Protopterides ad Filicaceas pertinere, cum structura interna in Protoptcride
Cottaeana assertionem comprobat. Specimina inventa truncos plus minus com-
pressos demonstrant, qui subinde, saltern in P . punctata canalem centralem
vacuum possident. Cicatrices in ordine quaternario obveniunt, scilicet inferior
quartae suprajaccnti, Secunda quintae respondet etc. Numerus cicatricum in
quolibet sérié juxta specierum diversitatem quoque variât; in P . punctata, quae
in tabula 4 fasciculi primi Florae geognostico - botanicae primordialis depicta
est, obveniunt octodecim, in aliis speciminibus serius inventis obveniunt vi-
ginti quatuor; in P . Singeri tales cicatrices in una sérié duodecim numéro,
quamquam clar. Goeppert decern numerasse contendit. Cicatriculam appcllo
illam liguram centralem trilobam profunde acuteque sulciformem, quae fasci-
culo vasorum in stipitem transeundo inserviebat. Ambitus inferior cicatricis
foraminibus sex -sep tem orbiculatis sat profundis circumdatus e s t , e quibus
sine ullo dubio radices aëreae protrudebantur, saltern in quibusdam rema-
nentiae talium radicum videre licet. Reliqua superficies cicatricum punctis
minutis concavis obsita est.
Inter Filicaceas nostri aevi nulla bucusque inventa fuit, quae cum Pro-
topteridibus comparari potest, si raudicem Pteridis Plumicri excipias, quae in
cicatricibus post stipites delapsos quamdam analogam liguram cicatriculae de-
monstrat. Sectiones transversae stipitum nullo modo ad comparationem cicatricum
caudicis Filicacearum arborescentium inservire possunt, quia cum cicatricibus
caudicum nullomodo conveniunt, ut unus qnisque videbit, s i sectionem
transversam stipitis Cyathacearum et Didymochlaenae contemplatur. Sectio
transversa P . Cottaeanae maximam analogiam cum structura interna cujusdam
Filicaceae arborescentis et ab ill. libero Barone Hügel e terra Van Hiemen
relatae ac in tabula 6 6 fig. 8 delineatae habet, quapropter eo cum majori
jure affirmare opportet, Protopterides ad Filicaceas pertinere.
1. P R O T O P T E R IS P U N C T A T A . Tab. LX V fig. 1, 2, 3.
P. cicatricibus in una linea spirali octodecim - viginti quatuor ovalibus inferne foraminibus
sepiem circumdatis superne sulculis semicircularibus duobus insignitis, cica-
tricula profunde triloba, iobis lateralibus oblongis obtusiusculis, medio majore obo-
vato sinubus rotundatis interstincto.
Lepidodendron punctatum. Stem b. vers. fase. f l p. 13. t. 4. t. 8. f. 2. A a. b. tent,
in fuse. 4. p. XII.
Filicites punctatus. Martins plant, antedil. in Denkschr. regensb. Gesellsch. 2. p. 1 3 0 .
Sigillaria punctata. Brong. prod. p. 64. hist. veg. foss. 1. p. 421. t. 141. f 1.
Caulopteris punctata. Goepp. spst. pi. foss. in act. ac. nat. cur. IT. suppl. p. 449.
P. punctata. Presl.
In saxo arenaceo formatiouis Jitbantracum ad Kaunitz Bohemiae.
In tabula LXV figura 1 cicatricem auctam, figurae 2 et 3 foramina ejusdem
quoque et magis aucta demonstrant.
2. P R O T O P T E R IS C O T T A E A N A . Tab. LXV. fig. 4, 5, 6. Tab. LXVII.
P. cicatricibus ovali - suborbiculatis inferne foraminibus sex aut octo irregulariter positis
circumdatis superne sulco uniço semicircular! insignitis, cicatricula laeviter triloba,
Iobis lateralibiis inferne subrectangule curvaiis, medio vix majori semiquadrato sinubus
latis distincto, latere infimo interné transversim plicalo.
Lepidodendron punctatum. Cotta in Leonh. Jahrb. 1 8 3 6 . fuse, l j p. 3 0 . t. 1. f. 2.
