.
H. VAGA Kütz. tab. Phyc. Vol. X V I I I tab. 23. e Nova Caledonia.
H. BüGDLOSA Küiz. ïbm tab 27. e freto Torres; an Gracilaria?
H. CONPEBTA Kütz. ihm tab. 28. an Cordylecladia?
rX L . R h o d o d a c t y l i s J. Ag. mscr. Chondriæ sp. Harv.
frons teretiuscula supra caulem trunciformem in ramulos
tenues filiformes patulos divisa, intra corticem subpoly-
siphonia, cellulis nimirum 5 circa centralem angustiorem
in orbem dispositis æque-lougis, cellulisque exterioribus
brevioribus, in corticales minores abeuntibus contexta.
Cystocarpia intra pericarpium ovatum, carpostomio apertum,
nucleum nucleolis plurimis compositum foventia;
nucleoli inter fila anastomosantia nuclei suspensi, globosi,
gemmidiis rotundatis a puncto centrali quoquoversum radiantibus
dense stipatis, invicem subliberis, constituti.
Sphærosporæ . . . .
Quæ hujus generis typica consideratur pianta sub nomine
Chondriæ rubræ in Phyc. australi sub tab. 280 descripta, et
icone, pro parte saltern eximia, illustrata fuit. In collectioni-
bus autem adhuc paucis observata, nec quoad veram affinitatem
dubiis libera. Ex specimine, quod Harveyo debeo et
ipsius manu nomine Chondriæ? rubræ inscriptum, credere
licet eum quoque de affinitate dubitasse. In Phycologia australi
agnovit se primum Rj'tiphleæ speciem considerasse, demum
observatis cystocarpiis et suadente forma fusiformi ramulorum
Chondriam putavit. Attamen in hoc genere speciem
ab omnibus facile distinctam consideravit,. et tantum coloris
quandam congruentiam cum Ch. clavata prodere dixit. Credere
forsan licet eum ramulis fusiformibus et cystocarpii
forma ovata ita de affinitate cum Chondria couvictum fuisse,
ut ipsius nuclei structuram penitiorem examinare neglexerit;
nec enim nuclei structuram penitiorem analysi illustravit, nec
credere licet cystocarpia ab ipso nomine Keramidii designata
fuisse, si penitiorem structuram observaverit.
Pauca quædam cystocarpia observanda habui. Sectione
tenui facta nucleum fere Hypneæ videre credidi. Cystocarpium
limbo tenui byalino cingitur; hujus limbi in pianta sterili dissecta
vix adest indicium. Cellularum seriebus pluribus, quarum
interiores saltern evidentius concentricæ et paulo longiores
sunt quam extimæ, pericarpium crassiusculum confectum
est; apice expanditur in carpostomium parum productum, canali
angusto ab apice pervio ad nucleum ducente. Nucleus,
uisi sectione admodum tenui observatur, sat inordinate con-
glomeratus appareat, ut fere in icone Harveyana. Sin sectione
satis tenui conspiciatur, nucleolis numerosis constare videtur;
nucleoli separantur filis anastomosantibus a basi cystocarpii
ad tectum pericarpii extensis : in areis minutis, quæ
reticulo filorum anastomosantium separantur, nucleoli singuli
fero in medio suspensi adsunt, gemmidiis singulis aut paucis
majoribus magis maturis, aliisque pluribus minoribus fere quoquoversum
radiantibus constantes. Patet ejusmodi compositionem
nuclei longe differre a structura Keramidii, cujus gemmidia
a basali placenta radiantia pyriformia et stipitata in Chondrieis
et Rhodomeleis omnibus parum discrepant. Consimilis cum Ch.
rubra vero adest dispositio tum in Gigartineis quibusdam,
quorum nucleoli tamen structura penitiore omnino differunt,
tum in Hjipnea et Generibus huic proximis, quæ gemmidiis
invicem subliberis præterea congruentia videntur. Si igitur
structuram ita rite viderim, apparet Chondriam rubram ad
Hypneaceas esse transferendam. Cum Hypnea congenericam
esse vix tamen crediderim, babitu nimium abludente, et carpostomio
præsente, gradurn evolutionis superiorem forsan indicante.
Ramuli fusiformes tamen nec Hypneis alieni, nec
structura frondis admodum diversa. Nostra specimina abundant
granulis amylaceis, intra cellulas coacervatis. Hinc dissecta
fronde structura polysiplionia admodum conspicua fit. Pars
inferior incrassata frondis præcipue evolutione strati corticalis
orta videtur; stratum nimirum internum in bac parte,
quod decompositioiie partis interioris polysipboniæ ortum putarem,
non admodum increvit; at hoc cingitur inferne strato
ampio cellularum exteriorum, cujus superne vix nisi in ipso
strato corticali adest analoga pars. Sphærosporæ nondum
observatæ; detectæ alias differentias forsan præbeant.
Præter Chondriam rubram, aliam speciem Harveyanam,
adhuc minus cognitam ad novum Geims refero. Hujus nimi-
MTiH
- 1
Il ■ ■ ¥
ri'*;
ì-r.