DE GENERE CARYOTA.
Hujus Generis Linneani Species nonnullas, a nobis repertas, quamquam non hoc, sed tertio liujus
libri Yolumine imaginibus illustravimus, tamen, ob insignem ejus cum aliis quibusdam Generibus
quae superioribus Capitibus tractavimus, affinitatem, hoc potius loco, quam deinceps describere
constituimus, hac in re quoque Rumphium nostrum auctorem secüti, qui similiter Saguastrum majorem,
Ccvryotce Speciem, post Saguerum dèscribit, « quippe cui qusedam »— ut a it—« cum hoc similitudo,
» aut forte cujus agrestis Species sit.» Nec non et Roxburgh Y. Cl. (cf. Flora, Indica p. 628) de Ccvryotce
cum Saguero affinitatemonuit, quae tanta est, ut nisi ad habitum earum Palmarum attendas, facillimo
sane negotio confundi queant : quern ad modum ex. c. Saguerus sacchcvrifer viilgo in hortis nostris
Ccvryota mitis audit, et M. Blanco in Fiord de Filipinos ambo Genera confudit, id quod superiori
Capite docuimus. Quod sane novo documento nobis esse potest, quantum ad recte discernenda Genera
hujus familiae habitui sit tribuendum, quo scilicet ilia, quae diximus, primo statim aSpectu, satis
dignoscantur Genera. Quorum etsi plane similis est inflorescentia et levissimum sane quod ad
florum, tam masculorum, quam femineorum conformationem discrimen, in vegetatione tamen
Ccvryota a Saguero aliisque omnibus Palmarum Generibus, frondibus bipinnatisectis, luce clariüs
distinguitur.
Ut Saguerus, ita hoc quoque Genus inprimis Archipelago Malaico proprium, sed multo latius illo
per Asiam tropicam, a freto inde Moluccano usque ad interiora Bengaliae et Zeylaniae, turn Orientem
versus per Cochinchinam et Luzones insulas dispersum, atque adeo in Nova Guinea repertum est.
In occidentalibus India) orientalis regionibus haud despiciendam indigcnis ulilitatem prsestat Ccvryota
vvens Linn., quod nomen tamen (ut hoc in transitu moneamus) saepissime diversissimis ab ea Speciebus
Aadiderunt Botanici. Haec enim Palma, eadem fere ratione, de qu& pluribus in describenda Palma
Sagueri egimus, tempore florationis magnam liquoris copiam stillat, qui identidem fermentatione in
vini similitudinem corrumpitur. Non alienum erit hoc loco ad verbum referre quae de usu hujus
Palmae memoriae prodidit Roxburgh V. Cl. in Fiord Indica I I I . p. 625 : « Haec iis per aestatem immen-
» sam largitur copiam vini palmati, quod Toddy dicitur. Optimas arbores centenas quovis die heminas
» largiri ferunt. Medulla sive pars farinacea trunci vetustarum arborum optimo Sago par esse dicitur;
» hinc indigenae panem vel jus spissius coquunt, quibus magna pars victus earum gentium constat;
» itaque nuperrime in annonae caritate , quamdiu illae arbores sufficiebant, haud multum fame labo-
» rabant. Ex illo jusculo gustavi, neque illud sapore inferius esse duco ei, quod ex Sago fit, quem ex
» Malaicis regionibus nanciscimur. » In Java atque omnino in omnibus Indiae regionibus, quae inter
orientem et meridiem sitae sunt, Palmae Ccvryotce ibidem vigentis longe minor ratio habetur. Hie in
summa tantum oryzae inopia ad farinam Sagi ex ea paratam confugiunt indigenae, quem cibum, ut
videtur ob neglectam edulcorationem, fastidiunt, eique fame laborantes radices quarundam Aroidecvrum
et Diosooridecvrum praeponunt. Mirandum vero, eos rationis eliciendae ex ea Palma polionis plane
ignaros videri. Neque énim verisimile , solam Ccvryotam ivrentem Linn, earn largiri, aliasque Species ,
quarum tanta cum hac’ sit analogia, ejiïs esse expertes. Quid, quod Rheede eâ de re nihil annotaverit,
et Rumphius in Herb. Amb. I. p. 64 disertis verbis commemoret, e Saguastro majori s. Nibun besaar
(quae Ccvryotce Species) nullum potum elici? An vero lympha ilia, utpote aquosior natura, ei, quam
aliæ Païmæ, Divinâ providentiâ his insulanis datæ, largiuntur, ita virtute foret inferior, ut nulla ejus
habenda esset ratio? id , quod succo Palmae Nipce evenire videmus, quo in compluribus Indiae regionibus
utuntur, cum in aliis plane negligant. Ut ut est, colonos nostros hâc de re admonitos voluimus,
ut inquirant, quâtenus succus ille destillandis liquoribus inebriantibus sit idoneus, aut quid de
• sacchari copia, quæ eo continetur, pro Saguero sacchcvrifero et Borasso flabelliformi sialuendum
videatur.
