DE GENERE SAGUERO.
Palmis superiori Capite descriptis quaedam aliae proxime accedunt, scilicet Genera Indiae Orientali
propria Caryota Linn. et Saguerus Rumph. , et quae Americana aequinoctialem inhabitat Iria/rtea Ruiz et
Pavo : quibus parva quaedam sectio naturae adinodum congrua Ca/ryotea/rum (1) efficitur. Quum vero
characteribus fructificationis cum Arecineis conveniant, u t, nisi habitum spectes, omne evanescat
discrimen, et quaedam etiam Genera, veluti ex. gr. Iguam/wra Nob. , reverä medium inter utrumque
locum obtineant, subdivisio tantum Arecinearum habenda est. De compluribus earum Palmarum
primus mentionem fecit Romphios easque magnam partem figuris illustravit, quae tarnen ad genericum
characterem dignoscendum non satis accuratae erant, u t adeo diutissime dubitatum fuerit, antequam,
organis fructificationis rite exploratis, in systema reciperentur. Ceterum hanc earum inter se affini-
tatem non latuisse Ruhphium nostrum, apparet ex iis, quae de Saguastro suo minore s. Nibun Kitsjil
Herb. Amb. I . p. 67 memoriae prodidit, quem ob segmenta frondium subflabelliformia antice
praemorsa non Generi Arecce proprio, sed Generibtis Saguastri accenset. In his autem, praeter Sagua-
st/rum minorem ilium, quem Generi Ptychospermce Labile, annumerandum esse vidimus, duo praeterea
memorat Genera,' nempe Saguastrum majorem s. Nibim bezaa/r, Speciem quandam Ca/ryotce, et
Saguerum s. Gomutum, nominibus Saguero, Gomuto, Areng et Arengd tanquam peculiare Genus a
botanicis descriptum. De hoe igitur praecipue boe Capite agemus, cum inter omnes Palmas, quas
summa Dei providentia incolis zonae torridae ad victum cultumque dedit, Saguerus non infimum
locum obtineat, imo vero ceteris omnibus multiplici utilitate fortasse praestet. Quae enim Palma per
totum vegetationis spatium tot tantaque commoda parit, quanta haec, quae perpetuo firmissimam
funibus praesertim ad nauticos usus materiem, quamdiu floret incredibilem liquoris saccharini copiam,
ex quo saccharum variique potus generosi parantur, etiam emortua e medulla caudicis farinam cibo
optimam sive speciem quandam Sagi, multasque alias res utibssimas suppeditat? Ce.terum summa
Sagueri utilitas in Herba/rio Amboinensi I. p. 59 tam copiose est exposita, u t , ne eandem rem reco-
quamus, lectorem ad illud Caput gravissimum ipsius Rumphii relegatum velimus. Nostra etiam Obser-
vatione, quae descriptionem hujus Palmae praeclarae praecedit, quaedam olim incognita continentur :
vulgo autem nota obiter tantum relata sunt.
Sed quam egregie consultum sit regioni, quae, praeter tot egregia zonae tropicae vegetabilia, hanc
etiam arborem gignit, nemo est qui non intelligat, cum praesertim attendat, quanta abundantiä per
(1) Universe distinguuntur Caryoteoe nervis segmentorum frondium e basi divergentibus, quo fit ut hæc cuncta antice
magis minusve truncata et erosa sint. Ad hoc Spadices pluribus spath is vagis incompletis sunt instructi, reliquarum autem
sfrecinearum vulgo paucis, quarum una compléta est.
totum Archipelagum Indicum spontanea crescat. Attamen haud raro ipse incola earum regionum,
quibus optime prospexit natura, ingentia ilia commoda despicere atque negligere solet, quibus frui
posset, si iis uti sciret, quae ipsius regio ultro ei suppeditat. Non solum enim plantas, quae magnas illi
utibtates pollicentur, serere et excolere omittit, sed tanta ejus saepe est socordia, ut ne ex iis quidem
vegetabilibus, quae sponte suä circa eum proveniunt, ea colligat, quae cum ipsi ad viclum cultumque
forentutilissima, turn etiam plane cruda et incondita ab exteris cupidissime expeterentur. Id adeo,
quod ad Saguerum attinet, Gomutie, sive fibrillitio petiolorum illi, setis equinis aspectu simillimo,
solet accidere. Equidem dum mediterraneas Javae regiones lustrabam, in quibus, sicut in Sumatra,
Romeo, Celebes, Babe pluribusque aliis insubs Asiaticis, haec Palma maxime vigere uberrimosqqe
fructus praebere solet, multa millia earum arborum vidi, ex quibus materies ilia, de qua diximus,
non solum funibus vabdissimis et bumiditatis quibusvis aliis melius patientibus, sed et setarum
equinarum instar firmissimis texturis aptissima, prorsus negligebatur. Fieri tarnen potest, utidcirco
maxime cultus hujus arboris negligatur, quod fibrae in Java collectae, utpote crassiores et funibus
parandis minus flexiles, Moluccanis longe sint postponendae. Hujus rei causa tantummodo in sob
