Descr. Caudex crassitie mediocri, 40-50 pedes altus, strictus, cylindricus, cicatricibus annularibus ex
lapsu basium petiolarium satis latis'sursum .magis approximatis etaltius impressis notatus. Frondes
crebræ, magnæ , in comam densam confertæ, circumscriptione oblongâ, decrescenti-pinnatisecte ;
inferiores arcuato-patentes, superiores arrectæ. Harum basis amplectens latissima, crassissima, dorso
gibbera, si imaginem Latourianam spectes, tandem ad margines in reticulum fibrosum secedere et
vix sesquipedalis esse videtur; reliqua autem pars petioli crassi firmi superne angulati duplo aut fere
triplo longior est. Rhachis subtus convexa, supra ad partem posteriorem latiorem angulosa et ad
latera insertioni segmentorum canaliculo lato superne evanido exsculpta, in anticâ parte faciebus
duabusangulo acuto conniventibus. Segmenta in quovis latere creberrima, intervaUo sesquipollicari
vel bipollicari subalternatim posita, rhachi oblique et reduplicato ope callositatis adnata, patula,
5 < _4 pedalia, infima longissima, terminalia sensim usque ad pedis longitudinem aut magis etiam
, decrescentia, strictiora, apice quoque rectius truncata, angusto-lanceolata s. linearia, medio supra
basin reduplicatam et nonnihil plicatam circiter 15-2 poll, lata, apice Oblique-truncato eroso-
‘ dentato majorum plerumque ex: regione nervi medii fissa et exteriori latere in acumen 1^-3 poll.
1 longum subulatum acuminatissimum desinentia, supra saturate viridia, cæsia. Nervus médius
crassus, supra acute prominens ; nervi secimdcvrii et tertia/rii utroque latere bini ternive, in aversâ
pagina magis distincti. Spadices solitarii aut aliquot simul ex summo caudice atque inter frondes
o r ti, 4 pedes et ultra longi, primo arrecto-patentes, deinde nutantes vel declinati, ramosissimi,
compacti, supra basin amplectentem semilunarem cum binis pluribusve spathis pedunculo pedali
crasso teretiusculo arcuato transverse adnatis. Spatha infima brevis, oblongo-navicularis, ob lu sa,
dorso rotundato-convexa, latere interiori concava, quo superne spadice unâ aut fortasse pluribus
spathis fusiformibus tec to prorumpente rimâ longitudinali scinditur. Hæ spathæ interiores
com p lete sin t, an , sicut ego suspicor, incomplete, div. Zippeliüs in annotatione su ànon prodidit
memoriae. Rami constipati, contracti, contigui, u t rhachis communis inter eos deliquescens*,
angulosi. Ramuli virgati, conferti, subtortuosi, tereti-angulosi, abasi ad apicem usquè flörigeri
ac florum insertioni obsolete scrobiculati. Flores ochroleuco-virescentes, vagi, in inferiori parte
feminei solitarii, utque cônjicio, haud ahter atque in Pincmgis, binis floribus masculis lateralibus
consociati, in superiori omnes masculi, qui solitarii aut bini scrobiculis insident. Masculi : Calyx
tarn parvus, u t non a pictore tan tum , sed etiam a Zippelius plane omissus fuerit. Petala oblonga,
acuminata, 2 -2^ hn. arrec ta, concava, chartacea, sicut florum femineorum, præfloratione valvalâ.
Stamina tria , petalis triente breviora, cum iisdem alterna, erecta, æqualia. Filamenta filiformia,
ad basin in tuberculum brevem conicum (a n rudimentum ovarii?) connata. Antheroe fllamentis
majores, lineares, apice subemarginate, basi bifidæ afi&xæ, rimâ duplici longi tudinali déhiscentes.
Feminei: Calyx constans foliolis tribus subrolundis, coriaceis, intus concavis, in dorso imâ
gibberis, parum margine inter se imbricatis et cum corollâ explanato-persistentibus. Corollce
segmenta calyce majora, ovata, acuta, concava, firma. Ovarium depresso-ovoideum, triloculare,
loculis, quorum bini plerumque aboriuntur, uniovulatis. Stigmata tr i a , terminalia, sessilia,
acuta, conniventia. Bacca plerumque una maturescens, ra rabinæ ad basin connexae, globosa,
magnitudine e t colore malo punico simillima, læviuscula, nitida, glabra, imâ inter duos
gibberes obsoletos cicatriculâ depressâ no tala, monosperma. Pericarpium 1 1 lin. crassum,
exsuccum, substantiæ grumulosæ fibrosæ, fibris ex parte crassiusculis, complanalis, exterioribus
laxe anastomosantibus, intemis magis condensatis et endocarpio accretis, cunclis circa inferiorem
seminum extremitatem in gibberem magnum circularem mamillæformem subosseum unitis.
Endocarpium s. Putamen tenue, fragile, testaceum, imâ crassiüs, externe plumbeo-nitens et
aliquot depressionibus vermicularibus superficialibus fibrarum inscriptum , interne ferrugineum
ac reti laxo vasorum teste nucleo pertinacissime adnatæ tenuissimæ ochraceæ magis minusve
cohærens. Nucleus sphæroideus, extremitate inferiori truncato-depressus, endocarpium exacte
replens, impressionibus retis vascularis supra testam expansi nonnihil rugulosus, vertice pa pii IA
embryitegâ circulari nonnihil convexâ no ta tus. Albumen crassum, cartilagineum, durissimum,
album, præter loculamentum excentricum infundibuliforme Embryon fovens , in centro locula-
mento majori irregulari sinuoso-tuberculato undique clauso vacuo ; perseclum quam subtilissime
radiato-striatum, quamquam nullo ruminai ionis vestigio. Embryon inversum, ad extremitatem
superiorem albuminis locatum, subobliquum, in semine a me inspecto loculamentum non plane
replens, conoideum, extremitate radiculari discoideum et obsolete tuberculatum.