CARYOTA um
Linn. Musa Cliff'. p. 1 2.—-E jusd. Gen. plcvnt. ed. 1754. p. 497, n° 1092.— Houtt. -Nat. Hist. II. 1.
p. 428.—Wurmb. in Verhcvnd. Batav. Genootsch. I. p. 263.—Gjertn. de Fruct. et Sem. pi. I. p. 20.
tab. 7. — Juss. Gen. plant, p. 38. — Lam. Ene. bot. I. p. 640. tab. 897. — Neck. Elem. hot. I II .
p. 301. n° 1697. — Schreb. Gen. plant, p. 779. — Giseke Prcel. in Ord. nat. plcvnt. p. 40. —Willd.
Spec, plcvnt. IV . p. 493. — Spr. Anleit, ztvr Kenntn. der Gew. I I. p. 201. — Mart. Palm.
Fcvm. et Gen. Progr. p. 18. XXXII. Spr. Syst. Veg. I I . p. 563. n° 1992. et Ejusd. Gen.
plcvnt. I. p. 449. n° 2218.— Roxb. Flor. Ind. I I I . p. 624. — Endl. Gen.plcvnt. p. 248. n° 1735.
T—Mart. Gen. et Spec. Palm. p. 193. — Kunth. Enum. plant. I I I . p. 198.
m
CHARACTER ESSENTIALÏS.
Flores monoici, in eodem spadice fastigiato-ramoso spathis nonnullis incomplelis
cincto sessiles, feminei inter binos masculos. Masc. Calyx triphyllus, foliolis imbricatis.
Corolla profunde tripartita, præfloratione valvatâ. Stamina plura; filamenta brevissima,
basi connata; antherce lineares, acutæ. P istilli rudimentum nullum. Fern. Calyx et
Corolla maris. Staminum rudimenta 3. Ovarium uni- v. biloculare; ovula in fundo affixa.
Stigma simplex aut duplex, sessile. Bacca mono- aut disperma. Albumen ruminatum.
Embryon dorsale.
mm
CHARACTER NATÜRALIS.
Spadix monoicus, in ramos crebros simplieissimos rarissime subramutosos fastigiatos divisus, spathis
aliquot basilaribus imbricatis longitudinaliter apertis incompletis deciduis aut interdum statu exsiecato
persistentibus cinctus. Flores terni minutis tuberculis aggregati, sessiles, maseuli gemini ebracteolati
cum femineo bibracteolato nonnihil altius posito minore in medio. Masc. Calyx parvus, triphyllus ;
foliolis subrotundis, excavatis, supra basin gibbis, subcamosis, in cupulam imbricatis. Corolla in
alabastro clavata, rarius ellipsoidea, profunde tripartita, firma; Iaciniis oblongis, concavis, in præfloratione
valvatis. Stamina 10-32, confertissima, Creola, longitudine aliquantum inæqualia. . Filammta
brevissima, filiformia, in fundo corollæ connata. Antheroe lineares , basifixæ, apiee acutæ v. obtusius-
culæ, intèrdum emarginatæ. Fcm. Calyx ut in mare. Corolla in alabastro ovoidea, tripartita, Iaciniis
ovatis, in præfloratione valvatis. Stamina sterilia 3, Iaciniis corollæ alterna hisque multo breviora.
Ovarium subtrigonum, bi-v. uniloculatum, loculis uniovulatis ; « * l i subglobosa, fundo locuh funiculo
crasso affixa, anatropa. Stigma terminale, sessile, acutum v. obtusiuseulùm, indivisum aut sulco
e marginatum, subdidymum, in fructu magis explanatum. Bacca calyci persistenti et corollæ insidens,
subglobosa, parce carnosa, semine uno sphæroideo-» vel duobus semiglobosis, intus planis, dorso
eonvexis, extremitatë inferiori hilo rostellatis, latere dorsali superne papillâ embryitegâ notatis.
Albumen cartilagineum, in centro solidum, in arabitu ruminatum. Embryon foveam dorsalem înextrë-
mitate superiori replens , excentricum , parvùm , conicum.
; 1
i S H
fl