illis Palmis, quæ vastissimas frondes ex cacumine unius caudicis columnaris et vulgo elatissimi,
tamquam dominæ sylvæ circumdatæ, late expandunt. Yerumlamen si ad naturam carum recte atten-
dimus, si yidemus caudices per sylyas illas primævas, in quibus vix solis radii per altissimos arborum
ingentium ramos et varias plantas parasiticas, quibus obducuntur, penetrare possunt, quoquoversuro
aut solos, aut socios cum aliis plan lis scandentibus vagantes : ut idem frutex aculeis horridus, qui hic
omnem fore accessum sylvæ prohibet, illic caudices frondibus eleganlissimis pinnatisectis in cirrhos
longos desinentibus longe lateque super altissimas arbores, funium instar, exserat, tum perpendiculari
lapsu e ramis décidât, mox vero in altum resurgat; — si, inquam, mirum ilium etimmanem sylvarum
tropicarum aspectum ob oculos revocamus, qui præcipue Palmijunceis debetur, et porro reputamus,
eas sæpe longitudine omnia alia superare vegetabilia, siquidem Rumphius exempla affert longitudinis
mille ducentorum usque ad mille octingentorum pedum : turn profecto ambigere possumus, in
quibusnam Palmis, in his, an in illis arboreis, majorem vegetationis luxuriem admiremur.
Hæc igitur jam accuratius explorabimus vegetabilia, cognitu dignissima, quibus sylvæ Indicæ scatent,
et quorum pleraque plane ignota sunt, alia multa nonnisi obiter innotuerunt, quoniam, id quod jam
Rumphius animadvertit, fructus eorum rarissime conspiciuntur, quippe qui nonnisi in frulicibus plane
adultis reperiuntur. Primo autem de Zalaccâ Rumpii. , quæ sola Species ex cunctis Palmijunceis
fructuum esculentorum gratiâ colitur, agemus, mox proximo Gapite reliqua Genera descripturi.
ZALACCA rümph.
Herb. Amb. V. p. 113. — Bl. in Schult. Syst. Veg. VII. 2. p. 1333. Obs. 3 — Endl. Gen. Plant.
p. 249. 1737. — Mart. Gen. et Spec. Palm. p. 200. — Kunth.Entern. Plant. I I I . p. 202.
Salacca Rwdt. in Sylloge Plant. Soc. bot. Ratisb. I I . p. 3.
Calami Species Auct.
Flores dioici, in spadice ramoso, spathis pluribus partialibus, singula amenta teretia
obvolventibus. Masc. per .paria dispositi intra bracteas, bracteolis distinctis penicillatis.
C alyx trifidus aut tripartitus. Corolla tubulosa, tripartita. Stamina 6; ßlamenta basi
connata; antheroe lineares, subbasifixæ. P istilli rudimentum nullum. Fern, solitarii intra
bracteam et bracteolas duas naviculari-connatas. Calyx et Corolla tripartita. Stamina 6,
abortiva, in annulum corollæ imâ adnatum conjuncta. Ovarium triloculare; ovulis in
fundo affixis. Stigmata 3, imâ coalescentia. Bacca squamis retrorsis loricata, intus
carnosa, subunilocularis, mono- di- trisperma. Albumen æquabile, foveâ ab extremitate
superiori ad medium pertingente exsculptum. Embryon basilare. — Palmæ acauïes,
cespitosæ; frondibus congestis, in petiolis rhachibusque aculeis horridis, pinnatisectis;
segmentis lateralibus longissime cuspidatis, summis confluentibus; spadicibus e sinu
inferiorum frondium, ramosis, masculis interdum apice radicantibus, spathis fibroso-
membranaceis, aliis basilaribus apice apertis, aliis partialibus primo clausis, denique
laceris inyolucratis; floribus e purpureo rufescentibus ; fructibus turbinatis, grandiusculis,
rufescentibus.
OBSERYATIO.
Genus in Systemate plantarum naturali locum auum juxta Sagum Robpii. oblinens et quodammodo transitum ab co ad
Dcemonoropem sistens, quocum spatbas parliales completes pfimo clausas habot communes, sod ab oo floribus in amenta
densa teretia congestis, alque a reliqnis omnibus Generibus hujus Sectionis pcculiari sominis structural satis diflert. —
Nisi jus priorilatis violemns, retincri nequeunt nomina, duabus, quaj innotuerunt, Specibbus a V. Cl. Mabtius nuper indita,
siquidem ilia Zalacca edulit et Zalacea Rum win antiquiora sunt.
l . ZALACCA e d u l i s .
Z. frondium segmentis lineari-lanceolatis subtus cinereo-albidis; amentis masculis
oylindrieis pedunoulatis; braoteis coadunatis. Bl. in litt, ad V . C l. Mart, et in Syst.
