50 RUMPHIA.
Habit. In viciniâ litorum et juxta fluminum ripas cum in Moluccis, turn proesertim in Celebes et orà Javæ australi ceterisque
insulis vicinis, quibus magnificentissima hoec Palma egregio est ornamento, cum pulcerrimæ ejus frondes satis
ilcxiles innumeras indigenis-præstent utilitates, de quibus copiosius egit Rdmphios , ad quern lectorem relegatum volo.
A genuino Gebang, quern Generis Coryphee esse diximus et quocum a multis quoque indigenis confunditur, facile
distinguitur caudice graciliori deorsum nudo, frondibus magis orbicularibus et regulariter palmatifidis, denique
spadicibus inter frondes dependentibus, quas hæc Palma quotannis gignit.
Descr. Palma elegantissima, altitudine '40-50 pedum, caudice recto aut leviter flexuoso, cylindrico,
nudo, obsolete annulato, e gilvo fusco, 1-1A pedem crasso, in peripheriâ ligno durissimo ac
ponderosissimo fere corneo, fibris crassis arete cobærentibus atris conformato, paucos tantum pol-
lices crasso, in centro autem medullâ siccâ spongiosâ rufescenti fibris crassis intertextâ constante.
Frondes plurimæ, in summo caudice petiolorum basi in fibrillitium expansâ squamato in comam
subglobosam approximate, petiolos 6-7 pedes longos 2 5 pollices crassos superne sensim ad pollicis
crassitiem angustatos supra plano-concaviusculos dorso rotunda to-gibberos ad margines latérales
argutos aculeatos terminantes,diamelro 3 -5 pedum, circumscriptione tantum non perfecte orbi-
culari (neque tamen, ut est in figura Herb. Amb., orbiculato-peltate), ad basin indivisam subor-
bicularem plicatam in paginâ superiori laminâ crassâ crepiformi cum apice petioli connexae, in
ambitu vero palmatifido magis explanatae, radiis 60-90 (in frondibus longe minoribus plante
novellæ in radios multo pauciores non ita attenuatos atque apice tantum bidentatos divise) linea-
ribus acuminatissime-bifidis nutanti-deflexis, supremis sinu minus profundo inter se disjunctis
pollicem et amplius latis, lateralibus utrinque basin versus sensim angustioribus : frondes, inprimis
novae, satis flexiles, substantiae cbartaceo-coriaceae, ante expansionem in corpus rectum fusiforme
arete complicate, perinde ac nervi in dorso carinati paginæ superioris, plicae et margines radiorum,
tomento furfuraceo incano adbaerenti obtectae, cujus tamen deinde, non magis quam filorum
rarorum tenerorum tomentosorum, quae e singulis sinubus inter lacinias oriuntur, vix ullum
cernitur vestigium : frondes novae pallide flavicantes, deinde laete virides. Aculei in petiolis
plantarum novarum crebriores, compresso - subulati, in adultis robusti, fere | poll, longi, magis
sminusve deorsum inclinati, castanei, sursum decrescentes et passim obliterate Spadices inter
frondes spathis aliquot incomplete exserti, 3-5 ped., nutantes, fructiferi reclinati, paniculato-
ramosi, undique glabri, porphyreo-rubentes : rami sparsi, patentissimi, angulosi, flexuosi,
inferiores pedales et digitum infantis crassitie æquantea, superiores tam longitudine quam
crassitie sensim decrescentes atque simpliciter ramosi, cum in illis nonnulli e ramulis secundariis
inferioribus rursus in 3-5 ramulos floriferos divisi esse soleant : ramuli numéro satis magno,
al terni vel suboppositi, divaricati, crassitie pennae gallinaceae, 5-8 poll., teretiusculi, striati,
e rubiginoso deinde fusco - nigrescent!, ebracteati, a basi ad apicem floriferi. Flores sessiles,
plerumque terni-quaterni glomerulati, rarius solitarii, sine bracteis manifesto evoMtis, parvuli,
globosi, glabri, flavi. Calyx tripartitus, laciniis lato-ovatis , obtusissimis, erecto-connivenlibus,
concavis, dorso subcarinatis. Corolla identidem tripartita ac vix aperta, laciniis hujus ac calycis
consimilibus sed paulo longioribus ac minus obtusatis. Stamina 6, basi connata, corollâ aliquanto
breviora : filamenta e basi lato-ovatâ apice cuspidata, quâ antheras exiguas, subrotundas, didymas ,
dorso supra basin affixas, antice rimis binis parallelis biantes gestant. Ovarium turbinalum, sessile,
trisulcum, glabrum, facile in carpella tria facie internâ cohærentia uniovulata sejungitur, quorum
duo aboriuntur. Styli in unam cuspidem terminalem perbrevem connati. Stigma simplex,
acutum. Fructus tuberculis parvis crassis (quæ rudimenta pedicellorum unitorum florum glome-
ratorum sunt babenda, inceptâ demum grossificatione conspicua) suffulti, semipollicares, subglo-
!bosi, in vertice cum ‘depressione excentricâ a stylo oriundâ, imâ in mucronem brevem crassum
integumenlis floralibus aridis insidentem constricti, læves, nitidi, crocei, cito autem atro-coeru-
lescentes, monospermi. Pericarpium exsuccum, grumulosum, fibris raris e basi assurgentibus
-distinctum, sectione flavescens. Endocarpium s. Putamen læviusculum, tenue, testaceum,
castaneo-fuscum, facie internâ, ut videlur, succum resinosum fuliginosum exsudans. Nucleus
subglobosus, endocarpium plane replens eique hilo superficiali in fundo concretus. Albumen
infra extremitatem superiorem ad ventrem cavitate ad centrum usque subhorizontaliter immersâ
amplâ sinuosâ materie rufescenti spongiosâ repletâ, ceterum æquabile, substantiæ carlilagineæ
durissimæ, e griseo-lacteum. Embryon parvulum, cdhoideum, album, latérale aut in dorso
-seminis locatum.
«