naturä videtur esse posita: sic v. c. insula Madura, orae Javae inter. Boream et Eurum sitae proxime
adjacens, materiem illam gignit longe meborem, cujus solum, sicut complurium Moluccarum, sterile
et asperum multum calcis continet. In Java vero succus e spadicibus hujus Palmae electus, qui Tuak
s. Tmoak dicitur, spissior et principii saccharini ditior est , . quam in ilbs regionibus, quae mebus
Gomutie ferunt. Hinc Javae incolae Saguero fere unice ad saccharum parandum utuntur, cujus incredibile
jdictu est quantus in ipsa Java sit usus. Quidquid ejus rei sit, to tä quidem Java unum tantummodo
bobis culti majore copiä Sagueri experimentum innotuit : quod tarnen exemplum (rem sane dignam
ädmiratione!) in Java quidem non alios ut imitarentur excitavit, quamvis vulgo notum esset, quantos
fructus illae plantationes ingenti sacchari copiä, quae in usurn regionum vicinarum, incolarum
frequentiä insignium, colligeretur, ferre possent (1). Speramus tarnen fore, ut qui summae rerum in
India praesunt culturam ejus Palmae utibssimae brevi omni- suä curä dignam existiment, quippe quam
ad prosperitatem coloniae haud parum conferre posse persuasum nobis est. Ab omni inde tempore
propria Imperii Nederlandici in coloniis ea laus fuit, qua sane npbis quasi jure nostro gloriari licet, ut
gêntibus sibi subditis non servile jugum, nec religipnis vincula imponeret, sed animos ad laborem
excitäret, viribusque earum ad quaevis utiba pi-^jraovenda ita uteretur, ut conditione longe mebori
fierent, quam sub tyrannicä suorum Principum^ dominaübne- iinquam esse potuissent. E multis hoc
exemplum sufficiat. Quo tempore Java majoribiüs bdstri#primum innotuit, magna ilia insula nullam
aliam mercem, quae navibus inde in fora Europaea ayebereturTpraeter piperim suppeditabat, ethic ipse
magnam partem tributi nomine ex Sumatra adduci solebat : ipsa autem terra, cui natura tarn egregie 1
(1) Hæc cultura Sagueri in fertilissimo prædio Agri Preangerani Sukabumie tentata e st, quod, tempore dominationis
Anglicæ, qui id temporis colonise præfectus erat Vir NobiHssimus Stamf. Raffles proscripserat et enjns ipse emtor factus
erat. Id autem factum a Præside coloniæ, re cognitâ, improbarant Summi Bengaliæ Imperantes Anglici, quod in regione
ipsius imperio subditâ possessor agri, et quidem agri, qualis Sukabumie, qui a 85 millibus incolarum habitaretur, factus
esset. Itaque vir Nob. Stamf. Raffles, qui nimis in eà re suæ utilitati consuluerat, quamquam invitus prædam aliis cedere
coactus est, a quibus deinceps nostri Magistratus, immenso possessoribus lucro proposito, redemerunt, ut cum Agro
Preangerano, unde divulsa pars erat, rursus conjungerent. Hæc ideo retulimus, utpræclaram sapientiam, qua Summi
Imperantes Anglici de hâc re statueront, eâ quâ par est laude prædicaremus. Qui enim noverit auctoritatem, quâ et
Summus Procurator et reliqui rei publioæ præfecti Magistratus ratione officii in coloniis gâudent, is profecto nobiscum
sentiet, publicæ saluti quam maxime contrarium esse, si omnes illi Magistratus agros in colonüs aut ipsi possideant, aut
colendos redimant, idque prorsus non Heere oportere. Hic locus non est multis ostendere, quantos ab omm inde tempore
abusus neglecta ilia a principibus patriæ ratio consulendi coloniis genuerit, ex quibus nimis sæpe indigenarum oppressio,
leeum violatio, ingravescens minorum Magistratuum corruptela atque oiûnino quævis opprobria exstiterunt, qmmmo
summa salus et quies coloniarum in extremum discrimen adductæ fuerunt. — Hoc autem loco qui ReipuMicæ nostræ
curam «erunt monitos veüm, ne in posterum agros in coloniis proscribànt, quemadmodum variis olim temporibus factum
est, idque eo magis, quo ejusmodi ageudi ratio nnperrime in consilio Ordinuiu Generalium defensoreS sues nacta est. Elemm
utilitas ilia quam pretium agri divenditi, uüque in Java incolarum fréquentai celebernma, oerano proestaret, faeüe
inoommodis’ quoe cum illâ coujuucta sunt, riucitur : quorum non minimum illud est, quod oiyitas eâ ratione subito us
careret redUibus, qui ex eà possessioue tantù abundantiâ profluuut et quibus ad sui conseryationem prorsus carere ueqrut;
ne commemorem, quanto cum damno majestaüs imperii sit futurum, si hoe priratis delegetur et sors eorum, qui Ind.
genere colouiam incolunt, lubidini multorum tyTannorum permittatur.