il
! l i
compressis, semel aut bis furcatis aut secundatim ramosis,
ramis subulatis acutis, fructibus . . . .
Ad littus Illiode Island Americæ.
In fragmento a me examinato structuram Cordyleoladiæ vidi, nisi
quod cellulæ corticales simplici serie dispositæ, dum in Cordylecladia
in fila brevia evolutæ sunt.
6. CoED.? lEEESüLAEis (Harv. Ner. Bor. Am. p . 156) fronde
filiformi subtubuïosa setacea rigida dense cæspitosa irregulariter
ramosa subpinnata, ramis paucis oppositis
aut secundis, patentissimis, simpliciusculis obtusis . . . .
Ad Floridam.
Hujus quoque, ut jam monuit Harvey, affinitas incerta. An Chyl.
aciculari adfinis? Grunow (Fidsch. Alg . p. 11) speciem Harveyanam
ad Ch. rigentem proxime accedentem credit.
LXXIV. Rhodymenia Grev. Alg. Br. (reform) J. Ag. Alg.
Liebm, et Sp. Alg. p. 375.
Frons plana membranacea dicliotoma aut palmata, sæpe prolificationibus
ramosa, stratis duobus contexta ; cellulis interioribus
oblongis, corticalibus minutis verticaliter subradiatis.
Cystocarpia per frondem sparsa, intra pericarpium
bemisphæricum carpostomio apertum, cellulis extrorsum
radiantibus, introrsum concentricis contextum, nucleum
simplicem rotundatum aut sublobatum foventia;
nucleus intra pericarpium nudiusculus, fundo basali impositus,
placentaribus filis paniculato-ramosis lobos sustinentibus;
lobi prægnantes radiatim dispositi, juveniles
filis articulatis ramosis constituti, maturescentes obconico-
rotundati gemmidia plurima rotundata, sine ordine conspicuo
conglobata, quasi muco cohibita foventes. Sphærosporæ
sæpius in soros collectæ, cruciatim divisæ.
De limitibus liujus Generis, ad quod species fronde plana
instructos veteris Generis Spbærococci referre consueverunt,
nihil certi adhuc statuere licet. In una Generis nostri sectione,
nullam speciem capsuliferam vidi; nec in vulgatissima
illa Rh. palmata capsulas ab aliis ohservatas fuisse liquet;
quæ enim capsulæ aliquando dictæ fuerunt vix mihi cystocarpia
normalia constituere adparuerunt. In Rh. australi
,
capsulas demum a fronde solutas, foveolam nuuc perviam iu
fronde linquentes, observare credidi; an in aliis speciebus
idem obtineat, ignoro. Sphærosporarum quoque esse dispositionem
diversam, atque in una sectione earum evolutionem
cum peculiari evolutione strati corticalis esse conjunctam, hodie
constat. Hac conformatione cum Genere ilio Acropeltidis
species sectionis nostræ IH (Clinophora) convenire videntur;
ignota autem structura cystocarpii Acropeltidis, sectionem
propriam inter Rhodymenias, duce Harveyo, his speciebus constituere
malui quam aut novum Genus, forsan postea abolen-
dum, his creare, aut eosdem cum Acropeltide, cujus cystocarpia
forsan sint admodum diversa, conjungere.
I. P almatæ sphærosporis per totam superficiem frondis provenientibus,
sparsis aut in soros collectis.
1 . R h . pebtusa (Post, et Bupr. Illustr. Alg. ross. p . 20) fronde
a stipite distincto cuneatim dilatata simpliciuscula, apice
emarginato-lobata, foraminibus vage pertusa, sphærosporis
per totam laminam superiorem quasi punctatam sparsis.
J. Ag. Sp. p . 376. Porphyra pertusa Post, et Bupr.
l. c. tab. X X X V I . In stipite ad ortum laminæ sæpe
auricula minor adest.
In Oceano árctico pacifico et atlantico.
2. R h . Peeuviana (J. Ag. Sp. p . 378) fronde tenuissima gelatinoso
membranacea a stipite distincto cuneatim dilatata,
margine nuda (aut segmentis obsita?), sphærosporis
in soros haud definitos per • superficiem sparsos congre-
gatis.
Peruvia.
3. R h . p a lm a t a (Lin. Sp. I I p. 1630) fronde a stipite distincto
cuneatim dilatata dichotoma et subpalmata, margine
nuda ant segmentis oblongis conformihusque ohsita,
soris sphærosporarum per totam superficiem sparsis sub-
definitis irregulariter flexuosis. J. Ag. Sp. p . 376. Harv.
Bhyc. Brit. tab. 217. Kiitz. tab. Phyc. Voi. X V I I I tab.
8 9—90. Fucus palmatus L .; Turn. Hist. tah. 115.
Variat: Saeniensis segmentis angustioribus sublinearibus nu-
merosissimis.