P. Cottaeana. Presl.
In Quarzo chalcedonico ad Grossenhain Saxoniae.
Figura 4 tabulae JLXV cicatricem magnitudine naturali foraminibus irregulariter dis-
positis, figura 5 illam auctam foraminibus regulariter dispositis, figura 6 foramen magis
auctum exhibent.. In tabula LXVII sectio trausversa naturali magnitudine at aucta, vasa
cellulaeque varie aucta repraesentatur. — Numerus cicatricum in una linea spirali ignolus.
3. P R O T O P T E R IS S IN G E R I . Tab. LXY. fig. 7M 10.
P. cicatricibus in una linea spirali duodecim orbiculatis impresso-punctatis ab invicem
distantibus, cicatricula triloba, Iobis àequalibus vel subaequalibus semiorbiculatis
sinu acu to distinct is.
Caulopteris Singeri. Goepp. 1. c. p. 4 4 9 . t. 4 1 . fig- 1, 2.
P. Singeri. Presl.
In saxo arenario ad Giersdorf prope Leoburgum Silesiae.
Clar. Goeppert in figura utraque truncum bujus speciei inversum repraesentavit;
comparatio cum trunco cujusdam Cyatheaceae e clar. Candollii Organographia icone
repetito minus féliciter evasit, cum omuis similitudo abest.
CAULOPTERIS. l i n d l . e t h ü t t .
Canlopteridis spec. Goepp. —; Sigillariae spec; Brong.
Caudex arborens cylindrical, enodis, cicatricibus ab insertionc stipitum
(seu petiolorum) instructus. Cicatrices in lineis spiralibus quaternariis (*/,) aut
quinariis (¥s) dispositae, remotae, oblongae aut ovales, marginatae, planiusculae,
laeves aut longitudinaliter sulcatae aut rugosae, circumcirca punctis perforatis
vel foraminibus parvis crebris instructae.
Quamquam structura interna ncque unius Caulopteridis. bucusque in-
n o tuit, structura externa,.cum ilia caudicum Cyatheacearum arborescentium
nostri orbis tam analoga e s t , ut nullum dubium moveri p o te st, in quem-
nam ordinem plantarum Caulopteris pertinet, et certe ad Filicaceas proto-
gaeas adnumeranda est. Specimina inventa truncos plus minus compressos
exbibent. Cicatrices satis magnae sunt, in una linea spirali sex j t decern. obveniunt
et in ordine spirali quaternario dispositae sunt, ita quidem, ut prima
quartae mox suprajacenti, secunda quintae respondet. In C. primaeva verum
cicatrices in ' ordine' bpinili ' quinaro'[%) obveniunt, si iconi in Flora fossili
Britaniae fides babenda e s t, et inde prima cicatrix quintae mox superior!
respondet. In C. Cistii ob maximam distantiam cicatricum numerus et dispo-
sitio spiralis alienâta esse videntur, . sed icon Brongniârtiana tantum frag-
mentum longitudinaliter fissum repraesentare videtur. Circumcirca citatrices
observantur, praesertim in C. peltigera, foraminula creberrima vel puncta perforata,
quae origines radicum aërearum indicant, immo, quemadmodum ë figura
dextra tabulae Brongniartianae patet, tales radices adbuc révéra continent.
Clarissimus Brongniart contendit cicatrices Cauloptcridum in serjebus lon-
gitudinalibus dispositas esse et inde concludit folia earumdem verticillata fuisse,
id ipsum in pluribus Filicacearum arborescentium truncis obvenirq allirmat. Haec
aHirinatio tamen plane erronea est,, cum dispositio spiralis frondium ergo
etiam earum cicatricum in caule Filicacearum extra omne dubium jamjam
posita est. Clar. Brongniart porro Caulepterides ad Sigillarias mimerat, sed
uti quisquis v id e t, injuste, cum Caulopterides certe Filicibus protogaeis ad-i
jungendae sunt ; : æuinam : vero ordini plantarum Sigillariae a Cauloptendibus
toto coelo diversae accensendae su n t, bucusque non satis patët, e Filicibus