prospexerat, continuis regulorum inter sè bellis vastata jacebat, ut adeo conditione miserrimi populi
nihil incertius esse posset. Quod Java nunc est, dexter oculus et lumen omnium coloniarum Euro-
pæorum, hoc Summi Numinis auspiciis soli majorum curæ debet. Hæc varia, quibus antea plane
carebat, importavit vegetabilia, quorum cultura ut ærario publico e t, auctâ mercaturâ, omnino toti
patriæ ingentes præbuit ulili(ales, ita etiam ipsorum incolarum sortem meliorem reddidit. Id quidem
accidit importatâ culturâ fabarum arabicarum, arundinis sacchari, plantæ Indigoferæ ac, recentiori
etiam ætate, arboris Cinnamomi ex Zeylaniâ, arbusti Theæ ex Sinâ, Cacti qui coccum gignit, Herbæ
Nicotianæ generosioris, aliorumque vegetabilium. Itaque semel excitato hoc indigenarum studio
promovendæ atque ampl ificandæ agriculturæ, quâ tantopere emendata est ipsorum conditio, nullâ
aliâ re , præterquam aliquâ imperantium exhorlatione, opus erit, ut etiam ad Palmam Sagueri
colendam impellantur. Hac autèm optime veteres et jam relictæ plantaiiones fabariun arabicarum iii
regionibus monlanis consererentur ; in aliis vero in locum earum arborum, quæ et ventos vehemen-
tiores arcent, et tenerasadhuc stirpes a nimio solis ardore defendunt(i), adultis jam arboribus paulatim
hæ Palmæ succedere possent, quæ, ubi temporis spatio succrevissent et ipsa coffeæ plantatio fabis
colligendis inutilis facta esset, varias continuo utilitates, præsertim saccbaro ex dulci nectare parando,
cultori præberent. Hic enim liquor, quem Saguerus per multos menses continuos e Spadicibus
abscissis si ilia l. quasi saccharum liquidum partibus mucilaginosis intermixtum est habendus; ab
indigents autem eodem plerumque loco, quo gignitur, ad consistentiam syrupi crassi coquitur ac
deinde in vasa rotunda et plana effunditur, in quibus mox congelascit, materiem saccharinam
dulcissimam coloris magis minusve flavi lutescentis relinquens. Hoc saccharum quum ob partes
aliénas ipsi admix las humorem alliciat et propterea fermentationi cuidam facile obnoxium sit, quâ
foris Europæis inutile redditur, omnis ejus usus, exceptâ eâ parte, quæ parando potionem illam,
quæ nomine Arrak vulgo nota est, inservit, iis tantum locis, quibus Saguerus gignitur. circumscribitur.
Illic autem, ex. gr. in Javâ, saccharum palmeum, quod cum ex Saguero, tum ex Borasso flabelliformi
Link, colligitur, et u t a saccharo arundinaceo sive Gula tebu distinguatur, Gula d’Java, i. e. saccharum
Javanum dicitur, quamvis plurimum eo utantur indigenæ, tarn vili tarnen pretio venit, ut jure
quis objiciat nobis, ipsam naturam satis magnam ejus copiant genuisse atque adeo culturam hujus
Palmæ plane supervacuam videri. At si nos earn, tanquam coloniis nostris Indicis utilissimam, commen-
damus, cum præsertim nullos fere sumtus requirat, hoc .maxime inducimur, quod cuncta ea, quæ
Saguerus tantâ copia gignit, et præcipue saccharum ejus foris Europæis non minus idoneas merces
putamus, quarum exportatio novos in coloniis fontes prosperitatis aperire et insigne mercaturæ incre-
mentum afferre possit. Ut illud saccharum exportationi idoneum redderetur, alia quidem parandi ejus
ratio necessaria foret, quam quâ adhuc ab omni inde memoriâ usi sunt indigenæ, quibus scilicet
nunquam venit in mentem inquirere in causas proprias, cur saccharum palmeum corruptelæ sit
obnoxium. Nimirum, ut supra diximus, hæc nulla alia est, quam principium illudgummosum, quod
vel carbone animali, vel aliâ quâcunque materiâ, quales Chemia complures suppeditat, facile secerni
posset : quo facto, saccharum illud arundinaceo nullâ re foret inferior. Quantum vero inde sacchari
in coloniis Indicis nostris producti fieret incrementum, is modo intelliget, qui experientiâ doctus
noverit, quam immensa sit copia sacchari fluidi, quæ ex Palmâ illâ colligitur.
SAGUERUS B.UMPH.
WuBMB. in Verhand. Baton. Genootsch. (1779) I. p. 349. — Roxb. Flor. Ind. I I I . p. 626.
Areng Labill. Mém. de la Classe des scienc. mathém. etphys. de VInst. IV . p. 209. —Pont. Ene. bot.
Suppl. I. p. 441. — Mabt. Palm. Fam. et Gen. Progr. p. 23. XLVII.
Gomutus S pr. Anl. zwr Kenntn. der Gew. I I . p. 198. — Sm.Syst. Veg. I I. p. 563. N° 1996 e tE ju sD.
Gen.pl. I I. p. 450. JV° 2222.
Arenga Erdl. Gen. Plant. p. 248. N° 1734.—Mart. Gen. et Sp. Palm. p. 191. 1
(1) Arbores hujus generis , quae certis intervallis inter frntices Coffete seruntur, prsecipue sant Erythrina indica Lam.
