in Javâ exercet, liaud fere aliis, quam quæ vegetatio ibi procréât, medicamentis usus
est, horum in plerisque rebus præ adyectitiis ex peregrinis regionibus præstantiam luce
clarius pr oh ay it. Denique omnibus Europæis, quicunque in illis terris aliquamdiu dege-
runt, non ignotum est, quam felici plerumque successu indigenæ, licet disciplinæ medicæ
plane ignari, medicamentis apud ipsos usitatis morbos curare soleant, quorum -vis peritisi-
simorum Medicorum prudentiam et remedia nostra officinalia spernit : itaque baud semel
Medicos nostros ad illorum rationem confugere yidi. Quum vero omnis res medica in
coloniis Indicis nostris hoc tempore yiro et medicinæ peritissimo, et naturæ perscrutandæ
sagacissimo, sit commissa, sperare Meet, fore ut hæc rerum, quas India gignit, atque
inprimis earum, quibus ad morbos sanandos- utuntur indigenæ, strenue peragatur inyes-
tigatio. Est autem ille Yir præstantissimus, Med. Dr. F ritze, non minus insignis studio
disciplinarum naturabum,quas summâ fovet diligentiâ : itaque meeum haud pauca com7
municavit, quæ huic operi ornamento erunt. Neque minus utilem mihi navarunt operam
Viri nobilissimi mihique conjimctissimi W inter, Tribunus militum et Collegii rationarii
Indiæ Neerlandicæ Præses , Prætorius, Provinciæ Javanicæ Pekkalongang Præfectus,
Spanoghe, anteainsulæ Timor Præfectus, nunc autem otio in Jayâ fruens, denique Diard,
Vir Zoologiæ præstantissimus, qui cuncti præstantissimam mihi e diversissimis regionibus
materiem præbendo optime de hoc opéré meriti fuerunt et simul Herbarium Regium
nostrum egregiâ rerum botanicarum copiâ adornarunt. His ego devinctissimum sane me
profiteor et grâtias ago atque habeo, quas possum, maximas.
Primo hujus operis yolumine jam commemorayi, quantum ei ornamentum, conficiendâ
analysi earum plantarum, quâ carebam, attulerit Y ir de botanice meritissimus Decaisne :
ingrati autem foret animi, hoc loco strenuam ejus operam, quâ eidem consilio inyigilare
pergit, silentio omittere. Quin hoc ipso tempore doini meæ commoratur, quo majore otio
Palmarum aliarumque plantarum analysin, huic operi destinatam, conficiat. Hoc sane
noyo amicitiæ documento penitus sibi me obstrinxit, neque unquam consuetudinis ejus,
mihi et jucundissimæ et utilissimæ, ex animo eyanescet memoria.
Ceterum mihi gratissima fuit beneyolentia, quâ summi Yiri primum Rumphioe
yolumen accipeTe et dijudicare yoluerunt : alterum yolumen ut eorum expectationi satis-
faciat, quantum potero, proyidebo. Hoc quidem præcipue continebuntur Palmæ, utilis-
sima sane ac pulcerrima Zonæ torridæ yegetabilia. Operam enim non inutilem et
Rumphioe possessoribus certe jucundam nayaturum me existimabam, si de Palmis Indiæ
orientalis agerem, præsertim ex quo V. Cl. Martius opus doctissimum ac splendidissimum
de Palmis noyi Orbis in lucem edere instituit. Est enim res ipsa digna, quæ cognoscatur,
et paucissima adhuc horum yegetabilium a Botanicis descripta fuerunt, neque tarnen
plerumque eâ, quâ par esset, diligentiâ ac spectatâ organorum fructifieationis conforma-
tione. Denique ut ostenderem, quantâ horum yegetabilium copiâ Flora Archipelagi Indici
luxuriet, quorum adspectus gratissimum sane præbet spectaculum, indicem subjunxi
eorum, de quibus hoc yolumine copiosius agere constitui et quorum pleraque figuris
illustrabuntur : de ceteris dein ceps agere in animo est.
tribus i. CARYOTIN^E
Gen. ORANIA Nob.
Spec. 1. Obama regalis.
Gen. PTYCHOSPERMA Labill.
Spec. 1. P tychosperma Rumphii.
2 . P tychosperma appendiculata.
3. P tychosperma angustifolia.
Gen. SAGUERUS W crmb.
Spec. 1. Saguerus saccharifer.
* 2. Saguerus Langkab.
tribus ii. ARECINiE.
Gen. ARECA Linn.
Spec. 1. Areca Catechu.
2. Calapparia.
3. — pumila.
4. — triandra.
5. — punicea.
6. — communis.
7. — gla/ndiformis.
8. — macrocalyx.
Gen. ONCOSPERMA Nob.
Spec. 1. Oncosperma filamentosa.
Gen. KENTIA Nob.
Spec. .1. K entia procera.
Gen. P1NANGA Rumph.
Spec. 1. P inanga Nenga.
2. — latisecta.
3. — costata.
4. — noxa.
5. — globulifera.
6. — Kuhlii.
7S. ■— coronata.
8. — (sylvestris) javana.
9. — (sylvestris) cochinchinensis.
10. — cæsia.
11. — minor.
12. — paiitZa.
13. — furfuracea.
14. — bifida.
Gen. CYRTOSTACHYS Nob
Spec. 1. Cyrtostachys Renda.
Gen. CALYPTROCALYX No
Spec. 1. Calyptrocalyx spicatus.
Gen. IGUANURA Nob.
Spec. 1. Iguanura leucocarpa.