falsus quidam pudor prohibet, quo minus errores a se commissos fateanlur, ut ita corrigi possint.
At quotusquisque est botanicorum, qui, compluribus novis plantis in lucem editis, non deinde ubi
multa, quae non satis perspexerat, melius cognoverit, foteatur, in determinandis vegetabilibus, quæ
descripserit, nomini busqué iis exinde imponcndis non semel se peccasse? — Non solum alienos sed
suos etiam hac in re errores ingenue prodere, cujusvis est scriptoris botanici : quod nisi fiat et nomina
ipsa in dies magis confundantur et obscurentur, et Studium vegetabilium ingenti difficultate laboret
necesse est. Errorem hujusmodi, a nobis commissum, hoc Capite in lucem proferre et critice exponere
lubet. Agiter autem de novo Généré Orcmiâ a nobis constitute, quod scilicet nomen jam anno 1824
Palmæ Javanæ inditum fuerat, quam, ut novam Caryotoe Speciem, horte botanico Bogoriensi jam
ante intulerat Reinwardt V. Cl. Novum illud nomen non ignorabat Hortulanus Zippelius : curaveram
enim antè reditum in Europam, ut omnes plantæ, quæ in horte botanico receptæ essent, certis titulis
instruerentur. Ecce autem in Catalogo ejus manu scripte, quem post profectionem meam confectum
ob oculos habeo, nomen Oraniam in Blumeam immutatum, illud autem Palmæ anno 1828 in orâ
maritima Guineæ Novæ exploratæ et ab alterâ illâ plàne divérsæ impositum video. Hanc autem
utriusque Palmæ diversitatem genericam suspicari nondum poteram, cum relationem ejus itineris in
Guineam Novam, in quâ etiam de hâc Palma sermo est, acciperem et in quibusdam diariis literariis
publici juris focerem. Enimvero de aliâ quâdam Specie Oranioe meæ, quam probe novisset, agi, credere
par erat, atque in eundem adeo errorem incidit Martius V. 111., quocum post reditum ex Indiâ
siccata specimina plantæ Javanæ nostræ communicaveram. Quum vero uni tantummodo e duobus
illis Generibus nomen Oraniam servari necesse sit, quæri possit, utra determinatio antiquior habenda
et in posterum servanda sit?— Licet autem nostra denominatio, utpote jam in horte botanico publico
recepta, antiquior ex duabus et ob earn rem tuenda videatur, hoc tarnen jus, non nisi charactere
generico prius édite, aut saltern brevi description indicate, vindicari potest : simplicis enim nominum
enumerationis, nulla rei, quo pertinent, characteris significatione additâ, haudquaquam ratio habenda
est. At Oranioe illius, quam ita nöminäverat divus Zippelius , nihil adhuc, quod ad indagandum ejus
characterem ducere posset, innotuerat; nostri autem ejusdem nominis Generis, ex iis quæ ad
Martios V . Cl. scripseramus, anno 1837 characterem exposuerat S tephanus Endlicher in præclaro opere,
quod Genera Plantarum inscribitur : itaque eo magis inducebamur, u t nomen a Zippelius inditum in
Arausiacam mutaremus. Hujus enim eadem est significatio et præterea melior derivatio, quando-
quidem illud oppidum, unde principes Arausiaci nomen gentile duxerunt, Latinis ita dicitur. Itaque
omnino proprium nobis videbatur, quo memoria illustraretur gentis augustissimæ, cujus omnes fere
principes de artibus atque disciplinis optime sunt meriti : in quibus immortalem ilium Academiæ
Lugduno-Batavæ conditorem, Guilielmum I , et fortissimum filium Mauritium, qui mathematicas
disciplinas egregio successu excoluit, memorare sufficiat. Nostra autem Orania javana memoriæ Regis
Augustissimi Guiliebni I erat dicata, cujus primum auspiciis colonise in Indiâ orientali site accuratius
ad naturalem earum historiain cognoscendam explorari coeperunt. Hinc igitur, et quod figuræ ad
Rumphiam illustrandam jam aliquot ante annis parate fuerant, factum est, ut Tab. 85 nomine
Oranioe regalis, Tab. 122 vero Arausiacoe exceUoe sit inseripta, quæ tarnen nomina, nisi constituta
Philosophise botanicæ elementa plane negligas, servari nequeunt. Nam explorato specimine siccato
Palmæ in opere Roxburgh Plants o f the Coast of Coromandel Tom. I l l pag. 91 descripte et in Tab. 295
illustrate, nuperrime nobis persuasum est, nostram quoque Oraniam procul dubio eodem pertinere,
scilicet ad Genus Wallichiam, quod, quamquam character ejus in opere modo laudato vitiose
admodum referatur, Generi cognomini Yiri Hl. De Candolle ex familiâ Byttneriacearum idcirco tarnen
jam præferendum est, quod denominatio Wallichioe in opere Roxburghiano jam ab anno 1819 inde
repetenda est. Complura vero Genera, Viro celeberrimo Nathaniel Wallich, summo horti botanici,
cpu Calcutte est, præfecto, dedicata, recentiori etiam ætate sunt descripta, veluti Wallichia Reinwardt
m Catafogo nostro Horti Bogoriensis anni 1823, et altera, quam De Candolle in Mémoires du Mus.
