2. ARECA PUMILA. Tab. 99 et Tab. 102. C.
, A. caudice arundinaceo humili; rhachide glabra; frondium segmentis falcato-lanceo-
latis, lateralibus acuminatissimis, summis confluentibus præmorso-dentato-fissis ; spadice
arrecto duplicato-ramoso; floribus masculis unilateralibus ; fructibus elongato-ellipsoideis
umbonatis Bl. in litt. ad V . C l. Martius. S M art. Gen. et Sp. Palm. p. 177. (quo tamen
loco p lan ta hie descripta atque depicta Pinangam Nengam nostram spectat!)
Pinang Rende s. Rendu, item Djambe-Rendie vel Jamper-ender incolarum Javæ occidentalis.
Habit. Inveni hanc Palmam pumilam in radicibus montiom ignivomorum altissimorum in occidentalibus Javæ provinciis,
sed raro tamen. A ceteris omnibus Speciebus, etiam ab A. triandrâ Roxb. , cui proxima e st, manifesto discernitur
caudice n an o , ac frondibus in longe minorem segmentorum numerum sectis. Caldariis nostris aptior est aliis Arecis,
quæ ôb insignem luxuriem vix unquam in iis florescere possint, quum bæc etiam in loco natali caudice unius aut
paucorum pedum altitudinis floreat e t fructus pro d u ca t, quibus nonnunquam vice fructuum A. Catechu ad Bctulam
manducandam u tu n tu r indigenæ. Itaque hujus surculos nonnullos, semine prognatos, in Horto Acadcmico Lugduncnsi
nostro habemus. — Plantam illam a Rumphio Herb. Amb. I. p. 30. abortum A. Catechu habitam e t anno 1071 in
Amboinâ rep e rtam , quam caudice dimidii spithamæ altitudinc jam maturos fructus tulisse a it, ad hanc Speciem
referendam esse suspicor, quum vix credibile s it, tantum valuisse soli mutationem ac sterilitatem, u t ejusmodi pumi-
lionem procrearet.
Descr. Caudex 1 ^ -3 ped. altus, vix ultra poliicem diametro, rectus, strictus, cicatricibus annularibus
obliquis a lapsu frondium intervallo 1 ^ - 2 poll, distantibus latis pallidis exsculptus, internodiis infra
annulos nonnihil incrassatis lævigatis aut in epidermide viridi glabra subinde verruculis minutis
irregularibus fuscis poilu lis. Lignum testaceo-album, fibris crassiusculis textum, in centro medul-
losum. Frondes paucæ, terminales, erecto-patentes, basi elongatâ pedem altâ tubulosâ parum
ventricosâ ore oblique truncatâ, externe lævâ viridi rore raro tenuissimo aspersâ, interne longitu-
dinaliter striatâ albicanti, in ventre tandem per sulcum longitudinalem fissâ mutuo sese vaginantes.
Petiolus absque ilia, basi vaginante praesertim in tergo crassissimâ coriaceâ circiter 4 poll. Iongus,
semiteres, perinde ac rhachis virens, ad basin latam digitum crassam facie interna leviter
excavatus dorso rotundato-gibber, medio lineâ lata in rhachidem sensim magis angustatâ pallidiore
sive nervo dorsali notatus. Rhachis subtrigona, infra convexiuscula, squamulis fuscis minutis-
simis punctata, ventre bilaterato-convexa, lateribus, quibus segmenta illic subverticaliter adnata
su n t, parte posteriori in obtusiorem, antrorsus in acutiorem aciem conniventibus. Lamina frondis
circumscriptione ovali, 3 -3 4 ped. longa, â ped. lata, inæquali-pinnatisecta, membranacea,
subdiaphana, glabra. Segmenta utroque latere rhachidis septena vel novena, subalternantia,
e basi plicatâ arrectâ concinne patentia, lateralia apice in acumen longum cnsalum angustum
acuminatissimum desinentia, terminalia duo in très quatuorve lacinias apice oblique truncato
dentibus longis angustis erosas fissa : segmenta hæc terminalia pedalia, alterum circiter 4 poll,
latum, alterum 5 poll, aut latius, nervis primariis octo decernve ad lalus interius rectis ascen-
dentibus atque hie magis inter se approximatis distincta : media sensim usque ad longitudinem
14 ped. accrescentia, fere 3 poll, lata, vulgo quinque nervis primariis æquidistantibus : infima
4 - 6 poll, breviora, 1 4 -^ 4 poll, lata, ad basin magis constricta, vulgo duobus quatuorve nervis
primariis, in omnibus segmentis supra robustioribus hie argute prominentibus nonnihil in
rhachidem decurrentibus, infra au tern pallidioribus. Nervi secundarii supra immersi, infra
filiformes et subcarinati, primariis multo tenuiores, tertiariis inter se approximatis paulo robus-
tiores. Spadices infra frondes altérai, arrecti, 5 poll, ad spithamam usque alti, ut videtur,
unispalhati, si quidem in dorso supra basin eorum semilunarem extus convexam caudicem
cingenlem unam tantummodo spathæ delapsæ cicatricem arcuatam juxta margines pedunculi
obtusatos utrinque dilatatam video, subcorymbosi, glabri, ex albido viriduli, tandem sordide aut
yirescenti-fusci. Pedunculus pollicaris, digitulum crassus, rectus, tereti-compressus, extus
convexus, intus planus, in rhachidem consimilem, apicem versus flexuosam deliquescentem
continuatus. Rami plurimi, subalterni, distichi, erecto-patentes, subtrigoni, quorum nonnulli
tantum ex inferioribus longioribus crassioribus circiter poliicem supra basin eorum nudam instar