DE LIC üA LA ET QÜIBÜSDAM PALMARUM GENERIBUS HUIC AFFINITATE
CONJUNCTIS.
Tam hoc Capite, quam compluribus aliis, quae sequentur, magnam partem Palmarum Archipelagi
Indici diligentius investigare in animo mihi est. His enim plantis, elegantissimo habitu conspicuis,
.inprimis tribuenda est luxuries ilia atque magnificentia, quibus regionum earum insignis est vegetatio.
Neque tarnen hujus imaginem animo fingere licet, conspeclis illis, quae caldariis inclusae et vi laetificä
cceli tropici orbatae, quasi aegrotare videntur atque oppresso vigore fere surculi manent. Hujus autem
disputationis illud praecipue erit consilium, ut magnus hiatus in descriptione Herbarii Amboinensis
compleatur. Nam quamquam Rümphius noster de familia Palmarum multa prodidit memoriae, quae sane
praeclarissima, et pro aetate, quä vivebat, longe copiosissima sunt habenda, haud tarnen eä, qua par
erat, diligentia ad fabricam organorum, quae ad fructificationem pertinent, in descriptionibus atque
figuris attendit. Hane forte ob causam, et quod borum vegetabilium non partes saltern aliquas, prae-
sertim flores fructusque, naturali magnitudine depingenda curavit, non jam Linn.*us ipse, in conscri-
bendo libro de Speciebus Plantarum, Palmis, quae in Herba/rio Amhoinensi commemorantur, saepius
uti potuit, quarum magna pars postea demum in libris systematicis recepla est, aliae ad hanc usque
diem non definiri potuerunt. Primus fuit Baro Fr. von Würmb, qui anno 1779 et 1780 in Verhandlungen
van het Bataviasch Genootschap vol. I et I I ostenderet, quasdam Palmas in Herbario Amboinensi
descriptas ad Genera plane adhuc incognita, veluti Nypam, Saguerum et Licualam, esse
referendas, quorum illic cbaracteres ab ipso optime proditos invenimus. Ex his praecipuum hujus
Capitis argumentum mihi elegi Genus ultimum, quod ad Coryphinas Kunth. pertinet, unde solas
Phceniceas, tanquam Tribum pecu lia remexcludo.
LACUALA rdmph.
W urmb in Verhand. Batav. Genoot. (1780) I I. p. 469. — Thunb. Act. Holm. (1782) p. 284 et Ejusd.
Nov. PI. Gen. 3. p. 70. ^ Gjertn. de Fruct. et Sem. pi. II. p. 268. tab. 139. — Willd. Sp.
pi. I I. I p. 201.- — P oir. Ene. bot. Suppl. I I I . p. 430. —Mart. Palm. Fam. et Gen. p. 9.
— Sfr.. Syst. Veg. II. p. 3. n° 1157 et Ejusd. Gen. pi. I. p. 249. — Roem. et Schölt. Syst. Veg.
VIL II. LXXVII. 1490. — Endl. Gen. Plant, p. 252. 1755.
CHARACTER ESSENTIALIS.
Flores hermaphroditi, sessiles. Spathce plures, incompletae. Calyx cupularis, trifidus.
Corolla tripartita. Stamina 6, sequalia : Jilamenta in urceolum connata, apice libera :