OBSERVATIO II.
Hoc Genus cum Caryotce Lins., turn præsertim Wallichioe Roxb. affine est. In tribus illis Generibus plane eadem est florum
masculorum conformatio, illo tantum discrimine, quod neque in Caryotâ, neque in Wallichiâ apex connexivi,
quemadmodum in Saguero, supra loculos antherarum exsertus est. Neque majus est florum femineorum discrimen. In
omnibus Corolla est præfloratione valvatâ, in Wallichiâ trifida, tripartita in Caryotâ et tripetala in Saguero. Quum vero
flores feminei Sagueri trigyni, aliorum vero Generum digyni esse soleant, hinc fit, ut horum fructibus vulgo duo tantum,
Sagueri autem tria eontineantur Semina, quorum Albumen in Caryotâ ruminatum, in Saguero vero et W tllichiâ æquabilè
est. At si vegetatio spectetur, inter se confundi ilia Genera nequeunt : in hac autem non minus Sagueri cum Wtllichiâ
ob frondes simpliciter pinnatisectas apparet affinitas.
OBSERVATIO m .
E Speciebus Caryotce a M. Blanco in opere, cui titulus Flora de Pilipinas, descriptis Caryota onusta 7 4! ejus baud procul
dubio ad Saguerum, Caryota vero tremula 744 ad Genus, huic affine referendum e st, quod tarnen et ab e o , et a Caryotä
Linn, diversum est, a c , habitu saltern, magis cum Wallichid Roxb. convenit. Quod si fructificationis organa hujus Palmas
accuratius essent notata, facili sane negotio dijudicari possit character hujus Generis, quod novum credimus et de
nomine inventoris Blancoam censemus appellandam. De conjungenda autem hac Palma cum Wtllichid Roxb. ob corollam
tripetalam florum femineorum et ob fructum trilocularem ne dogitari quidem potest: quin etiam Spadicem ipsum in
ntroque Genere varie constructum esse, ramosum scilicet in Wallichid Roxb., ut vero videtur, simplicissimum in Blancoa
Nob. suspicamur. Huic autem novo Generi etiam annumeranda videtur Borassus can data Lour. Flor. Cochinch, ed. Willb.
p . 760. 3 ., cum ob spadicem simplicem, tum ob simiUimam conformationem florum fructusque , qui auctore Looreiro
V. Cl. drupa est trisperma.
. . SAGUERUS (finnatus) SACCHARIFER. Tab. 123-124.
S. petiolis inermibus; frondium segmentis lineari-lanceolatis, basi uni- v. subbiauriculatis,
subtus albidis; spadicum ramis elongatis, fastigiatis, pendulis; baccis turbinato-
globosis W urmb. in Batav. J^erh. I . p . 35o.
De Arbore Gomonto s. Saguwerifera Valent. Ind. lit. X V II. p. 438.
Sagueer of Gomuto-boom Valent. Beschr. van Amb. p. 181.
Palma Indica vina/ria secundo, Saguerus sive Gomutus Rumph. Herb. Amb. I. p. 57. tab. 15. —
Giseke Prael. in Ord. nat. pi. p . 107.
Elate Spec. Hotjtt. Nat. hist. I I. i.p. 410. tab. IV. fig. 2.
Anou Marsd. Hist, of Sumatra p. 77.
Borassus Gomutus Lour. Flor. Goch. ed. Willd. p. 759. — Lam. Enc. bot. p. 258.
Areng saccha/rifera Labill. Mém. de la Classe des Scienc. mathém. etphysiq. de VInst. IV . p. 209. —
Pont. Enc. bot. Suppl. I . p. AAi.
Gomutus saccharifer Spr. Syst. Veg. I I . p . 624. — Bisch. Terminol. tab. X X III. fig. 689.
Saguerus RumphiiRoxb. Fl. Ind. I I I . p . 626. — Hamilt. in Mem. Wem. Soc. V. p. 315.
Armgasaccha/riferaMkwr. Gen. etSp. Palm.p. 191. tab. 108.-— Kunth Enu/m. Plant. I I I p . 197.
Caryota onusta M. Blanco Flor, de Filipinos 7Ai. — Kunth. Enum. Plant. I I I . p. 594.
