quanras hæc iis per multos annos uberrimos tulisset fructus. Quod si multorum spes
irrita fuit ac magna plerumque damna tantam temeritatem sunt secuti, hoc minime
mirandum. Neque semel aceidit, ut pretio Fabarum in foris repente imminuto iidem illi
horti, tantis sumtibus consiti, mox negligerentur, aut etiam, ut alii culturæ generi loco
cederent, radicitus exscinderentur.
Hino tamen minime sequitur, non expedire coloniis nostris, ut cultura Coffeæ quam
latissime in iis extendatur. Imo hanc semper præcipuam earum coloniarum mercem,
inprimis Jayæ atque Sumatra, futuram esse existimo, quæ longe majori etiam copiâ
produoi possit et oui serendæ in utrâque'insulâ solum opportunum non deficit. Illud
autem monitum velim, ut huic culturæ non nisi qui apti sint agri destinentur, ac minus
boni potius Oryzâ, præcipuo illo indigenarum âlimento ( i) , Cannâ Sacobari (2), utrâque
Gossypii specie, Indico, Herbâ Nicotianâ, Cortice Cinnamomi, Theâ, Cacao, Ligno Jattie,
Aureliano (Orlean), yariis Piperis speciebus, Cardamomo, Curcumâ, Galangâ, Gambir,
denique compluribus aliis conserantur plantis, quarum cultura prosperum eyentum
promittere yidetur. Sic optimo quidem suceessu, me inprimis adhortante magistratus, ét
Cinnamomum Zeylanicum, et meliores Herbæ Nicotianæ species in Jayâ coli coeperunt;
alia yero, quæ ex re fore putabam, expérimenta, yeluti serendi Cinchonam illam, quæ
in foris maxime expetitur, aut Vanillam aromatieam, quæ Americæ propria est, nondum
instituta sunt.
Quod si hæ merces, quarum major pars, haud aliter ac Coffea ipsa, aliarum propria est
regionum, novos quasi fontes aperire possunt et prosperitati coloniarum ,f et mercaturæ
patriæ, haud aliâ ratione multa, quæ natura pulcerrimis his terris tribuit, eidem consilio
inservire possunt. Horum autem alia, oh præclaras virtutes, ad usus aut domesticos aut
medicos in Europâ ipsâ expetentur, alia commercium inter gentes Indicas augere
poterunt. La his, ne de aliis dicam, animadversione inprums digna est Tjankudu s. Ban-
(1) Hâc Oryzæ cultura promovenda in iis præsertim regionibus, quarum incolis nondum præcipuum proebet victum,
optime quidem horum humanitati consuleretur, si quidem homines ad mitiorem vitam adducere solet. Valet hoc mpnmis
de culturâ Oryzæ, quæ in agris aquâ perpetuo irrigatis, quos vulgo campos Sawa dicunt, fieri solet. Hi enim per secula
eidem culturæ sufficiunt; quo fit, ut indigenæ ultro in sedes stabiles et in societatem vitæ jure stabilitam congregentur.
Itaqne illæ gentes Archipelagi Indici, qui majorem partem Oryzâ vescuntur, hnmanitatë longe superant iUos, qui Palmarum
medulla sustentantur. Hi enim aut nomadum ritn vitam agunt, aut etiam hominum carnibus vescentes cæde ac sævitiâ
inter se grassantur. His certe nullum majus tribui possit beneficium, quam si agri, eâ quâ diximûs ratione irrigati, in eorum
terris Oryzâ conserantur : quo facto ipsi illi barbari, quos nunc vicini rapacissimarum ferarum instar extimescunt, pau-i
la tim ad mitiorem vitæ rationem adducerentur et magna inde in ipsas colonias redundaret utilitas.
(2) Utilissimum foret, si coloni nostri culturam ejusCannæ Sacchari, quæ ex Otaheite in Indiam occidentalem illata
felicissimo suceessu seritur et duplo majorem Sacchari copiam continet, vulgo experirentur. Idem jam, cum in Indiâ
degerem, complures monui plantariorum dominos, in his viros omatissimos Jessen et Trail , qui an huic consilio rite
obsecuti sint ignoro. Hanc Cannam Sacchari feracissimam et in insulis Philippjnis et in compluribus Sinæ partibus vulgo poli
compertum habeo : unde igitur satis magna ejus copia facillimo negotio arcessi ac brevi tempore dispergi possit. At simul
res non indigna curâ videtur experiri, an Saccharum illud, quod incredibili copiâ e Palmis Lontar (Borassus flabelliformis
Lira.) et maxime ex Aren (Saguerus saccharifer Nob.) colligitur, partibus mucilagineis alüsque accretis ita purgari possit, ut
Sacchari e Cannâ instar in crystallos verti et peregre exportari possit. Quantum ego scio, nulla adhuc ejusmodi expérimenta
fuerunt instituta, quæ quidem si facili ratione procédèrent, id quod vix dubitari potést, maximum profecto illinc culturæ
nasceretur emolumentum.
