RUMPHIA.
du Muséum d’histoire naturelle VI. p. S88 similiter magnam memorant affinitatem, quæ Fagroeoe cum Fereirâ
Vandelli Flor.Lusit. tab. l.fig. 8 intercedit, quæ planta multis rebus obscura ad Gentianeas, aut si semina révéra sint
paposa, ad Apocyneas videtur referenda. Ceterum perspicua est ejus àffinitas cum quibusdam Gentianeis Novi orbis,
veluti cum Lisiantho Brown. , Tachiâ Aobl. aliisque : quam ob rem forte non alienum fore t, Potalieas Tribum
Gentianearum, neque vero peculiarem familiam existimare.
OBSERYATIO.
Fagroeam Thdnb. atque omnino Potalieas, quod ad characterem fructificationis, maxime stigmate indiviso a Gentianeis
differre, supra jam docuimus. Quod si afabastra minus compléta hujus Generis explorantur, in his quoque divisionem
stigmatis, quamquam levius, indicatam esse perspicuum est ; qui diversus florum in illo statu Organismus ita fallere nos
potest, ut vix eos ad idem Genus pertinere exisümes. Illud in PicrophloeoBydr. Flor. Ned. Ind. p. 1019 sum expertus,
cujus cum flores apertos non nactus essem, characterem ex alabastris expresseram, hoec eo minus non plane evoluta esse
ratus, quod in iis antheræ jam pollen emittere coepissent. Hoc autem statu stamina sunt brevissima, stylus brevis et
crassus, in stigma obtusum emarginalum aut brevissime bilobulatum continuatus. Postea demum , et vel peractâ
fecundatione, filamenta et stylus ipse longitudine insigniter crescunt, atque turn stigma quoque paulatim intumescit et
fit capitato-peltatum, nullo amplius pristinæ divisionis apparente vestigio.
SECTIO I. — Flores plerumque
1. F A G R iE A AURICULATA. Tab. 72.
F. foliis cuneato-oblongis acutis venosis, petiolis basi biauriculatis, floribus terminalibus
subternis J ack in Mal. Mise. I I . n° 7. p . 82. — W all, in Roxb. Flor. Ind. I I . p . 34*
— Bl. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 1020. — W all. Plant. Asiat, rar. I I I . p . 16. tab. 220
(ramus fructifer).
Willughbeia aurioulata Spr. Syst. Veg. cur. post. p. 71.
Valli-Modagam Rheed. Hort. Mal. VII. p. 89. tab. 47 (statu sterili, sed ita ut vix agnosci queat).
Habit. Speciosissimus hie frutex quam latissime per Arcbipelagum Malaicum videtur dispersus, siquidera eum Rdeede in
ora Malabari® circa Parakaro, Mangatti aliisque locis crescere auctor e s t : Jack autem in Sumatra in Provincia Benkolen
ad Tappanuly, Wallich in Singapur aliisque insulis vicinis reperiri referunt, et ipse eum, quamquam raro, in
occidentalibus Javse partibus indagavi. Inter alia eum prope Buitenzorg in Ficu altissima, quae est ad Batu-tulies,
pseudo-parasitice inhaerentem v id i, in qua semper floribus ingentibus, quibus fere nullos magnificentiores Flora
Indica ostentat, omatus pulcerrimum spectaculum praebet. Idcirco, et quum nulla adbuc sit plantae florentis imago,
banc in nostro libro exprimere non alienum putavi. Denique notandum, me satis felici successu bunc fruticem ex Java
in caldaria Horti Botanici Lugduno-Batavi importasse, in quibus tarnen paucos tantum annos viguit.
Descr. Frutex brachiato-ramosus, ad altitudinem 15 pedum et amplius crescens, glaberrimus. Rami
divaricati, pollicem crassi, conlinui, ex tereti quadrilaterati, viridüli, inanes-, lapsu foliorum
cicatrisati. Folia apices ramorum versus approximata, decussata, breviter petiolata, 8-14 poll,
longa, ultra medium fere 3-4 poll, lata, patentissima et apice suo saepe falcato-recurva, oblongaaul
cuneato-oblonga, interdum inaequilatera, acuta, basi decurrentia, integerrima, substantiae crassae
coriaceae, supra saturate viridia, nitida, venis arcuatis remotis tenuibus distincta, in paginä
dorsali olivacea ibique costa lata argute prominente et venis magis distinctis. Petioli 5-fere 1 poll,
longi, crassi tudine calamum scriptorium fere aequantes, compresso-teretes, decurrenti-marginati,
imä parte ad basin ligulae brevis instar elargatam triangulatam obtusam aut retusam circa caulem
connatam duabus auriculis lateralibus reflexis semilunaribus supra convexis infra concavis crassis
foliaceis praediti. Peckmculi terminales, vulgo terni, rarius solitarii (auctore J ack raro quinque),
arrecti, 1 - 15 poll, longi, crassi, teretiusculi, sed lineä prominenti e dorso bractearum decurrente
obsolete marginati, uniflori. Bracteje in pedunculis bilateralibus tantum duae, oppositae, in axi
ramorum continuis (s. in pedunculis centralibus) autem quatuor serie duplici alternanti dispositae,