PRÆFATIO.
Alterum Rumphioe volmnen benevolo lectori offerens, simul et officio admoneor, et
pietate magis etiam impellor, ut iis, quibus res publica nostra est commissa, palam agam
gratias, quod summo studio et egregiâ erga me benevolentiâ hujus operis edendi
adjuverint consilium. Quod si Augustissimi Regis liberalitas inprimis apud me valuit, ut
susceptum persequerer consilium, profecto eo magis omnibus est celebranda laudibus,
quo minorem Ei promovendis tuendisque literis artibusque curam per commotum
civitatis statum impendere licuit, quam etiamnum violenta Belgarum vexat defectio.
Aliis quidem in regionibus illam vim babuissent ejusmodi turbæ ac calamitates, ut hisce
studiis, quæ non sine gravibus coluntur sumtibus, omne publicum denegaretur subsi-
dium, quo sustentari consuevissent, et artes atque bteræ, auxilio et honore suo orbatæ,
non solum non excolerentur atque amplificarentur, sed omnino neglectæ jacerent. Hoc
au tern apud nostrates longe minus est verendum, qui quantum valeant ad promovendam
çivium industriam et, qui inde pendet, totius civitatis florem, longo usu edocti semper
agnoverunt neque unquam eas fovere desierunt. Itaque gratias ago Summo Numini,
quod in eâ potissimum regione mibi vivere contigit, in quâ utilissimarum rerum
scientia semper tântà cura digna visa est, ut illam nulla temporum minueret vicissitudo.
Quod si quid fecerim, ut un a e jucundissimis disciplinis ampbficaretur, si quid contulerim
ad augendam patriae gloriam et salutem, hoc certe me liberali illi curæ debere gratus
confiteor.