depingenda curarem. Hie enim per triginta annos domum et fortunarum sedem habuit venerandus
R umphius , postquam lumine oculorum captus erat : quem morbum partim nimiâ investigationum
assiduitate, partim ex crebris excursibus, quos in illo litore suscipere solebat, contraxerat. Hoc enim
candidissimâ arena constat ac subinde rupibus calcariis cingitur, quibus repercussi solis radii oculorum
aciem vehementer afficiunt et fere obcoecant. Sed Rumphiuh ne tanta quidem calamitas, quae alios
plerosque, ut reliquum vitae spatium in otio degerent, invitatura fuisset, opprimere valuit. Neque sane
ille otiosus fuit, qui cum rebus publicis gravissimis haud inutilem operam navare pergeret, studiose
inprimis illud'agebat, ut ingentem animadversionum tbesaurum, quern per septemdecim annos, prius
quam oculis caplus erat, in illo borto rerum pulcritudine,et varietate insigni collegerat, immortah
operi suo in ordinem redigeret, ut quae latine conscripserat belgice verteret, eo quidem consilio, quod
in Præfatione suâ ipse, indicavit, « ut quisque in ïndiâ degens aliquam ad cognoscendas plantarum
» vires et usum et inde ad morbos curandos redundantem hauriret utilitatem » — denique ut librum
novo studiorum atque experientiæ.ornaret fructu et summâ diligentiâ emendaret. Nec vero hoc uno
cæcitatis malo confbctatus est ; sed fortasse nemo in labore suo, qui hoc ipso fiebat gravior, plura
habuit adversa quam R umphius noster, ut diserte monuit Yir Cl. Henschel Capile tertio ejus Yitoe.
Fuerunt sane, ac læti id agnoscimus, nonnùlli e Proefectis illarum regionum, qui viri, tanto
histori® naturalis ac maxime scientiae amabilis studio flagrantis, admiratione. tenerentur neque eum
quovis auxilio, ut opus absolveret, adjuvare recusarent; sed alii, qui imperium postea tenebanf ,
minus propensâ in eum voluntate fuerunt et tantum non omne subsidium ei denegarunt. Ad hoc
homines illic conquirere delineandis figuris, quibus adbuc carebat, idoneos, res baud parum erat
difficilis. Hue accedebat domestica clades, cæco seni eo gravior, quo carioribus eâ vit® sociis privabatur.
Terræ motu, qui 17 die Februarii anni 1674 Amboinam vicinasque insulas crudeliter vexabat, ædes
ejus corruerunt, quarum ruina S usanna uxor cum duabus filiolis oppressæ interierunt. Ac ferme 13
post annis alia eum afflixit calamitas, dimidiâ parte oppidi incendio deleta, quo ejus etiam domus
conflagravit; quod malum eo tristius fuit, quod magna pars eorum, quæ scripserat aut collegerat,
multæ etiam figuræ Herbario Amboinensi inserend®, simul interierunt. Qui, tot malis non affiictus,
de opere perficiendo non desperavit, sed eo majori ardore illud denuo aggressus est et usque ad
extremum spiritum novis doctrin® fructibus ac multis etiam plantis ei antea incognitis ornavit et
locupletavit, — per deos immortales ! ille vir dignus est, cujus ardentem disciplinarum amorem et
studii constantiam admirabundi suspiciamus ! In Rumphio quanta h®.c fuerint et quam nunquam satis
prædicanda, ostendit ipsius Praefatio ad sex postrema Operis Capita anno 1695 exeunte scripta :
«Hune librum, «ait,» dum conscribebam et ad fînemperduxi, quædam mihi innotuerunt plant®,
» anlea incognitae, aut ex al iis regionibus recens allatæ, quas singulari libro, cui Auctuario nomen
« erit, reservo et aliquot annos retinere in animo est, quoad nihil memoria dignum nancisci potero (1). »
Atque hoc ad .o scriptorum ejus botanicorum complementum brevi post mortem in patriam missum
esse videtur. Hæc sola labori ejus finem imponere potuit. Accidit autem d. 13 Junii anni 1702, cum * 1
» sole aut sub ejus occasum, pateat prospectus, quo sæpe mane cum summâ voluptate ita delectatus sum, ut nisi domum
» meam, at certe umbraculum illic habere cuperem. »
(1) Hanc eum fidem præstitisse, mihi compertum e st, inspecto codice illo , cui Auctuario nomen esse supra dictum est.
