triloculare, stigmatibus tribus conniventibus obsessum. Bacca carnosa, monosperma.
A lbum en...............................— Palma pusilla; caudice arundinaceo, tenui, annulato,
inermi; frondibus subterminalibus, pinnatisectis, petiolorum basibus elongatis tandem
uno latere longitudinaliter fissis atque defluentibus, segmentis cuneatis, antice oblique
truncatis et eroso-dentatis; spadice inter frondium bases emergente, spathis duabus mem-
branaceis spadice increscente apice perforatis, in ejus pedunculo sæpe persistentibus,
indiyiso, antice undique foyeis margine bracteæformi transverse bivalvi cinctis exsculpto,
quibus flores glumacei viriduli bracteolis circumdati immersi sunt; fructibus baccatis,
olivæformibus, albicantibus.
OBSERYATIO.
Ob præfl rationem manifeste imbricatam calycis floram mascaloram, hæc Palma a Pinangd ceterisque Arednearum
Generibus huic aflmibus recedit, atque omnino ob inflorescentiam amcntiforraem et florum compagem subglumaceam
ad aliam Palmarum Tribum, nimirum Borassinearum pinnatifrondium vergere videtur, cum simul babitu ob lacinias
frondis truncato-erosas ad Caryotineas accedit. — Nomen novihujusce Generis, quod Generi Madagascariensi Dypsi Noronii.,
I nag is vero nostro Calyptrocalyci affine e st, ob aliquam spadicis squamis obsessi cum caudâ quo run dam Ampbibiorum,
quæ ad Genus lyuanuram pertinent, similitudinem, e i inditum est.
Hoc autem loco observandum est, Arecam monostachyam, ab Allan Cunningham, in Nova Wallisiâ australi repertam (cf.
Mart. Gen. et Sp. Palm. p. 178. Tab. 188. fig. 4 ) novo huic Generi admodum esse affinem, non solum ob spadices
simplicissimos, sed etiam ob præflorationem imbricatam foliorum calycis florum masculorum. Omnino' Palma ista haud
meliori jure Generi Arecce Linn, accenseri potest, quam Iguanura et Calyptrocalyx nostra, quæ ambo Genera structura
floris a Linnæano satis différant.
1 IGUANURA LEUCOCARPA. Tab. 117.
Habit. In sylvis uvidis montanis interioris Sumatra?, unde multis abhinc annis specimen ejus ad me misit Pkætorius, Vir
Amicissimus, regni Palembangani quondam Præfectus.meritissimus. Alia in eâdem insulâ vastissimâ et fertilissimâ
ac quidem in Provinciâ Padanganâ collegit Korthals V. Cl., unde apparet Palmam illam pusillam satis late illic esse
dispersam. Doleo quidem, fructus mibi incognitos mansisse, quos forma ac magnitudine olivis similes ac coloris albidi
esse idem Prætorius auctor est.
Descr. Palmula 3-4 ped. altitudine, in omnibus fere partibus, maxime autem in petiolo, rhachi
ac spadice furfure furfiiraceo ferrugineo aut fusco vestita. Gaudex crassitie digiti infantis, arun-
dinaceus, rectus, teres, majon parte vaginis petiolorum circumclusus, inferne horum lapsu
annulatus atque ita internodia ferme pollicaria furfure stellato brevissimo denso canescenti-
ocbraceo tandem plane evanescente obducta sistens ; nec non et vaginæ 4-5 poll, altæ, cylindraceæ,
striatæ, dorso nervo crasso convexo percursæ, coriaceæ, superne virescentes, supra petioli
exortum in limbum membranaceum cito emarcidum et defluentem extenuatæ, deniquê in ventre
longitudine fîssæ, juvenili maxime ætate externe furfure tenui stellato canescenti-fusco sunt
aspersæ. Fronde» 7-11, caudici partim lateraliter insidentes, inferiores erecto-patentes, terminales,
arrectæ, coloris obscure viridis, subtus pallidioris, e t in carinis terminalium adhuc conduplica-
tarum ochraceo-furfuracei. Petiolus basin vaginantem longitudine adæquans, tenuis, imâ semiteres
et canaliculatus, superne trigonus, rhacheos instar dorso convexus, ventre in aciem prominens
atque hic præcipue furfuraceo-hirsutus. Rhacheos latera, quibus segmenta adnata sunt, in parte
anteriori sensim magis magisque atténuatâ applanata, in posteriori sulco exarata : ipsa inter duo
segmenta terminalia in mucronem setiformem 4 -8 lin. longum pleriunque commorientem
erigitur. Lamina circumscriptione ovali, 11-15 poil, longa, 7-9 poll, lata, inæquali-pinnatisecta.
Segmenta 1 poil, intervallo distan lia, altero cujusque frondis latere plerumque terna , altero
autem quaterna, interdum vero utroque numéro æquali, subopposita aut sæpius media saltern
alternantia, cuneata v. subtrapezoidea, antice eroso-dentata et ad apicém, duobus terminal ibus
tantum modo exceptis, in segmentum flabelliforme profunde bilobum confluentia, longe acuminata,
membranacea, planiuscula ac leviter tantum reduplicata, supra glabra, et pro ratione latitudinis
quinis septenisve (unum posterius et minimum alterius lateris binis ternisve, utrumque vero