cudu s. Bongkudu (Morinda citriûdia L inn.). Cortice radicis hujus fruticis utuntur
indigenæ, ut vestes linteas et gossypinas colore pulcerrimo e rubfo fusco tingant, aut
eum aliis coloribus admiscent, quo majorem his præbeant constantiam. Itaque usus ejus
in officinis textoriis nostris magnopere est commendandus, cum„ vestes eo infectæ ob
ipsam illam coloris constantiam in Indiâ cupidissime expetuntur et magna earum copia
quotannis vendi posset. Nec minorem utilitatem promittere videtur Pohon Kuda-Kuda
(nisi species Protii B u rm . , at certe genus Terebinthacearum huic maxime affine). Hæc
arbor e fissuris ligni vel ex incisionibus truncorum vetustiorum abunde stillat Gummi
quoddam, arabico illi virtute simillimum atque haud minus eo usui medico commen-
dandum. Cum autem Gummi arabici, quod non solum in medicinâ, sed etiam ad usum
officinarum adhibetur, tanta sit copia, quantum hinc lucri ostendatur facile quivis intel-
ligat. Præterea hæc arbor diligentiori curâ non indiget. Ramulis terræ infixis facile
propagatur brevique tempore vel locis sterilibus in litore luxurianter pullulât. Crebro
earn illic juxta vias positam invenias; at longe majori copiâ earn seri oporteret, ut Gummi
inde colligendum usui medico in coloniâ ipsâ sufficeret, qui sane ob crebros morbos
partium abdominalium non est exiguus. Idem fere dicendum est de Oleo Ricini, sive,
ut vulgo ajunt, Castorei, quod adhuc semper ex Americâ per Angliam nobis advehitur.
Arbores tamen, ex quibus hoc oleum colligitur, in omnibus coloniis Indicis nostris sunt
frequentissimæ. ïncolæ, a quibus Jerak sive Djerak dicuntur, ex earum seminibus vilis-
simum Olei genus lucernis alendis exprimunt : quod tamen, si in eo parando debitâ
curâ usi sint, virtute non cedit illi, quod quasi annuo tributo ab exteris mercamur.
Eandem ob causam majori curâ digna videtur arbor ilia pulcerrima Tankalak e .novo
genere Cylicodaphne Nees ab E senb. (quam autea in Bydr. tôt de Flora van Ned. Ind.
p. 56o. nomine Litsoece sebiferoe Pers. descripseram, sed nunc ab illâ, cuinomen hoc a
V. Cl. Persoon tributum est, plane diversam esse video). Hujus ex seminibus exprimendo
Oleum pingue colligitur, quod celeriter indurescit et Ceræ instar candelis conficiendis
est aptissimum, quæ ardentes gratissimum odorem exhalant. Hæc autem arbor, ut bene
succrescat, præcipue solum calcarium ac loca humiliora exigit, qualia ora Javæ, quæ
inter septentrionem et orientem sita est, et Madura præbet, in quibus frequentius quam
in occidentali Javæ parte et in regionibus montanis reperitur. Haud sane minus in foris
Europæis expeteretur Gummi, quod dicitur, elasticüm (Kautschouk), tantâ copiâ ex
arbore Pohon Karet s. Karet-tapok (Fieu elasticâ) incidendo profluens , ut vel faces inde
parentur, et americano nullâ re inferius, si modo diligentius colligatur.
Longum esset, omnes omnino enumerare res, in coloniis nostris enatas, quas mercaturæ
promovendæ idoneas esse cognovi. Neque tamen rem tanti momenti hoc loco plane
silentio omittere volui, si qua forte inde oriri posset utilitas. Nihil autem copiosius illis
regionibus natura largita est, quam médicamenta morbis illic vulgo grassantibus pellendis
efficacissima. Horum igitur vim et virtutes ut diligentius, quam adhuc factum est, explorent
Medici, quibus révéra salus humani generis curæ est, nunquam satis commendari
potest. W a it z iu s certe noster, qui per satis longum temporis spatium, quo praxin medicam