Plerasque figuras ei adjunctas delinearunt Philippus vau Etc* et Pister de Rotter, nonnullas Rubphii filius Paolos Aogostüs
et Johannes Hogebooh , qui singulis fere figuris a se factis nomen quisque suum et Pieter de Rotter aliquoties etiam diem,
adscripserunt, v. gr. Tingulong Auct. p. 84 tab. 33. f. 1. d. 30 Novembris 1696, Papaja utan 1. p. 1-49. tab. 83. fig. 1.
d. 5 Julii 1697 factum. Hæc ideo retuli, ut Rohphioh eo adbuc tempore in scriptis botanicis redigendis atque augendis
occupatum fuisse ostenderem; id quod et aliunde ex eodem codice apparet, v . c . e descriptione Aloës viviparoe Linn. Y.
p. 273. tab. 9 4 ., in quâ earn anno 1697 in colle in Batou Gantong repertam esse legimus. Sed et anno 1699 idem adhuc
agebat venerandus senex ; si quidem in ullimà pagina Auctuarii, quæ numéro est 238, quædam Capiti qmnquagesimo nono
libri undecimi ad descriptionem Sargassi pelagii s. polius litorei Herb. Amb. V I. p. 188. tab. 76. fig. 2. addenda inveni,
quibus, præter figuram modo citatam, non usus est Bobhannos V. Cel. Eo loco hæc leguntur : « hoc Capite Saroassoh
» descripsi, quemadmodum illud ex compluribus scriptoribus cognoveram. Exinde exemplum ejus siçcatum e patriâ ad
» me missum e s t , cujus brevem hanc descriptionem conscribam et ex quo figura adjuncta expressa est. » Hinc igitur errasse
V. Cl. Petit-Thooars , qui Rohphiob jam anno 1693 mortuum esse narrat, facile perspicitur, id quod jam literis ab eo et filio
d. 19 Septembris anni 1699 ad Præsides Societatis Mercaturæ Indicæ missis, quas primo hujus Libri volumine descripsimus,
abunde constabat.
fere septuagesimum quartum aslalls annum complevisset (1). Publicum aulem cxcilavil luclum, nec
sane i'mmerito. Occiderat enim vir, qui, viptima cupiditatis seiend*, lot annos lumine oculorum
caruerat P lihio illi Ma jo r i, a quo cognomen habebat, doclrina atque indelessä industriä simillimus ,
Constantia et investigandi cupiditate haud inferior, quern omnes, qui eum noverant, et Europ*t, el
indigen*, summi pariter atque mfinji, ob morum honeslatem animique candorem colebant et venerabantur.
' .
In Ambon® parte austral!, prope ccemeterium et dexträ vi®, qu® ducit ad Batou Gaaja, qua villa
ameenissimä Prafecli Moluccarum nostra state utuntur, prsdium cum villi habuit Pliiuds Iaaicos
noster, non quidem eo lum ac magniiicentiä, quo Ptimi majoris illud in Vesuyii montis viciniä fuisse
legimus, sed parvum et antique simplicitate. Et tarnen ornatum erat rebus ex quoyis natur* regno
rarissimis, quas dives ille Romanus, seiend* cupidissimus, haud procul dubio cognomini suo invidisset.
Inprimis hortus plantis ex omni India rarissimis erat instructus, quas quo melius cognosceret viresque
et naturam earum ad s a lu lem sgrotantium investigaret, suA ipse manu colebat Ruiipiiras. Itaque illo
loco tranquillo et procul ab urbis strepitu remoto quasi Academiam sibi paraverat, ubi omni pertur-
batione liber, totum se natur* ejusque admirabilibus operibus spectandis dederet: in quo etiam secessu
majorem partem scriptorum, qu* reliquit, yidetur conscripsisse. Qui locus quam gratus illi fuerit,
hinc maxime apparet, quod filius nullum potiorem habuit, quo mortales carissimi patris reliquias
sepulcro conderet, nisi forte in eo ipsius voluntati, quam antea signifleasset, obsecutus fuerit.