Veg. V I I . 2. p. i 334.
Salacca edulis Rwdt. in Sylloge Plaint. Soc. bot. Ratisb. I I . p. 3.
Zalacca Blumeana Mart. Gen. et Spec. Palm. p. 202. tab. 123. et tab. 150. fig. 2. — Kuntii. Enum.
Plant. I I I . p. 203. 2. ■
Calamus Zalacca Gabrtn. de Fruct. et Sem. pi. I I. p. 267. tab. 139. -t- Willd. Sp. pi. I I. 1.
p. 204. 8. e - Lam. III. Gen. tab. 770. fig. 2. (repetitus fructus ex Gaertn.) — Poir. in Lam. Enc.
bot. VI. p. 307. 12. — Sfr. Syst. Veg. I I . p. 17. 7.
Calamus Rotamg Va/r. g Linn. Spec. p. 463.
Zalacca s. Rottang Zalack Rumpii. Herb. Amb. V. p . 113. tab. 57. fig. 2. (mediocris!)
Baly Insulce fructus, Pyri forma, asperJ. Bauh. Hist.pl. I. Lib. I I I . Cap. CCIX. p. 401. (cum
icon. Clus. I •
Fructus squammosus pyriformis C, Bauh. Pin. p. 511. VII. — JoNST.,</e arborib. Lib. I I. curt. I I I .
(ed. 1768) p. 160. tab. 149. (icon, fructus Glus. )
Baly insulas fructus aspero cortice Glus. Exot. Lib. I I . Cap. IV . p. 26 ( cum icone fructus).
Zalak s. Rotan Zalak Malaioruin et Javanorum.
Habit. Spontanea in udis montium convallibus, tarn in regionibus Javæ ocoidentalibus et orientalibus, qua in in Balic
vicinisque insulis, ubi tarnen bæc Palma, perindo atque in Moluccis, propter camem crassam semini circumdatam,
quæ odore acerrimo et sapore grato acidiusculo et astringente prædita est, creberrime ab indigenis colitur. Fructus
biennio demum post spadicum evolutionem maturescere ajtint indigente. Quandoquidem Mabtius V. Cl. in libro supra
laudato et banc Speciem, et sequentem optime depinxit, hic tantum ea memorabimus, quæ de hâc Palmâ et e vivis,
et e siccatis exemplis notavimus.
Descr. Palma aspectus tristis, ingrati , acaulis, cespitosa, ad altitudinem sedecim vel duodeviginti
pedum accrescens, sæpe e radice crassà condensato-fibrosâ prolificans. Frondes complures,
confertæ, arrectæ, longe petiolatæ, inæquali-pinnatisectæ, præsertim in petiolo et dorso rhacheos
aculeis rectis subulatis compressis rigidis horizontaliter patentibus valde pungentibus armatæ :
nondum explicatæ indumento pallide fusco arachnoideo detergibili obductæ. Aculei illi in dorso
convexo baseos dilatatæ oblongæ sese arcte amplexæ petioli très poil, longi, nigro-fusci,
ibidemque vulgo in annulos transversos approximates conjuncti, in superiori parte petioli et
rhacheos sensim breviores, magis inæquilongi, minus çrebro palmato-connexi, pallidiores.
Rhachis perinde ac pars superior petioli teretiuscula, binis sulcis faciei superioris, in parte anticâ
binas facies planas, quibus segmenta majora adnata sunt, sistentibus, in dorso convexo supeme
totâ longitudine aculeis simplicibus fere æquidistantibus satis longis, ad partem posticam
minoribus sparsis sociatis obsessa ; minoribus etiam aculeis supra ad imam partem rhacheos et
aciem inter sulcos illic obtuse prominentem vulgo obviis. Segmenta plurima, lineari-lanceolata,
apice subfalcato in acumen filiforme longissimum flaccidum tandem abruptum attenuata, basi
leviter reduplicata, ceterum plana, subcoriacea, tribus nervis primariis ulrinque prominulis et
fore octo sccundariis, ad margines superne spinulosa, supra obscure viridia, subtus cinereo-
albida, ima alterna, multo breviora et angustiora quam in mediâ rhachi, quæ plerumque per
greges bina ternave approximata duas usque ad tres .spithamas longa et sesquipollicem aut duos
lata sunt : summa in unum latissimum bilobum confluentia, .lobis apicé quinque ad septemfidis
ad marginem spinulosis. Spadices inter frondes inferiores propullantes, primo arrecti ac spathis
alternantibus fusiformibus obtusiusculis apice oblique apertis coriaceis striatis extus tomento fusco
detergibili obductis dense involuli, deinde cernui atque spathis illis magis remotis exsiccalis
fibroso-laceris aut reliquiis earum adhuc velati : masculi femineis longiores magisque ramosi, in