inlerdum margine ciliali ac præsertim ad basin extus lomento detergibili obducti ; bases
quoque frondium ultra duos pedes altae subinfundibuliformes ore obliquæ arete vaginantes
crassissimæ in superficie externa fusco-virenti sunt floecoso-tomentosæ atque,, u t petioli et
posterior pars rhacheos., aculeis ejusmodi brevioribus crebrioribus u t plurimum appressis minus
rigidis imâ fimbriolatis atro-piceis facie petioli et rhacheos interiori brevibus apieeque pallidio-
ribus horridæ. Frondes crebræ, circa partem' caudicis superiorem confertæ, arcuato-patulae
duodecim- ad quatuordecim-pedales, pinnatisectæ, totâ rhachi præsertim ad latus dorsale
convexum furfure detergibili, quod squamulis peltatis imâ nigro-fuscis ad margines pallidos
irregulariter dilacerato-fimbriatis constat, obtectæ. Petiolus applanatus, extus convexus intus
ad basin concavus, antice medio gibber , in rhachin imâ teträgonam, antice pentagonam,
apicem versus trique tram continuatus. Segmenta creberrima, 1 a 1er i bus rhacheos ad posteriorem
hujus partem concavis apicem versus explanatis et hic in angulum acutum conniventibus
suboblique affixa, reduplicata, intervallo unius ad duorum pollicum subalternatim posita
pectinatim dependentia, angusto-linearia, acuminata, præsertim basi plicata, atque hic furfure
squamuloso ad nervum médium inde a rhachi ascendante ac tandem evanescente aspersa cete-
rum glabra, supra obscure viridia cum n ito re, infra pallidiora, chartacea, flexilia, circiter
3 - 3 5 ped. longa et medio 1 1 poll, aut paulo amplius lata : apicem versus sensim ad longitu-
dinem 2 5 - 2 ped. decrescentia, e quibus duo terminalia ad basin uni ta , duo infima autem
nonnunquam longitudine 6 - 8 ped. filorum instar dependentia. Nervus médius crassus, supra
valde prominens, infra paleolis linearibus fascidulis raris deciduis obsessus. Nervi secundarii
utrinque bini v. te rn i, filiformes, tertiariis approximatis crassiores. Spadices 2-2£ ped. longi,
ex alis frondium delapsarum solitarii, primo, a rre c ti, deinde nutantes, luteoli, hic illic punctis
resinosis aspersi, juxta basin dilatatam pedunculi tomento ferrugineo vestiti et hic ad faciem
interiorem insertionesque spatharum aculeis subulatis atris appressis armati. Pedimculits 7-9 poll,
al tu s , e basi dilatatâ, caudicem amplectente, dorso rotundato-convexâ, intus piano-concavâ
compresso-teres, utpote extus leviter convexus, intus planiusculus, post lapsum spatharum
transverse adnatarum cicatricibus tribus latioribus, et sursum, quâ in rhachin inter ramos
angulatam continuatur, interdum unâ vel duabus aliis dimidiatis angustioribus notatus. Rami
sparsi, creb ri, subfastigiati, ad basin parum incrassatam extus squamâ transverse lineari
medio in acumen breve productâ persistente semiamplectente, aliâque simili sed minori ad
ramorum divisiones præditi, nutantes v. penduli; inferiores pollicis fere longitudine ad basin
tereti-compressam simplices, antice in très quatuorve ramulos elongatos divisi; superiorum
plerique simplices aut bifidi, ad basin extus convexi, intus plani, sursum, u t ramuli secundarii
teretiusculi, parum flexuosi, undique scrobiculati, calami scriptorii crassitie, apicem versus
attenuati; scrobiculis acetabuliformibus, margine inferiori braeteâ brevi lato-triangulari horizon-
taliter patente concavâ coriaceâ flori femineo appressâ cinctis. Spatha duplex, compléta, cum
tertiâ aut etiam quartâ incompletâ rudimentariâ, oblongo-lanceolata, acutiuscula, compressa
margine utrinque cristâ valde prominente distincta, substantiae crassæ coriaceæ, extus fusco-
tomentosa, intus testacea et lævigata, -secundum longitudinem dehiscens : ex duabus illis spathis
interior nonnunquam usque ad maturitatem fructus persistit, vulgo tarnen utraque brevi post
anthesin decidit. Flores sessiles, in quovis scrobiculo rhàcheos unus femineus cum binis masculis
ad ejus latus positis, luteoli, glabri. Flores masculi cristulæ nonnihil elevatæ inserti, absque
bracteolis distinctis, femineis contigui, his autem longe majores. Calyx parvus, tripartitus,
membranaceus, virens ; laciniis triangulari-ovatis, acutis, carinatis, in præfloratione valvatis.
Petala 4 lin. longa, erecto-patentia, oblongo-lanceolata, acuminatissima, acumine plerumque
curvato, imâ basi ope staminum leviter concreta, planiuscula, pergamena, intus longitu-
dinaliter striata. Stamina 6 , erecta, petal is triente breviora, æqualia.- Filam&nta brévia , crassa,
compresso-subulifofmia, straminea. Antheroe sagittatæ, albidæ, intus birimosæ. Pistilli rudi-
mentum staminibus brevius, apice in tria stigmata subuliformia divisum. Flores feminei duabus
bracteolis minutissimis semilunaribus membranaceis ex parte imbricatis cincti, circiter 14 lin.
longi, globosi, in superioribus rhacheos scrobiculis sæpe aborientes. Calycis foliola ovato-
orbicularia, intus concava, basi crassiore extus gibbera, margine extenuato imbricata, extimum
reliquis paulo majus. Petala ejusdem formæ, sed paulo acutiora, minora ac teneriora, dorso
obsolete nervosa, circa pistillum arcte convoluta. Staminum rudimenta 6 , minuta, triangulari-
ovata s. subquadrata, complanata, membranacea, albida. Pistillum vix lineam longum, turbi