Hie diutius seculo ossa ejus contegebat lapis, yirentibus Panaris fruticosi arbustis circumseptus.
Sepulcrum illud et agrum, qui vulgo nomine Bomi sepulcralis Romum (Grapuin van den heer
Roarmns) summa Colebatur religione, diligentissime servabat et a temporis injurii tuebatur civium
Ambonensium pietas, quibus scilicet magna res videbatur, tam eelebrem virum ibi habitasse et post
mortem cum majoribus ipsorum quiescere. Quicunque autem noverit, quanti religione ejusmodi
monumenta ac majorum sepulcra (2) cum Christiani Ambonenses, turn maxime Muhametani colerc
soleant, is facile intelliget, qu* vulgo hominum fuerit indignatio, quum, Amboinä ab Anglis captA,
quorum imperio multum pristini splendoris amisit, sacer ille hortus sepulcralis venderetur ipsumque
Reman sepulcrum nefario emtoris scelere yiolaretur(3). Ilium omnia divina atque humana jura polluisse
clamitabant, qui sacrilegas manus non abstinuisset a monumento, quod non magis Rumphio, quam
regioni, in quä lanta ejus de disciplinis naturalibus fuissent merita, glori* esset. Et sane sordida fuisse
yidetur’lucri cupiditas , qu* istum hominem impulerit, ut illud pradium a Prafecto Anglico merca-
retur, cum in eo sepulcro, ut in aliis compluribus, qu* tunc temporis diruta fuerunt, aliquas res
pretiosas se inventurnm esse speraret. Iste quidem sepulcrum, postquam defossas in eo divitias, sed,
ut vulgo credebatur, frustra qu*siverat, reficiendnm curaverat, ut sic forte invidiam, quam apud
omnes bonos excitaverat, aliquantum leniret; sed exinde tarnen nimis eo scelere pollutum videbatur
sepulcrum, quam ut porro ulla ejus cura haberetur et locus lolio illo, quod Allan/j-aUang dicilur,
atiisque malis herbis purgarelur. Itaque ille hortus, antea cultissimus, paucis annis elapsis, in desertum
mutatus erat, ut anno 1824 locus sepulcri, vepribus ac dumetis obsessus, vix agnosci posset. Hoc
autem anno Vir Nobilissimus, Baro vah der Capelieh , qui, omnibus coloniis Indieis nostris Praiectus,
ut ipse omnium incolarum saluti multis aut emendandis aut constituendis prospiceret, tunc temporis
per Arcbipelagum Moluccense, iter faciebat et aliquamdiu Ambon* morabatur, novum R uuphio monu-
mentum. poni jussit. Itaque pr*dium olim ab eo possessum publicis sumtibus emtum et juxta aditum,
eodem loco, quo lapis ossa ejus contegebat, monumentum, simplex quidem, sed tanto viro tarnen non
/ (1) V. Cl. Hbttschel in Pita Rumphii, p. 59. ad seplaagesinram quintum mtatis annum eum pervenisse refert. At in fine
Dedicationis Herbarii Amboincnsis ad Presides Societatis Indie* ipse Rratnms notavit, se illo die, qui fuil 20 Septembris 1890,
annos sexaginta duos et dimidium esse natum. Hinc igitur illo d ie , quo cum mortuum publica acta testantur, nondum
septuagesimum .quartum tetatis annum complevisse eum necesse est.
(2) Longo post funus. tempore sepulcra a propinquis invisuntur, herbis malis purgantur, floribus consperguntur et in
speciem perpetui luctus quibusdam plantis conseruntur. Indigence Muhameticce religionis insuper Manibus inferorum odores
accendere solent.
(3) Vir Amplissimus G. N. Cranssen, magnis ingenii dotibua insignis, qui res Indicas et admimstrationem colomarum
nostrarum penitus cognoverat et olim Moluccis fuerat Prmfectus, hanc sepulcri Rdmfuii violationem mecum communicavit.
Nomen autem hominis infamis, qui tale nefas committere non veritus e st, non memini.