panim cognilas, applicatis hand quidquam mihi innovasse vicleor. Infitiari quidem nequit, quosdam
ejusmodi characterum, veluli dispositionem florum, universe minus valere ad Genus defmiendum;
quum vero in pluribus Speciebus oonstantissimus est, hie quoque character eo certiorem notam
exhibet. Documeuto sit Genus Areca Lin«. , quod prajcipuam hu jus Tribus imaginem refert et, me
quidem judice, longe angustioribus continetur limitibus, quam hue usque vulgo credebatur. Hujus
sive proceras, seu humiles Species, sive illas quibus spadix ramosissimus, seu quibus simpliciter
ramosus est, spectes, in omnibus eadem prórsus apparet florum femineorum ad basin dilatatam rami-
flcalionum antice masculos ferentium peculiaris dispositio, ut adeo omnes hoc ipso charactere ad unum
Genus naturale, quod facillime dignoscitur, conjungantur. Hinc autem sequitur, haud probabile esse,
ut natura Speciem hujus Generis procreaverit spadice simplicissimo instructam, quales nonnullse ab
auctoribus sunt descriptae, veluti Areca spicata Lam., A. gracilis et A. disticha R oxb. , A. monostachya
Cunningham. Etenim secundum typum conformationis Arecce, qui mihi obversatur animo, spadicem
cogitare nequeo nonnisi floribus femineis solitariis, ut in illis conformatis, singulis inter binos masculos
obsessum, et ramulum, quemvis florem fcmincum suffulcientem, turn plane non evolutum esse censeo.
Ac sane ejusmodi metamorphosin in Arecineis, quarum spadix est simplicissimus, natura pati videtur,
sed turn simul evolutionis florum qusedam sive forma seu dispositione partium, proesertim quod ad
praeflorationem integumentorum, fit immutatio. Ista tarnen pmnia, si his tantum Speciebus acciderent,
anomalias quasdam esse credas; sed eo majoris momenti habendi sunt characteres e prsefloratione
desumti, quod in aliis quoque hujus Gentis discernuntur, quarum spadix instar Specierum Arecce
genuin« nostr« divisus est. Hoe enim charactere, nimirum prsefloratione calycis florum masculorum
tortd vel imbricatd, inter alias Species quaedam ex insulis Mascarenis nomine Arecce descriptae, atque,
ut videtur, nonnullae quoque e Madagascaria cum a Genere Linnaeano, turn a nostró Pinangd differunt,
in quibus ea praefloratio omnino valvata est, et ad Euterpen Gjbhtn. referendae sunt, cui Generi etiam
Euterpce Brasilian«, a V. Cl. Martius descriptae, videntur annumerandae.
ARECA linn.
Linn. Gen. Plant. ed. 1754 p. 496. 1090. — Houtt. Nat. Eist. I I . 1. p. 383 (ex parte! ut in ple-
risque citatis sequentibus). — W urmb. in Verhand. Batav. Genootsch. I. edit. alt. p. 258. —
G*rtn. de Fruct. et Sem. pi. I. p. 19. tab 7. — Lam. Ene. bot. I. p. 239. tab. 895. 1. —
Sghreb. Gen. Plant. p. 776. 1696. — W illd. Sp. pl. IV . 1. p . 594. — P óir. in Lam. Enc. bot.
Svppl. I. p. 440.—Mart. Palm. Fam, et Gen. Progr. p. 16. XXVI. — Spr. Syst. Veg. I I .p . 13.
n° 1345 et Ejusd. Gen. Plant. p. 284. n° 1473. — Mart. Gen. et Sp. Palm. p . 169. XI. — Endl.
Gen. Plant. p. 247. 1728.
CHARACTER ESSENTIAL1S,
Flores monoici, in eodem spadice ramosissimo aut simpliciter ramoso, spatM simplici
ant duplici, utrâque compléta cincto, sessiles, obsolete bracteati, feminei subsolitarii in
infirna parte ramorum antice tantum floribus masculis obsessorum. Masc. Calyx tripart
i t e ; laciniis carinatis, non inter se imbricatis. Corolla tripetala; petalis in præfloratione
valvatis. Stamina 3-6 (aut plura?); filamenta subulata, ima cohærentia; antheroe lineares.
P istilli rudimentum. Fern. Calyx triphyllus et corolla tripetala præfloratione convolutâ.
Stammum rudimenta. Ovarium triloculare (rarissime bi- aut tri-partibile), loculamento
s. carpello unico fertili; ovulo in fundo afflxo. Stigmata 3, sessilia, distincta. Bacca
fibrosa, monosperma. Albumen ruminafum. Embryon exacte basilare.
CHARACTER NATURALIS.
