PTYCHOSPERMA.
Areca olivoeformis Va/r. B. gracilis Giseke Prael. in Ord. nat. pl. p. 80. — Hamilt. vn Mem. Wem.
Soc. (1824) V. p . 318.
Iria/rtea? monogyna Zipp. Byd/r. tot de nat. Wetensch. V .p . 178.
Iria/rtea monogyna Zipp. MS.
Seaforthia? jaculatoria Mart. Gen. et Sp. Palm. p. 186. 31.
Habit. Auctore*Runpnius, in Gelolo ac vicinâ Guineâ Nova socia cum Arecâ macrocalyce et Arecâ litorali, ex quibus hæc
etiam Generi Ptychospermoe annumeranda videtur, nec forte a Ptychospermâ angustifoliâ supra memoratâ diversa est.
Barbari indigenæ ex tenuioribus caudicibus, derasis atque alterâ parte acuminatis, solita parant jacula, quibus turn
demnm utuntur, cum ingentem sagittarum vim in bostem miserunt et ille tam prope accessit, ut cominus ictu eorum
telorum feriri possit. Apices ipsarum sagittarum, aliquot pollices longi, e ligno duro nigricanteejusdem Palmæ facti
sunt, qui quod facile finduntur, vulnera permaligna efficiunt. .
Descr. Palma gracilis, Candice 12-18 pedes alto tenui stricto æquali læviusculo annulato-cicatrisalo
fusco, diametro 1^-2 poil. Frondes terminales, non crebræ, maximæ ex parte arcuato-patulæ,
sine vaginâ petiolari cylindraceo-convolutâ circiter sesquipedali quinque septemve pedes longæ,
impari-pennatisectæ. Petiolus pedem vel sèsquipedem nudus , ad basin digitum crassam semiteres,
dorso convexus, supra canaliculato-concavus, superne sensim magis attenuatus, subteres, totus
perinde ac rhachis trigona et superficies basios ipsorum vaginantis, tomento tenui ferrugineorfusco
obsessus : pars superior rhacheos in crassitiem pennæ corvinæ attenuata ex tereti-compressa.
Segmenta utroque latere 6-10, rhachi pulvino incrassato subverticaliter adnata, alterna,
rarissime par superiorum oppositum, 1 -3 poil, inter se distantia, primo rhachi appressa,
deinde oblique patula, media pedalia et antice fere dimidium pedis lata, ima et superiora ad
dimidium ejus magnitudinis decrescentia, dimidiato-rhombea s. semiflabellata, inaequilatera,
latere scilicet exteriore multo breviore, interiore plerumque superne in cuspidem longam
subulatam protracto , ad margines baseos cuneatæ integerrima, antice irregulariter sinuata atque
eroso-dentata, membranacea, duobus nervis marginalibüs unoque mediano crassiori subtus
magis prominente praedita, nervis tertiariis crebris striata, in superficie superiori obscure viridia,
glabra, nitida, subtus in glaucinum vergentia, furfure fusco tenero ex pulvino juxta crassiores
nervös surgente aspera : segmentum supremum formâ minus elongatâ, flabellatum, basi vulgo
inæquale, apice incisum apice rhacheos interdum soluto, quinque-ad septem-nervium, marginibus
posterioribus integerrimum, anterioribus subsinuatum et eroso-dentatum. Spadices nonnulli simul
evoluti infra frondes, solitarii, erecto-patentes, sesquipedem et ampliusalti, ad pedunculum elon-
gatum pollicem crassum basi semicirculari amplectentem spathis quatuor inaequalibus præditi,
quarum una ex interioribus Spadicem novum nondum plane evolutum totum obducit : secundum
figuram a Latoür in Guineâ Novâ delineatam (ex quâ atque ex annotatione divi Zippelius maximam
partem descriptionem nostram depromsimus) Spathæ illæ nisi omnes, at aliquot certe persistentes
sunt, breviores pedunculum vaginantes, longiores laceræ et flaccidæ, extus, ut videtur, totius instar
Spadicis, tomento fusco tenui obductæ. Kami 6-9, e rhachi subangulatâ interque illos déliquescente
orti, corymbosi, spathellâ basilari parvâ suffulti, simplices, subflexuosi, teretiusculo-
angulati, varie patentes, imâ fere longitudine pollicis nudi, ceteris parlibus instar Speciei antea
descriptse scrobiculati et floriferi. Flores pseudo-hermaph/roditi sine bracteolis distinctis bini ad
latus unius feminei bibracteolati scrobiculis immersi. Calycis brevis foliola subrotunda, basi
gibba, margine inter se imbriçata. Petala oblonga, acuta, concava, firma. Stamina 20-30,
pistillo subæquilonga et cum ejus stylo torta. Filamenta filiformia, antheras gerentia sagittatas
apice emarginatas. Bacca in perigonio nonnihil aucto unguem alta, turbinata, vertice stigmatum
residuis mucronata, miniata, laevigata. Ca/ro parca, succulenta, corrosiva, intus fibris crebris
verticalibus distincta. Nucleus ellipsoideus, lævis, fuscus. Albumen cartilagineum, secundum
delineationem a Zippelius factam aequabile, in centro fissurâ longitudinali angustâ, in foveâ basilari
embryon parvum conoideum fovens.
EXPLICATIO FIGÜRARUM.
Tab. 84. Apex nec non segmentum frondis cum spadice fructifero Ptychôspemioe appendiculatoe, magn. nat. (secundum
Specimina ex Herbario div. Zippelius).
Tab. 119. Vegetatio Ptychospemue appendiculatoe ex delineatione Latour deprompta. Est Palma primo loco depicta multo
humilior.