unde primo statim adspectu apparet, quantopere hæc species a ceteris omnibus latitudine ej.us insignialur et fron-
dium eliam amplitudine L. spinosam longe superet. Hanc ob causai» et ob segmenta cuneiformia frondium plantæ
nostræ citatum Coryphoe Pilearioe Lour, neque ad ban c , nec ad L. spinosam Wbrmb referendam existimo. Cum vero
nonnisi fragmenta frondis hujus plantæ in Celebes collecta viderim, quorum segmentum interius amplius 2 pedes
longum apiceque pedem latum est, lateralia autem utrinque ad 16 poil, longitudinis et apice ad -4 poil, latitudinis
decrescunt, ne eadem sæpius repetam, lectorem ad Rumprii descriptionem relegalum volo. In hac autem petiolorum
longitudo, (id quod jam Hoijtt. Y. C. I. c. p. 280 notavit) falso 5 - 6 ulnarum esse perbibetur, quæ si imaginem
spectas, vix totidem pedum videtur. Duorum segmentorum, quæ ambitu delineanda curavimus, extimum est supra
5 - plicatum, apice extrorsum admodum oblique truncatum et dentibus difformibus interiori latere sensim longitudine
accrcscentibus excisum : alterius vero segmenti juxta positi, apice minus obliqué truncati, latioris ( supra 6 plicis
clevatissimis præditi ) , dentes magis inter se sunt conformes, scilicet duo latérales et dimidiati 1 incari - lanceolati
obtusi, reliqui lato-ovati bifidi, lobis obtusis apice interdum obsolete sphacelato-denticulatis et nervulo marginali
tandem secedente cinctis : inter dentes nervi plicarum mucronem setaceum, 1 - 2 lin. longum, exserunt.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 89. Fie. 2. Suramitas duorum segmentorum lateralium exteriorum Licualai Rumphü, secundum speciem ex Celebes,
magn. nat.
4. LICÜALA PILE ARIA.
L. petiolis inferne spinosis, frondium segmentis lineari-cuneiformibus sub-i5 apice
dentatis, intermedio reliquis subaequali (?), spadice simpliciter ramoso elongato, fructibus
subglobosis.
Corypha pilearia Lour. Flor. Cochin, ed. Willd. I. p. 265 (excl. Syn. Hort. Amb.).
Habit. In sylvis Cochinchinae, ubi frondium segmenta pileis substernunt indigenac, quos structure reticulata eleganter
formant. Ad L. spinosam Wbrmb ob petiolos inferne tantum spinescentes referri nequit; neque magis ad L. Rumprii ob
formam segmentorum frondium vulgo linearem et fructus magis globosos pertinere earn censeo. Auctore Lodreiro V. CI.
caudex hujus palmse est -4 -pedalis, crassiusculus. Petioli pauci, arrecti, lon g i, inferne spinosi. Frondes in orbe
palmatisectae : segmentis linearibus, longis, prsemorsis, flexilibus, multiplicatis, laevibus. Spadix erectus, magnus,
laxus, compositus spicis longis, simplicibus. Calyx 8 - fidus, laciniis acutis, brevibus. Corolla 3 - partita : laciniis
ovatis, acutis, patentibus, calyce longioribus. Stamina 6 , corolla breviora. Stigma sessile, acutum, 2-fidum. Drupa
parva, subrotunda, coriacea, fusco-viridis, 1 - sperma.
5 . LICTJALA ELEGANS. Tab. 9 0 .
L. petiolis ultra medium spinosis, frondium segmentis circiter 20-24 apice dentatis,
intermedio subangustiore, spadice infeme subduplicato-superne simpliciter ramoso petiolis
longiore, fructibus ellipsoideis.
Habit. Locis sylvestribus insulæ Sumatræ, ubi satis frequens esse videtur ; quippe cujus fragmenta tarn in Provinciä
Palembanganâ a Yiro amicissimo Prætoribs , quam in Padanganâ a Yiro Cl. Kortdals collecta in manibus liabco. Hæc
tarnen sunt imperfectiora, quam ut accuratam descriptionem Palmæ hujus elegantissimæ exhibere queam. Ceterum
a L. spinosâ, cui proxime est affinis, jam distinguitur substantiä tenuiori segmentorum frondia, quæ minus sunt
plicata, ac spadicis ramis oppositis, bifariis, haud alternantibus.
Descr. Caudex c ra s s ilie b r a c h ii humanis, 4-ped., erectus, c ic a tr ic ib u s I ra n s v e r s is a r c lis prominentibus
notatus. Frondium petioli 3-4 L ped. alti, ultra medium margine spinis recurvis brunneis
horrentes, apice inermis. Lamina suborbiculata, eleganter ad basin usque in viginti ferme
segmenta angusta palmatisecta, segmentis interioribus 16 poll. longis lineari-cuneiformibus apiceque
recte truncatis, exterioribus sensim ad longitudinem 11 pollicum decrescentibus, lineari-
lanceolatis apiceque magis oblique truncatis, omnibus chartaceo-membranaceis, g la b r i s , plerisque
supra cum binis, paucissimis cum lerois, rarius etiam cum quaternis plicis : ad margines sunt