Areca Nengct Bl. in lilt, ad V. Cl. Martius. — Mart. Gen. et Sp. Palm. p. 179. 11.
Areca pumila Mart. 1. c. p. 177. 8 (rejecte A. pumild Bl.)
Nenge sive Njengnieng indigenarum Javas occidentalis.
ß. Var. hanjawar spadicibus trifidis.
Pohon hanjawar monticolarum , ab aliis Saroi, ab aliis auiem Sinägar dicta.
S'. Var. pachystachya caudice elongato; spadicibus trifidis crassioribus quam in praece-
dentibus.
Habit. In sylvis intactis uvidis ad radices montium ignivomoruin Java? occidentalis, a Speciebus consociatis floribns femineis
circum rhachides in quincuncem dispositis etfolioliscalycinis.elongatis florum masculorum facile dignoscenda. Varietas
postremo loco memorata Sumatram inhabitat, procerior, caudice triginta pedes alto, frondibus majoribus, segmentis
remotioribus magis elongatis, denique spadicibus longe crassioribus : quod ad florum conformationem nullum apparet
discrimen, neque adeo illam diversam puto. Hoc autem loco animadvertendum videtur, nomina quibus Ja van i varias
Species distinguunt, parum ad rem facere, siquidem his alias quoque Species insignire solent, quamquam nomen Nenge
huic vulgo tribuitur.
D es'cr. Palma elegans, 15-20 pedes alta. Caudex arrectus, gracilis, 1-1 ^ poll, diametro, teres, intervallo
2-3 poll, cicatricibus frondium circularibus exalbidis insculptus, ceterum l*viusculus ac cinereo-
virens, ligno satis compacto fibroso albicante in centro medulloso. Frondes terminales, 5-6 ^ pedes
alt*, 1 ^- amplius 2 pedes lat* , lamina circumscriptione cuneato-oblongä, in multa segmenta
angusta inaequaliter lata utrinque sed magis sursum decrescCntia pinnatisecta. Petiolus supra
vaginam cylindraceam ore oblique truncatam coriaceam crassitie pennse olorin*, antice in rha-
chidem subtriquetram, in frondibus novellis squamulis sparsis fuscis lepidotam, continuatus.
Segmenta utroque latere 17-20, erecto-patentia, ad partem rhachidis inferiorem 1 -§-2 poll, a se
invicem remota, ibique subopposita, extremitatem ejus versus, quae sensim extenuatur, magis
approximata ac subalternantia,—linearia, subfalcata, apice longissime acuminata, basi plicata,
supra plerumque binis, rarius ternis, rarissime autem uno tantum nervo argute prominenti et
nonnullis secundariis tenuioribus filiformibus in paginal dorsali magis distinctis, -subcoriacea, atro-
viridia, glabra, sed in nervis primariis haud raro paleis raris oblongis margine fimbriolatis tenuis-
simis fuscis infra obsessa : segmenta intermedia maxima sunt, 1 1 pedes aut amplius longa,
circiter 1^ poll, late, basin rhachidis versus sensim ad longitudinem 14 poll, decrescentia ibique
saepe tantum i poll, late, cum superiora modo 7-10 poll, longa, -2 poll, lata ad apicem obtusum
suboblique praemorsum pro numero nervorum primariorum in duas quatuorve lacinias angustas
findunlur. Spadices supra cicatrices annulares foliorum jam altitudine 3-4- pedum caudice
exorti, sparsi , solitarii, 8 poll.- 1 pedem longi, penduli, glaberrimi, florentes eburnei, frucligeri
virescentes, substantiae tenacis solidae earn os*, in quaternas (Variete turn autem in ternas) spicas
8-10 poll, et amplius longas cylindricas fastigiatas continuo-monoicas divisi : pedunculus eorum
vix 1 £ poll, longus, crassitie digitali, lereti-compressus, imä dilatatus, basi angusto-semilunari
caudicem amplectens, bispathatus. Spatha infima sola complete, lanceolate, complicate, pedun-
culo imo supra basin amplexantem circumnexa, membranacea, pallida, duabus cristis satis crassis
carnosis margine attenuatis sursum in acumen obtusiusculum desinentibus basin versus latioribus
cincta, rimä longitudinali complete dehiscens, basi crassiori celeriter se a pedunculo sejungens :
altera pedunculum medio aut paulo supra circümdans, diu persistens, interdum 1 (|) poll, longa,
ovato-lanceolata, acuminata, subinde vero tantum obsolete, form* lato-ovat*. Rhachis spicarum
subuliformis, rectiuscula aut leviter curvata, ad basin extus convexam intus planam plerumque
squama membranacea transverse lineari apice in acumen product^ circumdatam parvo tantum
intervallo nuda ac l*viuscula, ceterum subangulosa et undique foveolata, in quävis foveolä
criste bracte*formi circumdatä tres flores congestos exhibens, nempe unum femineum minutum
magis immersum cum duobus masculis lateralibus paulo superius positis plane dissimilibus in
apice attenuate rhachidis absque femineis : pr*terea ad latus fovearum interius du* sunt brac-
teol* fere inconspicu* semicirculares floribus masculis conjugatis approximat*. Masculi pcdiccllis
inconspicuis complanatis suffulti, ex albido straminei. Calyx corolla duplo longior, fere ad basin
usque in Ires lacinias in*qui!ongas, lineari-subulatas, triedras , dorso carinatas, flexuosas divisus.