d’histoirenat. Tom. X.pA04, qui liber eodem anno édites est, descripsit. Itaque prorsusnon intelligimus,
cur multi scriptores Wallichiam a V. 111. De Candolle nominatam servari velint, cum semel constet, hoc
nomen jam antea uni alterive Generi, reverâ adhuc.incognito, fuisse inditum. In his Guillehin V. Cl in
Dictionnaire Gass, d’hist. nat., tom. X V I. p, 650 redarguit Sprengel, quod hic in Syst. Veg. I I.
p. i3. no 1348 illud Palmarum Genus e Plantis Coromandelioe vindicaverit et Wallichioe De Cand
aliud nomen imposuerit, ita dicens : « Faciles ad iuteïligendum sunt sequelæ, quæ ex tam miserâ
» ratione nascerentur, si botanici eorum, qui tot inutiles nominum mutationes inducunt, lubidini
» ce erent. » At hâc in re quidem ejusmodi reprehensione non Sprengel , sed multo magis ii digni
sunt, qui nomen genericum, semel inditum, deinderursus aliiGeneri imponunt et ita sive imprudentes,
seu ultro, jus antiquitatis violant. Hanc autem digressionem nobis Lector benevolus æqui bonique
faciat; inde enim, cur Wallichiam Roxb. servandam censcamus, cuivis apparebit. Quod si nostra
Orania rejicienda videatur, in ejus locum necesse est succédât ilia, quam divus Zippelius eodem
nomine appellavit, nisi Arausiaca, utpote melius, præferatur.
WALLICHIA ROXB.
Roxb. Carom. ( 1 8 1 9 ) ///. p. 91. tat. 195. — M*»t . Palm. Pam. et Gm. Progr. p. 17. XXXI. —
Spb. Syst. Veg. I I. p. 13. 1348 etEjoso. Gm. Plant, p. 285. n? 1476.
Hanna Hahut. in Mem. Warn. £00.(1824) V .p . 312. — Mart. Gm. et Sp. Palm. p. 188. X v i' —
Endl. Gen. Plant, p . 248. n° 1731.
Orania Bl. (haud Zippel.) in litt. ad Mart. — Mart. Gm. et Sp. Palm. p. 186. XIV. —^ Endl. Gm.
Plant, p . 248. n° 1731.
Wrightea Roxb. (haud Rob. Br.) Flor. Ind. I I I . p. 621.
CHARACTER ESSENTIALIS.
Flores monoici, in eodem spadice simpliciter ramoso spathis compluribus incompletis
cincto sessiles, masculi gemini femineos singulos stipantes y. antice solitarii. Masc. Calyx
triphyHus, foliolis imbricatis. Corolla tripetala, præfloratione yalvatâ. Stamina plura
aut 6;filamenta breyissima; antfoerce lineares. P istilli rudimentum nullum. Fem. Calyx
ut in mare. Corolla urceolata, trifida, præfloratione valyatâ. Staminum rudimenta 3.
Ovarium bi- rarius triloculare ; ovula ex fundo loculamenti ascendentia. Stigmata 2, rarius 3,
acuta, sessilia. Bacca exsucca, 2- rarius 3- aut abortu i-sperma. Albumen æquabile,
solidum. Embryon laterale.
CHARACTER NATURALIS.
Spadix in paucos ramos simplices spiciformes solutus, dichogamo-androgynus. Spathoe complures,
basilares, incomplete, imbricate, longitudine fissæ, pedunculum obtegentes, persistentes. Flores
vulgo terni impressionibus foveolatis rhacheos inserti, flore femineo inter duas bracteolas recondite,
lapsis demum geminis masculis ei ad latera associatis, ad plenam evolutionem perveniente : ad supremam
partem rhacheos flores masculi subinde solitarii. Masculi : Calyx cupulam brevem crassam efficiens,
foliolis ternis imbricatis basi extus gibbis subrotundis constans. Corolla tripetala; petalis oblongis,
concavis, rigidis, basi nonnihil cohærentibus, in præfloratione valvatis. Stamina plurima (aut V. Cl.
Roxburgh auctore, in Specie ab eo laudatâ tantum 6), nullo pistilli rudimento e fundo camosulo
corollæ, erecta, subæquilonga. Filammta brevissima, subulata. Antheroe elongato-lineares, recte,
obtusiusculæ, postice ad basin bifidam filamento adnate, loculis parallelis inlrorsum longitudine
dehiscentibus. Feminei : Calyx florum masculorum satis similis, cum Corollâ ad basin Fructus
persistons. Corolla urceolata, trifida; laciniis triangulari-ovatis, conniventibus, in præfloratione
valvatis. Staminum rudimenta 3 , laciniis corollæ alterna. Ovarium depresso-globosum, plerumque
2-rarissime 3-loculare, loculis 1-ovulatis; ovula brevissime funiculata, dissepimento juxta basin affixa,
oblique ascendentia, anatropa. Stigmata duo, rarissime tria, terminalia, sessilia, brevissima, acuta,
inter se appressa, persistentia. Bacca elongato-ellipsoidea, laevigata, maturitate exsucca, nisi abortu
monosperma , bina, rarissime terna scmina dissepimento tenuissimo sejuncta includens, carne parcâ
fibris raris longitudinalibus teste seminis alligatis distinctâ. Semina elongato-ellipsoidea, ventre plana,
dorso con vexa, in fundo pericarpii ad extremitatem inferiorem affixa. Testa Crustacea, brunea,
albumini arete adhærens. Albumen cartilagineum, æquabile, album. Embry on conoideum, extraaxile,
in foveâ laterali exiguâ ad dorsum albuminis locatum.