
tione ancipite); N. Binderianum est in fronde adultiore fere ad margines
æque incrassatum (sectione sublineari). In N. platycarpo transverse
socto cellulæ intimæ et exteriores sunt fere æque longæ, angu-
lato-subcubicæ; quæ seriem intimam constituunt ab exterioribus vix
diversæ sunt. In N. Binderiano sunt cellulæ intimæ fere ambitu re c tangulares,
longiores quam latæ, fere tribus seriebus dispositæ ; singulis
his respondent binæ exteriores; qua dispositione et transversaliter
et longitudinaliter subeadem, sequitur cellulas exteriores quaternatim
junotas a superficie adparere; in te r cellulas interiores cellulæ minores
interstitiales quoque adsunt. Cæterum quoque quædam fructus differentia.
Sori in N. platycarpo sunt sæpe in phyllis minutis evoluti,
quod in N. Binderiano nondum vidi; in N. platycarpo vero etiam in-’
tra marginem obveniant, at sorus angustior, dum in N. Binderiano
son sunt admodum lati et fere totam partem exteriorem occupant
extra mediam partem incrassatam costalem. Coccidia in N. Binderi-'
ano quasi immersa et fere utrinque æque prominula; in N. platycarpo
rotundiora extra unam paginam subemersa. Cæterum N. Binderianum
magis carnosum substantia, Nit. platycarpum magis membranaceum.
Ilino specimina Neuroglossi, quæ vidi omnia, sunt vario modo læsa,
margine tenuiore sæpe deperdito, quod quoque in causa fuit, quare
specimina undis jactata N. platycarpi formæ facilius considerantur.
Species affinitate dubia.
2. N.? A n d e e s o n ia n u m (J. Ag. mscr.) caule . . . . costæ in-
définitæ ad instar perobscuræ et fere vix conspicuæ per
inferiores lacinias continuate, fronde plana lineari a
margine pinnatim laciniata, laciniis basi attenuatis linearibus
conspicue serratis, superioribus multo angustioribus
fructiferis, sorum intra marginem serratum in superiore
parte expansum solitarium foventibus.
Hab. ad Santa Cruz Californiæ legit D:r C. L. Anderson!
Habitus a priore specie longe alienus, speciem cum Meristotheca
papulosa congenericam prodere cuidam forsan videretur, at structura
et fructus admodum diversi, et si de affinitate, ignotis cystocarpiis,
statuere liceat, Nitophyllis affinitate proxima species videretur. Fronde
transverse secta apparet tota cellulosa. In ter margines frondis extenditur
unica cellularum series aliis utrinque cincta. Cellulæ mediæ
subrectangulares adparent rotundatis paulisper angulis; his proximæ
sequuntur cellulæ circiter duplo minores, mediis non e regione positæ;
utrinque dein superficiales, quæ sectione transversali fere cuhicæ ad^
parent, endochroma coloratum foventes, interioribus ita minores, ut
superficiales plures singulis interioribus anteponantur. Hac structura
species a Nitophyllis - alias consimilibus - abludit ; a superficie examinata
frons ut in Nitophyllis inferne areolata, superne vero cellulis
binatim et quaternatim junctis instructa. Sori in pinnis superioribus
solitari! crassiusculi; transverse secta frondis parte fertili, hæc duplo
crassior, in tra utramque superficiem soro instructa. Sphærosporæ sat
oblongæ ; infra utramque superficiem singula utrinque serie dispositæ,
cellulis minoribus subseriatis cinctæ, triangule divisæ. Habitus typum
N. pristoidei in parte superiore refert, in inferiore digitum minorem
lata, omnino diversa, serraturis conspicuis, nunc e regione
positis, nunc alternantibus instructa.
Species cum priore vix congenerica, si ex habitu de hac re conjicere
liceat; at nescius quo loco formam insignem melius disponerem,
pro tempore hoc loco enumeravi.
CXIH. R iio d o SERIS Harvey in Syn. Thyc. austr. n:o L X I I I .
Ehodoseris, sectio Pollexfenia (partim?). Harv. Ner.
austr. p . 22.
Frons carnoso-cartilaginea, crasse membranacea, medio incrassata
marginibus tenuioribus, palmato-laciniata, cellulis
pluriseriatis e regione positis contexta, superficialibus
incrassatam partem obtegentibus sublongioribus quasi
in venas mutatis, marginalibus subareolatis. Coccidia . . .
Sori in phyllis minutis rotundatis a superficie pullulantibus
evoluti, sphærosporas rotundatas triangule divisas
foventes.
Genus et cbaracteribus et limitibus adhuc dubium. Una
species Capensis, cujus Harvey dedit iconem et analysin fructus
capsularis, forsan ut vult auctor Ehodomeleis pertineat;
bæc mihi omnino ignota. Altera forma, quam ad sectionem
Rliodoseris retulit Harvey, est adirne magis obscura species,
cujus tantum unicum specimen habuit; et hoc quidem incompletum
at soriferum. Utramque speciem structura convenire
observavit Harvey ; an tamen congenericæ sint, vix nisi fructu
utroque saltern in una specie cognito dijudicare licet.
Rhodoseris cartilaginea mibi tantum fragmente dato cognita
est. Ex hoc plantam majorem crederes, radice carnosa
scutatim expansa subdivisa, et stipite pennam scriptoriam
crasso instructam, superiore parte carnoso-cartilagineam, quam
suspicione tunc temporis baud absimili an Thamnocloiiii partem
glabram constitueret, dubitavit Harvey. Sporophylla rotundata
monstrant sorum in medio incrassatum, ut fere iu
[•
II!