Habit. Abundans in omnibus insulis Archipelagi Indici, Moluccis et Philippinis, minus frequens in Cochinchinà et Siam,
in vallibus udis et umbrosis, præsertim inmontibus crebris scaturiginibus aquarum irriguis. In Java vicinisque insulis,
in quibus solum igné subterraneo calescens et humida usque coeli temperies incremento ejùs admodum fa vent,
etiam in locis 1500 fere — 1800 pedes supra maris æquor sitis invenitur. Hic quoque succus e spadicibus collectus
spissior ac sacchari feracior quam in Moluccis, ubi etiam hæc Palma continuâ ejus succi jacturâ citius exhauritur.
Toto anno floret, neque solum e masculis, sed e femineis quoque spadicibus (quos inter exiguum modo discrimen)
succus ille saccharinus magnâ copiâ elicitur, quod tali modo fieri solet. Ubi spadix dependens alligatus e st, rhachis
per dies aliquot continuos ligno piano tunditur, quo major eo succi afQuentia derivetur : turn rami vulgo omnos
simul abscinduntur et vulnera inde nata actutum foliis arcte constringuntur aut materie quädam glulinosä obtegunlur.
Deinde ex rhachi fere medio amputatä excipiendo succo vas aliquod, plerumqiie articulo Bambusse crassissimas
constans, aut in Moluccis, ubi Bambusa minus frequens e st, quam in occidentalibus Archipelagi Indici regionibus,
px latissimis basibus frondium Sagi genuines Ruatru. (quse vulgo Koruro dicitur) factum, suspenditur, idque mane et
vesperi effunditur. Quotidie autem e spadice lamella abscinditur, qui subinde rursus tunditur, ut assidue liquoris
aflluxus manare pergat. Succus recens pellucidus, colore et sapore musto recenti simillimus, odoris peculiaris et
nonnihil m u c id ic ito autem turbidus fit et in fermentationem transit, quä, additis quibusdam radicibus corticibusve
amariset adstringentibus, vinum quod dicitur Sagueri paratur, potio inebrians, quä primo quidem non admodum
delectantur Europaei, celeriter autem ita assuescunt, ut cum voluptate eam bibant. Ex eodem succo continualä
fermentatione acetum paratur, magnaque ejus copia coquendo Arrak inservit, cujus fabricätioni in nostris utique
coloniis ab omni inde tempore soli Sinenses vacare solent. Saccharum autem, magnä copiä e succo recenti coctum,
et in re medicä, et maxime ad varios usus dömesticos ab indigenis adhiberi so le t, cujus adeo in Java consumlio
omni opinione major est.
lila autem succi colligendi ratio quatuor usque ad sex menses in eodem spadice continualur. Quodsi nullus amplius
succus prodit, in altero spadice ejusdem arboris idem faciunt, quse sic multos annos maximam prsebet utilitatem.
Ubi tandem nulli amplius spadices supersunt,'arbor ut inutilis relinquitur, quamquam ex medulla ejus haud
spernenda copia farinse Sagi, 180 usque ad 200 librarum pondo ex quovis caudice, colligi possit, quse, eluendo
ssepissime purgata, Palmse Sagi vulgaris nullä re cedit. Lignum etiam omnium durissimum asseribus est idoneum et
qusevis arbör quotannis 4 ad 7 ' usque libras earum fibrarum nigrarum g ign it, quse rudentibus et vario funium
g ene riparando itemque tegetibus atque involucris nectendis aptissimse sunt, quse fibrosa materies Malaiis Gomutu,
aliis Ejoo audit. In Menado, quse provincia est insulse Celebes, ubi frequentissima est hsec Palma, crassissimosex ea
funes nauticos parandos curant procuratores reipublicse nostrse, quibus naves , quse illic in statione sunt, utantur :
ex eädem et scopse, peniculi et scopulse confici possunt. Pinnis autem sive costis nigris et crassis, quaj fibris illis
immixtse et echinis elongatis similes sunt ac Malaice Pansuri dicuniur, pro calamis scriptoriis utuntiir Indi, qui ex
iisdem sagittas illas tenuissimas, quas flando e tubis longissimis emittunt, ipsorum linguä Sompit appellatas, parant:
