Veget. Palmoe proceræ, locis humilibus et «dis Asiæ trapicæ obvias, sociales, pulcerrimæ, monocarpeæ; caudice crasso,
elato, stricto, annulato-ciCatrisato, ligno duro fusco et medulla fibrosâ albicanti constante. Frondes subterminales,
maximæ, flabelliformes, jtalmato-pinnatifidæ, rigidæ, laciniis linearibus, apice fissis, interdum filis inter singulas inter-
jectis; petiolis crassis, ad margines aculeatis. Spadix terminalis, amplissimus, decomposito-ramosus, in ramulis ultimis
filiformibus eflusis glomeralo-floriferis. Flores parvi, àlbicantes, graveolentes. Color fructuum ex viridulo lutescens.
OBSERVATIO.
Ab omnibus Coryphinis Asiaticis Genus hoc Linnæanum, quod ad characterem vegetationis, inflorescentià caudicem terminante,
nec non, quod ad fructificationem, situ verticali Embryi satis distinguitur ; quamobrem omnes inde Species, quibus
inflorescentià e sinu frondium orta vel lateralis e st, excludantur necesse est ; quo facto eo melius naturæ congruet. Gærtner
V. 111. sive errore, seu corruptâ conditione pericarpii fructuum, quos exploravit, videtur deceptus esse, quum in Coryphâ
umbraculiferâ situm Embryi basilarem indicaret, quæ causa fuit, ut etV. Cl. Martids, et ipse quasdam Species ab hoc Genere
excluderemus et Genera Taliera et Genibanga crearemus, quæ a Coryphâ révéra non différant. Ceterum a Botanicis,
quibus has Palmas speciosissimas in patriâ explorare continget, descriptionem earum quam copiosissimam flagitamus,
quandoquidem specifîcum earum discrimen magna adhuc obscuritate laborat. Très quatuorve Species huj us Generis intime
affines statuere posse videmur, quarum unam paulo accuratius, reliquas hoc quidem loco strictim investigabimus.
1. Coryphâumbraculifera Link. Hort. Cliff, p. -482. — Flor. Zeyl.p. 394. — Ejüsd. Spec. pi. p. 1657 (excl. Syn. Rumph.) —
Tala et Talaghas Herm. M us. Zeyl. p. 54. — Burm. Thés. Zeyl. p. 181. — Codda-panna Rheed. Hort. Mal. I I I . p. 1. tab. 1-12.
— Tallipot Knox Ceylon (edit. Belgic.)_p. 20. — Animadvertendum autem, e a , quæ de hâc Palmâ retuht Knox, quibuscum
et Rueedu nostri convenil descriptio, majori fide digna videri, quam quæ complures recentiorum peregrinatorum prodiderc
memoriæ. Sic, auctore Urbain (Tableaux pittoresques de finde. Paris, 1834. p. 77.) Talipât arbor interdum ad ducentorum
pedura altitudinem, e t , ut porro in pag. 80 narratur, ad ambitum novem decemve pedum perveniret, fructus autem globum
ferreum viginti quatuor pondo magnitudine fere æquaret. — Caudex ad altitudinem 60-70 pedum succrescit, crassus,
strictus, læviusculus. Frondes subterminales, patentes, amplissimæ, latitudine quatuordecim, et, excepto petiolo brachium
crassitie æquànte (secundum Rheedh figuram circiter 6-8 ped. longo) margine aculeato apice parum dilatato, longi-
tudine duodeviginti pedes superantes, caudice altius excrescente sensim magnitudine decrescentes, suborbiculares, ultra
dodrantem orbis sistentes, e costâ petiolo continua supeme sensim tenuiori divergenti-plicatæ et ambitu palmato-pinnati-
fidæ, laciniis creberrimis 5-6 ped. longis 4-6 poil, latis linearibus acuminatis complicalis dorso carinatis plerumque filo
interjectis, rigidæ, glabræ. Anno postremo, ubi Palma ad ætatem triginta aut quadraginta annorum pervenit, in summo
apice e centra frondium tum paulatim deciduarum spadicem emittit strictum pyramidalem, 30 fere ped. altum, to ta
longitudine spathis incompletis vagis circumdatum et in totidem fere ramos laterales assurgentes crassos cylindricos item
vaginis multi s cinctos divisum, quorum inferiores longitudine viginti pedum gaudent, superiores magis magisque decres-
cunt. E vaginis horum ramoram alternatim ordine prodeunt rami secundarii pollicem crassi, compresso-angulosi, inde a
basi subfurcato-ramosi, effusi. Ramuli ultimi filiformes, nutantes vel penduli, 7-10 poil., circiter dimidiâ parte pollicis
ad basin nu di, reliquâ floribus magis minusve dense aggregatis parvis flavido-albicàntibus graveolentibus obsessi atque
ita spicas cylindraceas rectas aut curvas crassitie pennæ olorinæ referentes. Baccæ, auctore Knox, cerasis maxim is nostris
magnitudine æquales, secundum Rasson figuram diametro pollicares, sphærici, læves, virides, carnosæ, post quatuordecim
deraum menses plane maturescentes, quo facto Palma emoritur. Caro parca, mollis, subpinguis, amaricans, cndocarpio
globoso duro crustaceo albican ti subragoso cohærens. Semen unicum, globosum, albidum, albumine éonformi, cartila-
gineo, eburneo, in centra inani, ubi ætate consumitur et parvam cavitatem relinquit. Embryon in vertice albuminis,
parvulum, conicum, obtusum, medio coarctatum. — In Malabariâ, Zeylaniâ.
