11. CYC LOPTERIS OBLIQUA.
C. fronde.........., pinnis reniformibus transverse oblongis inaequilateris répandis^ sinu profunclo,
lobis rotundatis, nervis creberrimis apice dichotomis flabellato - radiantibus.
C. obliqua. Brong. prod. p. 51. hist. veg. foss. 1. p. 221. t. 61. f . 3.
C, auriculata. Brong. prod. p. 51.
In schisto lithantracum in Yorkshire Angliae,
Nec huic speciei Carpolites umbonatus adnumerari potest et quidem e rationibus
supra allatis. — Nuperrime in lithantrace Indiae orientalis species quaedam Cyclopteridis
detecta fuit, ignoramus tamen hucusque, anne species jam cognita anne nova sit, et ulte-
riores indicias expectamus.
S p e c ie s d ubia ,
12. CYCLOPTERIS GERMARI.
C. fronde........, pinna subrotunda creberrime flabellato-nervosay nervis a medio furcatis.
Filicites conchaceus. Germar et Kaulfuss pi. foss. in act. phys. v ie d . ac. leop. 15.
pars 2. p. 227. t. 66. f . 5.
In schisto lithantracum ad Wettin Germanise.
Filicites crispus eorumdem clar. auctorum 1. c. t. 66. f. 6. verosimillime quoque ad
Cyclopterides pertinet, si nervorum distribute (quamvis non satis cjara est) consideretur.
G L O S S O P T E R I S . b r o n g n i a r t .
Frons stipitata, simplex, integerrima, lanceolata aut oblongo-lanceolata,
aut pinnata, pinnis digitatis, nervtis médius crassus, elevatus, venis reticu-
latis aut a basi dichotomis. — Species hujus generis à clar. Brongniart
cum Aspidiis fronde simplici donatis conferuntur. Cum venae anastomosantes
meris plantis dicotyledoneis adscribuntur, ab hoc termino plantas
cryptogamas describentes abstinere volumus.
1. G LO S SO PT E R IS BROWNIANA.
G. fronde simplici lanceolata vel oblongo-lanceolata obtusa integerrima basi longe atte-
nuata, venis usque ad medium frondis reticulatis.
G. Browniana. Brong. prod. p. 54. hist. veg. foss. 1. p. 223. t. 62.
a. australasica, fronde obovato - lanceolata lanceolataque minore.
G. Brovraiana var. a. Brong. 1. c.
ß. indien, fronde oblongo-lanceolata majore.
G. Brovraiana var. ß. Brong. I. c.
In schisto lithantracum: varietas a ad Hawkesbury - River Novae Hollandiae, varie-
tas ß ad Ranagunge prope Rajemahl Indiae orientalis.
Nervura medium canaliculatum in iconibus non observamus. Impressiones in figura
2 clar. Brongniart decepisse videntur, qui easdem pro soris habet. Stipes ignotus.
2. G LO S SO PT E R IS NILSONIANA.
G. fronde simplici oblongo - lanceolata apice basique acuta, venis. a basi dichotomis plu-
ries furcatis.
Fiücites nilsoniana. Brong. ann. sc. nat. 4. p. 218. t. 12. ƒ . 1. NiUon in act. acad. holm.
1820, 1. p. 115. t. 5. ƒ . 2. 3.
G. nilsoniana. Brong. prod. p. 54. hist. veg. foss. 1. p. 225. t. 63, ƒ . 3.
In arenaceo formationis jurassicae prope Hör Scaniae, in arenaceo ad Koburgum
Germaniae.
3. G LO S SO PT E R IS ANG USTIFOLIA .
G. fronde simplici lineari obtusa, venis basi reticulatis marginem versus dichotomis.
G. angùstifolia. Brong. hist. veg. foss. 1. p. 224. t. 63. f . 1.
In schisto lithantracum ad Rana - Gunge prope Rajemahl Indiae orientalis.
4. G LO S SO PT E R IS PH IL L IP S II.
G. fronde stipitata digitato - quadripinnata, pinnis sessilibus acutiusculis basi acutis, in fronde
sterili? lanceolatis, in fronde fertili?. linearibus longioribus, venis reticulatis, sti—
pite tereti?
Pecopteris longifolia. Phillips geol. Yorfcsh. p. 189. t. 8. f . 8.
Pecopteris paucifolia. Phillips l. c.p. 148.
G. Phillipsii. Brong. hist. veg. foss. 1. p. 225. t. 61 bis. f . 5. et t. 63. f . 2, hindi. et
Hutt. foss. fl. brit. fasc. 7. p. 177. t. 63.
In arenaceo superiore ooliti incumbentc ad Scarborough Angliae.
Clar. auctores florae fossilis britanicae pinnas latiores lanceolatas pro fronde sterili,
illas lineares longiores et angustiores pro fronde fertili habent.
N E U R O P T E R I S .
Frons pinnata Tel bipinnata. Pinnae pinnulaeque basi ebrdatae yel
subcordatae, liberae, rarius adnatae aut decurrentes. Nervus medius ci-as-
siusculus, ante apicem pinnae Tel pinnulae eTanescens, Tenae pinnatnn
exorientes crebrae pluries furcatae, plerutnque arcuatae.
Species hujus generis a Scheuchzero usque ad noyissima tempora
nomine Osmundae salutatae a clar. Brongniart tamen jure cum summo ab
Osmunda rescissae fuenmt, cum distributionem et ramificationem neryorum
diversam animadyertisset, et cum soros indusiatos sen sic dictas capsulas
aggregatas tegumento tectas in N.flexuosa et N. tenuifolia invenire credidit,
corpora, quae vix ab ulio Botanicorum pro organis fruGtificatioms Filicis ha-
bebuntur. Hi sori indusiati seriales describuntur uti oblonga utrinque plus
minus angustata Candida lilo capillari nigro circumvoluta corpuscula. Ne-
scimus, unde derivandus sit color candidus sori, qui in vivis filicibus fuscus
est, in fosiilibus fronde in lithantracem transmutata quoque ad minimum
fuscus vel nigro-fuscus obvenire debet. Quid est fllum'capillare in soro
spiraliter circumvolutum, quod in vivis Filicibus inauditum est? Nostra
sententia de his corpusculis inter et ad nervos seriatim yel ternatim ob-
venientibus haec est, quod sori cerdssime non sunt, quaenam vero organa
sunt, delicientibus ipsis ectypis ilia praeseferentibus. plane ignoramus.
§ 1. P iu n is p iiin u lis y e b a s i c o r d a t is , r a r iu s su b c o r d a t is tru n c a tisV e . .
1. N E U R O P T E R IS SMILACIFOLIA.
N. froude pinnata, pinnis alternis suboppositisque petiolatis ex ovata yel cordata basi
oblongis acuminatis integerrimis, radii tereti, venis creberrimis.
Filicites acuminatus. Schloth. Petref p. 412. Nachtr. 1.16. f . 4.
jY. smilacifolia. Stern!}. Vers, fasc. 2. p. 29 et 35. fasc. 4. p. XVI. excl, synon, Scheucbz.
N. acuminatus. Brong. prod. p. 53. hist. veg. foss. 1. p. 229. t. 63. f . 4. icon Schlothei-
mii repetita.
N. acuminata. Lindl. et Hull, foss■ f . hril. fasc, 6. p. 143. t. 51.
18