nec non et cratibus aliisque texturis faciendis inservire possunt. Etiam materies ilia mollis et lanuginosa, quse ex
basi vaginarum provenit et indigenis vulgo Baru dicitur, navibus reficiendis. est aptissima : eädem pulvini farciuntur
atque indidem fomes facillime inflammabilis paratur. Aliarum complurium Palmarum instar, -hujus etiam frondes
tsedis faciendis utiles sunt, quibus materise resinösse involvuntur. Esedem nondum explicate et gemmam terminalem
effingentes, quse vulgo Palmites dicitur, edules su nt, sed longe minoris sestimantur quam Palmse Cociferse. Conditum
vulgo gratissimum et aspectu pulcherrimum, quo et Sinenses e t proceres Indorum, quando these infusionem bibunt,
mul tum utuntur, ex albumine seminum immaturorum, quorum testa nondum indurata e s t , iterata maceratione in
aquä calcis ac deinde recoquendo cum saccharo albo depurato paratur. Fructibus autem succus acerrimus continetur,
qui in cute intolerandum pruritum, in ore vero fervorem, ex quo vehemenlissima exsistit mflammatio, excitat,
ita ut, Rdmphio nostro auctore, e baccis in aquä putrefactis aqua quse dicitur infernalis pararetur, quä olim in bellis
Moluccani obsessi ut arcerent hostes uti solebant, in oppugnatores eam superinfundentes. Ex his igitur, quse de eä
Palmä diximus, nullam fere ejus partem e sse , quin aliquam prsebeat utilitatem, satis superque intelligitur.
OBSERVATIO.
Segmenta frondis hujus Speciei rectissime apice obtusa descripsit Romphibs ; si vero figuram species acuminata videntur
e sse , quum ejusmodi characteres in Palmä tantopere magnitudine reductä, quantum base nostra, non satis a delineatore
exprimi possint. Si Lodreiro credas, subulata su n t: cujus eiroris ea causa videtur e sse , quod auctor Flam Cochinchinensis
in elaborandä descriptione suä magis figuram Rumphianam ab ipso laudatam, quam rem ipsam ob oculos videtur habuisse.
Nullä enim alia re Palma ab ipso notata a nosträ differre videtur, non magis quam ilia a Blanco memorata ex insulis
Philippinis, in quibus, ut jam Roairinus l. c. p. 64 animadvertit, Saguerus ille tantä passim copiä invenitur, ut fibrillitio
illo nigricante tributum Hispanis pendant indi genas. Ceterum non e st, quod ex formä et magnitudine segmentorum
frondium aut baccarum falso diversas esse species statuamus. His enim Palmam istam mirum quantum variare ipsi
observavimus, sive illud aetati, seu peculiari cceli aut telluris efficacim tribuendum. Ut enim in Moluccis et Philippinis
insulis minus robusta e st, quam in Javä vicinisque insulis, ita et fructus ibi sunt minores, quorum forma prseterea
nonnihil variat, prout antice in aliis insigniter, in aliis obiter tantum depressi sunt. Accuratiori autem investigatione
indagandum, an non, sicut nos suspicamur, in Spadicibus masculis, si sibi ipsi relinquantur, major pars florum
femineorum sensim ad plenam explicationem perveniat, ut superiorum instar Spadicum maturos fructus ferant, itaque
gores utriusque sexus, ut in Genere Caryotä Linn., in eodem Spadice proveniant et diversissimo tantum tempore explicentur.
Memini enim me videre arbores, in quibus omnes omnino Spadices innumeris fructibus essent onusti.
Descr. Caudex crassus, viginti usque ad viginti quinque pedes altus, duorum triumve pedum
diametro, strictus, aequalus, iu parte superior, maximam partem basibus frondium vaginantibus
dilaceratis pannosis nigricantibus vestitus ac peüolorum reUquiis circumvallatus, post horum
lapsum cioatricibus annularibus irregutaribus notatus, Ugno l j - 2 fere poll, modo crasso duris-
simo fusco fibris longitudinalibus crassis atris pertexto ac medullA copiosA siccA fuscescente fibns