XVII.
DE QÜIBÜSDAM GENERIBÜS E TRIBU ARECINEARUM.
A Coryphinis, qüse frondium flabelliformium elegantiä tantam omnium admirationem excitant,
jam ad Arecineas pergamus. Has quoque summus rerum Opifex, mirä formarum varietate, qu® et
ipsa vim cceli tropici testatur, conspicuas, majori copiä , quam hue usque creditum est, per insulas
Hemisphaerii orientalis dispersit. Itaque illud incrementum, quod nostra quidem operä et illis, et huic
Familiae universe accedet, exiguum est habendum. Etenim persuasum nobis est, majorem adhuc
numerum in immensis illis et fertilissimis latere regionibus, quarum pleraeque primitivä atque intacta
vegetatione contegüntur, neque unquam ab Europaeis lüstratae stint. Quin etiam ilke insulae, quarum
vegetatio diligentius cognita est habendä, aut quaedam illarum regiones, haud ullo dubio, multas
hujus Ordinis plantas continent nunquam antea exploratas, atque omnino diligentiori investigation!
largam praebent materiem ad melius cognoscendas et illas Palmas, quae in libris systematicis jam
receptae sunt, et has, quas ne nobis quidem satis copiose describere Iicuit. Etenim confitendum mihi
est, me, dum in Indiä orientali degebam, haec vegetabilia jam idcirco minori animi attentione digna
censuisse, quod, statu scientiae amabilis nondum satis cognito, eorum, qui ante me fuerant, diligentiam
Gentis hujus in primis nobilissimae vegetationis Indicae accuratam scientiam plane exhausisse atque mihi
nihil reliqui fecisse existimarem. Quum enim, magnificentissimas illas formas aspiciens, Rümphii, qui
ex omnibus antiquioribus auctoribus optime de Palmarum Indicarum scientiä meritus est, fidelissimas
simul et simplicissimas admirabar descriptiones, penitus ignorabam, quae quondam auditores suos de
Palm is monuerat Linn.*us. « Nullus, » inquit, « ordo ratione fructificationis tarn obscurus est, quam
» hic, qui notissimus esse deberet, quum homini praecipuum praebeat alimentum. Nondum enim
» accurate ea descripta est, exceptis quibusdam, quae in Horto Malabarico exstant, quibus tarnen
» quod ad sexum fides vix habenda.» (Cf. Giseke in C. a Linke PtcbI. in Ord. nat. pl. p. 21.)— Quod
si haec summi disciplinarum naturalium doctoris admonitio tantum apud earum cultores valuit ut
recentiori maxime aetate hanc botanices partem eo, quo par erat, studio pertractarent, atque adeo
Palmae Novi Orbis inter vegetabilia optime cognita sunt habenda, eo magis doleo, verba modo
laudata mihi in Archipelago Indico cömmoranti incognita fuisse, quippe quae et mihi stimulo fuissent,
ut majori diligentia Palmas illas explorarem, quae vegetationi illarum regionum tantam majestatem
praebent. Haec ideo retuli, ut qui porro explorando vegetationem illam luxuriosissimam atque ditis-
simam operam navabunt hanc negligentiam, quantum poterunt, corrigere studeant.
In elaborando Familiam tarn naturalem atque distinctam, in quä Areoinearum in primis, cum
habitu , tum florum fructuumque fabrica, adeo insignis solet esse conformitas, ut ab uno omnes principe
profectae videantur, id maxime studui, ut Genera naturalia indagarem, in quibus constituendis
dispositionem florum, partim etiam divisionem spadicis, maxime autem symmetriam et situm orga-
norum fructificationis spectarem. Ad hos utique characteres et in plerisque novis Generibus Arecinearum
Orbis Novi aliarumque Tribuum Palmarum attendi solet, itaque iisdem ad Asiaticas quoque, tarn