2 . Coryphâ Taliera Roxb. Corom. III. p. 51. tab. 255-256. — Taliera Mart. Palm. Fam. et Gen> Progr.p. 10. — Taliera
bengalensis S pr. Syst. Veg. II. p. 18. — Taliera Tali Mart, in Roem. et Schult. Syst. Veg. V II. 2 . p . 1306. — Caudex
circiter 30 ped., strictus, cylindricus, obscure fuscescens, petiolorum cicatricibus rugulosus. Frondes subrotundæ, palmato-
pinnatifidæ, plicatæ, utrinque glaberrimæ, laciniis vulgo 40-50 paribus, ultra dimidium longitudinis unitis, circiter 6 pedes
longis, non ultra 4 poil, latis, lineari-lanceolatis, apice acuto vulgo mutilatis, nervp crasso subtetragono secundum longi-
tudinem excurrente, quibus interdum fila sunt interjecta. Petioli 5-10 p ed ., robusti, supra profunde canaliculati, ad
margines argulos acnleis plurimis brevibus robustis compressis fuscis armati. Spadix e centra frondis, supradecomposilus,
paniculam sistens ingentem, ovatam, diffusam, 20 ped. et ultra altam. Spathæ totidem ac rami primarii et secundarii,
tubulosæ, alternatim oblique trancatæ, obtusæ, glabræ. Rami primarii altérai, teretes, crassitie brachii, fere horizonta-
liter patentes, apice ascendenles : secundarii altérai, bifarii, compressi, la x i, nutantes v . reflexi, in plurimos ramulos
varie flexuosos tenuiores subteretes pedales aut longiores divisi. Flores circa ramulos rhacheos interrupte glomerato-spicati,
sessiles, parvi, albi, odori. Calyx parvus, obsolete tridentatus. Petala ovato-oblonga, concava, subcarnosa, glabra, patentia.
Filamenta longitudine petalorum, basi latâ subcoalescentia. Antheræ ovate. Ovarium ovoideo-globosum, trisulcum,
glabrum. Stylus staminibus brevior. Stigma simplex. Baccæ plerumque simplices, rarius ternæ conjunct*, subglobosæ,
magnitudine malo sylvestri (Crap-apple) similes, rugosæ, coloris sordide olivacei sive ex viridi-lutescentes, circiter novem
decemve mensibus post florem maturescentes. Caro parca, mollis, flava, intus fibris Iaxis crassis subramosis putaminis
cndocarpio tenui fragili unita. Albumen globosum, album, corneum, parvà in centra cavitate. Embryon verticale. — In
Bengaliâ.
3, Coryphâ sylvestris. — Taliera sylvestris Bl. in Roem. et Schult. Syst. Veg. I. c. p. 1307. — Coryphâ utan Lam. Enc.
bot. I I . p. 131. — Lontarussylvestris. Lontar TJtan Rumph. Amb. I . p. 58. tab. IL — Houtt. Nat. Hist. I I . 1. p. 269 (quo
loco in. Genere Borasso Linn, describitur). —^Habitu eodem quo Borassus flabelliformis Linn. , sed caudice graciliori atque
humiliori, petiolis longioribus frondibusque multo majori bus e medio caudice supra se invicem dispositis profundius partitis
ac minus rigidis. Caudex ligno duriusculo fibroso fuscesccnte atque intus medulla aridâ satis compacta fibris crassis inter-
textâ conformàtus, cylindricus, fuscus, cicatrisatus. Petioli et frondes pro ætate diversi : plantæ frutescentis petioli
5-6 ped., digitum crassi, fere triangulares, supra excavati, ad margines obsolete serrati, eorumque lamina frondis in
lacinias minus alte centrum versus immersas divisa e st, quam Palmæ adultæ. Hujus autem petioli sunt 10-14 ped. alti,
crassitie brachii mediocris, supra fere plani, ad margines aculeis brevibus deorsum inclinatis duris nigricantibus armati :
frondes eorum non plane orbiculares, 5-6 ped. in diametro (sed ratione laciniarum, auctore Rumphio , ad 3 £ ped. longaram
neque ad centrum usque extensarum plerumque diametro m ajori), radiato-divisæ in segmenta, quæ 3-4 laciniis constant
et sinu profundiori inter se separantur, ad quorum margines in novis foliis ut et in plantâ fruticosâ subinde fila longa,
quæ denique sejunguntur, dependent : laciniæ longitudinis indicate, posteriores mediis breviores, lineari-lanceolate,
nervo medio firmo, ad apicem quasi abruptum in acumina plura obtusiuscula desinens. Inter frondium exortum stratum
molle et tenerum substantiæ spongioso-fungosæ reperitur. Spadix e centra frondium terminalium sensim deciduarum, non
ultra 4 ped. altus, in ramos fere sex majores basi arcte conjunctos divisus. Rami illi primarii, fide figuras in dicate, crassi,
spathis pluribus cylindraceis vagis cincti, in multas paniculas laterales divisi (quas Rumpotus Arecoe Catechu similes esse
ait). Ramuli, in quibus fructus gignuntur, recti, rigidi, atque Rumphio quidem auctore, ruig of geknopt, quæ verba n on, ut
olim putabam, eos hirsutos esse significant, sed flores parvos glomeratos videntur spectare. Fructus rari, globosi, cine-
reo-virides, supra foveolâ obscurâ notati, extus carne tenui et siccâ facileputrescente. Putamen globosum, magnitudine
globuli sclopeti, substantiæ tenuis ligneæ. Semen globosum, album, durum. Semel tantum fructus gignit et moxnraoritur.