(Dadap indigenarum) et Bombax pentandrum Lihn. (Kapok); in Java autem comploribus locis humilioribus in primis
Musa paradisiaca Lihr. ei rei inservit.
CHARACTER ESSENTIALIS.
Flores monoid, abortu in distinctis spadicibus simpliciter ramosis, spathis pluribus
incompletis cinctis-, sessiles, feminei inter binos masculos. Masc. Calyx triphyllus,
foliolis imbricatis. Corolla tripetala, præfloratione valvatâ. Stamina indefinita; filamenta
filiformia; antherce lineares, cuspidatæ. P istilli rudimentum nullum. Fem. Calyx
triphyllus, foliolis imbricatis. Corolla tripetala, præfloratione valvatâ. Staminum rudimenta
nulla aut obsoleta. Ovarium triloculare; ovula in fundo anguli interni affixa. Stigmata
tria, acuta, conniventia. Bacca tri- vel abortu diéperma. Albumen æquabile. Embryon
dorsale.
CHARACTER NATUR ALIS.
Spadix m o n o ic u s , in ramos creberrimos simplicissimos subfastigiatos solutus, abortu unisexualis.
Spathce complures, inæquales, imbricatæ, longitudinaliter apertæ, coriaceæ, crassæ, incomplete,
statu emortuo satis diu pedunculum vestientes ibique tandem reliquias annulares basium amplectentium
relinquentes. Flores sessiles, terni circa basin bracteâ brevissimâ semilunari suffulti, masculi gemini
inconspicue bracteolati cum flore femineo fertili aut abortivo bibracteolato intermedio. Masc. Calyx
triphyllus, foliolis imbricatis, in cupulam connexis, carnosis, basi deorsum gibbis. Corolla Calyce multo
longior, petalis oblongis, concavis, firmis, in præfloratione valvatis. Stamina plurima, toro carnoso
enata. Filamenta brévia, filiformia. Antheroe lineares aut subulate, superne attenuate, apiculo
connexivi setiformi supra loculamenta exserto. Pollen ellipsoideum, univittatum. lem. Calyds foliola
inter seimbricata, coriacea, imâ incrassata. Petala Calyce majora, lato-cordata, crassa, præfloratione
valvatâ. Staminum rudimenta prorsus nulla aut certe paucissima et valde imperfecta. Ovanum
depresso-globosum, trigonum, trilôculatum ; ovula in loculamentis solitaria, in fundo angulo interno
affixa, anatropa.. Stigmata tria, terminalia, sessiha, brévia, crassa, acuta, triquetra, conniventia.
Bacca globoso- aut ellipsoideo-depressa, subtrigona, tri-aut abortu bilôcularis. Caro crassa, parce
fibrosa. Semina pulpâ succulentâ obducta, ellipsoidea, dorso convexa, intus plana aut bifacialia,
extremitate inferiori in fundo pericarpii affixa. Testa crassa , dura, lignosa, atra, albumini arctissime
adhærens. Albumen corneum, durissimum, æquabile , solidum, cæsio-album. Embryon conoideum ,
in superiori albuminis parte dorsali ad marginem locatum, transversum.
Veget. Palmæ in Asiæ tropicæ insulis, quae a Sinu Bengalensi Orientera versus sitæ su n t, in convallibus humidis et
umbrosis atque in declivibus montium sociæ degentes, tristi aspectu. Caudex crassus, subelatus, petiolis delapsis
irregulariter annulatus aut horum basibus fibroso-dilacëratis vestitus. Frondes omnes terminales, raagnæ, obscure
virides, subtus pallidiores, pinnatisectæ; segmenta permulta, reduplicata, apice integra aut breviter bifida,
ad basin im â contractam vulgo aut uno aut utroque latere auriculata, antice ad margines eroso-denticulata. Spadices
laterales et inter frondium bases emergentes, penduli, superiores, qui soli plerumque maturos fructus ferunt,
præcociores, pistillis spadicum lateralium vulgo aborientibus. Flores masculi femineis viridulis majores, ex fusco
flavido-virescentes. Baccæ majusculæ, fusco-lutescentes.
OBSERVATIO I.
Cuncta nomina, huic Generi a variis auctoribus imposita, barbara sunt origine, sed perinde aptissima, quaj forma
Lutinä efferantur, itaque omnino illud, quod primum in systemate receptum e s t , videtur retinendum. Id autem profecto
non est Areng s. Arenga, quemadmodum a Martids V. Cl. in Observatione ad 1. 1. Gen. et Sp. Palm, perhibetur, sed
Saguerus, quo primus nomine usus est Rdmphibs in iis, quae de Palmd Indica vinaria secundä egregie prodidit memorise,
quodque huic Palmarum Generi, ut supra memoravimus, postea indidit Wurhb. Vir Nobilissimus. Hie enim jam anno 1779
characterem essentialem Sagueri enunciavit, simul animadvertens: « Palma hsec jam satis nota est, quse hoc loco tanquam
» Genus peculiare in systema reeipiatur.» Quod autem nomen Saguerus a vocabulo Sagueiro s. Sagwire, quo arbor Sagum
ferens significatur, derivatum sit, nihil refert, cumillo, ut jam Rbmphius observavit, vulgo in Moluccis et ipsa arbor, et
succus ejus appellari soleat. Eodem modo Malaii cum arborem, tum fibrillitium illud petiolorum vulgo communi nomine
Gotnuto s. Gamuto vocant, cum Javanis non Areng, sed Aren s, Areen dicatur.