Spadix monoicus, ramosissimus aut simpliciter ramosus, spathis duabus aut solitariis completis
coriaceis caducis cinctus. Flores bracteis parvis suflulti, sessiles, masculi plurimi in superiori parte,
feminei solitarii in infimâ parte ramulorum spadicis. Masculi : Calyx parvus, triparlitus, sive malis
sepalis ternis dorso carinatis ad basin connatis petalis alternis hisque appressis in præfloratione valvatis
formatus. Petala tria, calyce multo longiora, chartacea, rigida, in præfloratione valvata. Stamina
sex, raro plura aut modo tria, circa pistillum rudimentarium hypogyna; filamenta brevia, compla-
nata, ad basin dilatatam brevissime connata; antheroe oblongo-lineares, acutæ, basi emarginatâ
filamento continu«, intus longitudinaliter birimosæ. Pollen ellipsoideum, trivittalum. Feminei : Calyx
triphyllus, foliolis crassiusculis, dorso carinatis, arete convolutis. Corolla tripetala, calyci consimilis
ac simul cum hoc accrescenti-persistens. Staminum rudimentariorum urceolus brevissimus basin
ovarii cingens. Ovarium triloculare v. passim binis rarissime ternis carpellis unilocularibus partibile,
loculamento s. carpello uno tantum fertili, vertice in discum sive polius stylum brevem crassum
conicum stigmatibus continuum attenuatum ; ovulum in fundo loculamenti affixum, brevissime
funiculatum, anatropum. Stigmata tria, terminalia, brevia, filiformi-conica, triquetra. Bacca ovoidea
s. ellipsoidea, laevigata, monosperma. Caro crassa, carnoso-fibrosa; fibris crebris, intimis in putamen
tenue crustaceum aut etiam osseum testæ nuclei accretum confluentibus. Semen ad extremitatem
inferiorem plerumque truncatam prope marginem hilo umbilicali magno piano atque in centro papillâ
embryitegâ notatum vasculis rhaphes ramosæ inde ab hilo ad latus seminis ascendentibus obsolete
reticulatum. Albumen corneum, in peripheriâ lamellis immersis testæ tenuis crustaceæ coloratæ rumi-
natum, in centro substantiae minus duræ eâque arefactâ sæpe cavum. Embryon in basi albuminis axile
conoideum, carnosum, album.
Veget. Palmæ Indiæ orientalis habita, elegantissimo, locis maritimis aridis atque in fruticetis regionum alluvialium
vigentes. Caudex ut plurimum elatus, gracilis, rarius humilis et arundinaceus, sæpissime strictus, annulatus, lævis,
inermis. Frondes terminales, pinnatisectæ, petiolorum parte basilari cylindricâ longe vaginantes : segmentis pectinato-
patentibus, bnearibus s. lanceolatis, plicatis, superioribus sæpe confluentibus et apice præmorsis. Spadices infra
frondes, spathâ simplici aut duplici basilari compléta caducâ ante anthesin obtecti, ut plurimum ramosissimi rarius
simpbeiter ramosi, ramulis fibformibus tortis vel subflexuosis antice floribus plerumque geminatis bi- v . uni-latera-
libus parvis masculis totâ longitudine obsessis, imâ parte excipiendis floribus femineis subsolitariis multoque majoribus
acetabuliformi-dilatatis. Fructus majusculi aut médiocres, ovoidei v . ellipsoidei, ut plurimum ex olivaceo vel croceo
rubri.
OBSERYATIO I.
Quamquam Vir 111. Martius in splendidissimo opéré de familiis Palmarum nonnullas jam Species, quæ olim ad hocce
Genus referebantur, inde rejecerit, Jatior ejus dissolutio eo magis necessaria mihi videtur, quod accurata investigate
dispositionis florum atque præflorationis integumentorum floralium, in hac præsertim Tribu, ad Genera magis naturalia
constituenda ducit. Hane ob causam ab isto Genere Linnæano omnes Palmas secemo, quarum flores non modo indicate
sunt dispositi. Turn enim et aliis characteribus organorum fructificationis deinde observandis hanc separationem baud
minus probatem iri persuasum habeo. Inter Palmas Occidentis Oenocarpo Mart, et Oreodoxoe Wield. , Orientis autem
P inangoe, Kentioe et Oncospermoe nostræ proxime affinis est Areca Link. Jam vero a tribus hisce Generibus dispositione
indicatâ florum femineorum insigniter luxuriantium differt; a Pinangâ insuper stigmatibus magis distinctis • a Kentiâ
albumine ruminate; denique ab Oncospermâ staminibus imâ connatis, ovulo non parieti, sed fundo pericarpii affixo, tum
etiam forma et structura fructus.
OBSERYATIO II.
Genere Arecä Lisa, sequentes tantum Species contineri videntur, nempe : 1. A . Catechu Libr. (quaj duabus Speciebus
videtur conflata!) — 2.A . Calapparia. — S. A . triandriaRoxn. — -4. A . taxa Hamilt. — 5. A.puuiila. — 6. A . glandiformis
Houtt. — 7 . A . macrocalyx Zipp. — 8. A.p u n ic ea Zipp. — 9. A . communis Zipp., quibus duabus postremis Speciebus, non
rite cognitis, forte vel Genus Ptychosperma Labile., vel nostrum Pinanga foret äugend uni.
1. ARECA CATECHU LINN. Tab. 102 A et Tab. 104.
A. caudice elato ( i) ; rhachide glabra; frondium segmentis linearibus, summis confluentibus
praemorso-dentatis; spadice patente ramosissimo; floribus masculis bilateralibus
(1) Procerum hoc aliisque locis dicimus caudiccm, quando 50 pluresve pedes altitudine æquat; elatum 30-80 pedum
allitudinis; subelaltim 20-30 ped. ; mediocrem 10-20 ped. et humilem siquando brevior est.