—In Moluccie.
Nunc vero quartam Speciem exploremus, quam figuris illustrabimus, licet forte ne satis quidem a plantâ Rumphiâ
modo descriptâ différât, siquidem non alia nisi fortuita discrimina et quæ soli coelique diversæ naturæ tribui possunt,
cum fere solam frondium et inflorescentiæ magnitudinem spectent, indagare potui. Idem valet de C. umbraculi fera et
C. Talierâ, quæ tarnen nonnihil structura fructuum différant, quamquam ne hoc quidem discrimen satis est magnum.
An igitur omnes ejusdem Speciei variæ formte esse possent? — Huic quæstioni ut responderi queat, omnes scientiæ amabilis
studiosos ut magnificentissimas has Palmas in patriâ ipsarum diligentius explorent rogatos velim.
r i lI
Æ
m
i. CORYPHA GEBAMGA. X i« . 9 7 , 9 8 et 105.
C. petiolis frondes suborbiculares longitudine fere adæquantibus; frondium laciniis
linearibus apice vulgo obtuse bidentatis; spadice ramosissimo, ramis elongatis divarieatis
v. nutantibus; fructibus lævibus.
Taliera Gemhanga Bl. in R oem. et Schult. Syst. Veg. VII. 2. p. 1307.
Gembanga (leg e Gebanga!) rotundifolia Bl. in litt, ad Nees. ab Esenb. in Heg. Bot. Zeit. 1825.
p. 580 et p. 678.
Cabang R umph. Herb. Amb. I. p . 55.H- Houtt. Nat. Hist. II. 1. p. 274.
Kebang s. Gebang Malaicorum prope Bataviam ; aliis dicitur Gobbang s. Gembang aut Bongol-Bas;
Javanis Putjuk; incolis insulæ Celebes Silar.
Habit. In regionibus alluvialibus Javse vicinarumque in sularum, eliam in Celebes copiose prope Pagowatto a V. CL Rein-
wardt investigata. Illic autem et in vicinitate litoris et locis raagis mediterraneis plerumque socia reperitur, ut adeo
haud raro yaria tetate conspiciantur Palmte illte pulcerrimte, alias in ipso juventutis»vigore et turn prtesertim magnitudine
frondium flabelliformium insignes , alias ingenti magnificentia super omnes abas arbores eminentes nec raro
frondibus plane orbate et e summo caudicis ad sexaginta pedes alti cacumine spadicem vastissimum pluribus ramis
partim decern pedibus longioribus compositum expandentes, alias denique, jam plane emortute, instar malorum navis
caudicibus assurgentes. Verbis sane enuntiari nequit, quanta sylvas his Palmis ingentibus ornate sit magnificentia,
cujus igitur imagincm in Tab. 105 exponendam curavi, ut Lectori saltern habitum hujus arboris recte cognoscendi foret
facultas. — Hasc autem Palma, ut jam supra dixi, tot tantasque Indis prasbet utibtates, ut prtecipuas earum hie referre
sufficiat. Primum ex medulla fibrosA sicca caudicis, si opporluno tempore, id est antequam ad extremam astatem
pervenit et florere caspit, cassus est, Sagus parari potest, virtute tamen e i , qui vulgo venahs prostat, inferior neque
cibi causa ab indigen is expetitus. Turn frondes etiam lectis contegendis inserviunt, quamquam Sagi Rumphii ac Nipce
fruticantis Wurmb. ob majorem tenacitatem prteferanlur. His etiam frondibus infima plebs a sole et pluvia se tueri
solet atque eodem consilio latos ex iis pileos, qui Tudong appellantur, contexit. Ex iisdem capsulcc et pyxides cujusf