et 1^-2 poll. lata, unum alterumve autem subinde insigniter angustalum, quae vero basi atque
apici rhachidis sunt adnata aliquot pollicibus longitudine decrescunt, subalternantia, 1- 15 poll,
inter se distantia, oblique patula, lanceolata, terminalibus truncato-denlatis exceptis falcata'
apiceque longissrme acuminata, basin versus magis minusve constricta atque hie supra inter nervos
furfure exiguo saepe aspersos parum plicata, integerrima, submarginata, in paging superiori 3 vel 4,
raro paucioribus pluribusve nervis primariis longitudinalibus acute prominentibus curvatis, toti-
demque secundariis immersis vix conspicuis nudis distincta, qui in paging adversa baud fere minus
prominent, quam ibidem nervi primarii filiformes atque insuper furfure copiosiore sunt fimbriolati:
ambo segmenta terminalia plerumque inajquilatera forma rectiori apice oblique truncate a ceteris
differunt, nervis apicem versus non convergentibus sed in sinus dentium excurrentibus. Spadices
ad partem caudicis superiorem alis frondium enati, solitarii, arrecti, fructiferi, penduli, 4-6 poll,
alti, in 2 v. 3 ramos simplicissimos tereti-compressos nonnihil tortuosos glabratos floribus contiguis
monoicis obsessos longitudine nonnihil insequales divisi-, quorum laterales margine transversali
angustissimo membranaceo pedunculo semipollicari tereti-compresso pseudo-articulatione quo-
dammodo connectuntur. Spatha completa, simplex ( quippe altera in medio pedunculo tantum
annulo transverso membranaceo incompleto indicate), oblonga, acuta, anceps, pedunculo supra
basin ejus angusto-semilunarem dorso furfure teclam enata, membranacea, glabra, striata,
decidua. Flores masculi singulis femineis antice bini sociati, P. fu/rfuraoecB forma simillimi, sed
in spadice nostro novello et putredine corrupto diligentiori examini non satis apti. Flores feminei
distichi, subglobosi, basibus latis scrobiculis superficialibus deorsum margine membranaceo eximio
parum prominente cinctis innati, glabri. Calyx tribus constat sepalis suborbicularibus aut orbicu-
lari-ovatis, vix lineam altis aeferme 1 ^ lin. latis, co cavis, extus tenuissime nervosis, subcoriaceis,
margine tenuioribus et obsoletissime eroso-crenulatis, arete convolutis. Petala sepalis satis con-
formia, sed aliquanto minora ac rotundiora. Staminum rudimenta nulla. Ovarium, incepta jam
grossificatione, forma elongato-ovoidea, in vertice obtusato stigmate convexo-discoideo obsessura,
laevigatum, glabrum, praesertim parte superiori crasse carnosum, in basi cavitate ovulo clavato-
ellipsoideo in fundo obliquius affixo replete exsculptum. Baccce (quas vidi, nondum plane maturaj)
semipollicares, basi obtusa perigonio arete appresso nonnihil aucto atque indurato insidentes ,
elongatojellipsoideae, apice obtuse mucronatae, Ieviter striatae, glabrae. Pericarpium extus parce
carnosum, intus fibrosum : fibris confertis longitudinalibus albicantibus externe longe crassioribus
ac simplicioribus, sursum in mucronem concretis, ima solutis, interne in speciem putaminis tenuis
conjunctis. Endocarpivm substantiae chartaceae, extremitate seminis inferiori insigniter incras-
salum, qua collum breve crassum cylindriciim sistit, cum testa tenuissima arete cohaerens. Semen
elongato-ovoideum, extremitate inferiori rotundatum, superiori magis attenuatum. Albumen forma
seminis, ruminatum, in ima basi cavitate semirotunda excipiendo embryo fungiformi exsculptum.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 115. A. Summitas plantce novellas P. patuke, frondibas inferloribus ex parte abscissis, -magn. nat. dimidio minor.
— A. Pars frondis supra visa, magn. nat. — C. Pars superior caudicis spadicibus circumsessi, qui fructus nondum
plane maturos fernnt, superior autem parum evolutus spatba ancipiti compressa circumcluditur, magn. nat. (Analysin
V. Cl. Decaiske, plantam Gordor delineavit.)
1. Frustum rhaebidis, floribus grossificatione jam provectis, quorum ex nonnullis pistiHum remotum e st, obsessura, ut
omnes figurse sequentes magis minusve magn. auct. — 2. Sepalorum petalorumque floris feminei dispositio. —
3 . Sepalum floris feminei a tergo visum. — 4 . Petalum ejusdem floris intus visum. — 5. Pistilium, quod jam ad grossi-
ficationis statum pervenit. — 0. Sectio ejusdem longitudinalis. — 7 . Bacca parte externa carnosA pericarpii orbata. —
8. Semen non plane maturum endocarpio extremitate inferiore stipitiformi coarctato adliuc inclusum. — 9. Sectio
longitudinalis seminis ejusmodi immaturi.
10. PINANGA FURFURACEA. Tab. 116.
P. caudice humili; frondibus pinnatisectis; rhachide dense furfuraceo -tomentosA;
segmentis (utroque latere sub-6-nis) erecto-patentibus lineari- lanceolatis acuminatis