OBSERVATIO.
F . peregrines quamquam proxime accedit, foliis tarnen supra non convexis, pricsertim autem tubo corollse cylindrico
longiori ac laciniis ejus oblongis magis rotundatis ab ilia differt. Cum F . elliptica Roxb. in Wall. Flor. I n d . I I . p . 82 con-
ferri meretur, cujus diagnosis : « Folia opposita, breviter petiolata, lato-elliptica, glabra atque firma; corymbi terminales
» magis quam supra decompositi; tubus corollas cylindricus » — praeter firmam foliorum substantiam, plan tee nos tree
convenit. Inhäc enim inflorescentiä propterea videtur magis composita, quam in specie superiori, quod aliquot corymbi
corymbum terminalem constituunt. Nomen indigenarum vires ejus resinosas spectat, quas et in aliis compluribus cernuntur :
K i enim sermone monticolarum lignum, et Mienjakh oleum aut universe omne liquidum resinosum significat. Cortex
quoque ejus apprime amarus est.
Hoc loco paucis mihi verbis commemoranda est etiam arbor Kimangle Sundanorum, quam et Kimangu appellant, qute
identidem Fagrcea parum ab häc differre videtur. In ramulis sterilibus, quos liabco, folia magnitudine sua insigniuntur,
venis magis borizontalibus supra plane non conspicuis, 7-9 poll, longa, 8 4 poll, lata; elliptica, utrinque acuminata, plana,
petiolo pollicari. Utrum igitur Yarietas F . speciosce, an forte F . elliptica Roxb. ? Atque b aud minus affinis est F . picrophlcea
( Picrophloeus javanensis Bl. B y dr. Flor. Ned. I n d .p . 1019.), sed tarnen foliis firmis apice rotundatis autinterdum retusis
Dkscr. Frutex s. Arbor mediocris, 20-25 pedalis, superiori quod ad habitum simillima. Rami cylin-
drici, fusci, interdum cicatricibus prominentibus satis approximatif foliorum lapsorum annulati :
ramulis novellis tenuioribus alternatim compressis ob aciem obsolelam e dorso petiolorum decur-
rentem. Folia in summitatibus ramulorum conferta, decussala, 3-6 poll, longa,' 1^-2^ poll, lata,
sæpe multo minoribus intermixta, apice reflexo-acuminata, raro obtusiuscula, basi in petiolum
angustata, coriacea, subundulata, supra nitida atque obscure viridia costa planiori venisque
transversis distinctioribus quam in paginâ adversâ pallida, ubi costa prominentior est. Petioli
j - § poll., subtriquetri, ecanaliculati, basi in vagiuam intrapetiolarem truncal am arete amplec-
tentem denique lateraliter fissam connati. Corymbi complures decussati e superioribus foliorum
axillis nati in unum communem divaricatum consociati, pedunculati, multiflori. Peekmculi
ac rhachides bracbialæ trichotomæ quadrangulari-compressi, elevato-punctati, bracteis minutis
F. ■peregrines similibus sed magis acuminatis. Pedicelli breves, subterni, angulosi, medio plerumque
binis rarius quaternis bracteolis decussatis imbricatis acutis. Flores semipollicares, albidi, pen-
tandri, odoris Jasminei gratissimi. Calyx parvus, turbinatus, profunde quinquepartitus, laciniis
ovato-rotundatismargine membranaceis, imbricatis. Corolla hypoorateriformis; tubus gracilis,
cylindricus, rectus aut leviter curvatus, limbo duplo longior, quinque incisionibus limbi æqualis
patentis oblongis, rotundato-obtusis. Filamenta fauci inserta, stylum superantia, setacea initio
arrecla, deinde divergenti-reflexa. Antheroe cordato-oblongæ, crassiusculæ, dorso incumbentes,
versatiles, flavæ. Pistillum e tubo corollæ parum exsertum; ovarium ellipsoideum, ejusdem
organismi quâ in specie superiori. Stylus filiformis, stigmate depresso-capitato terminatum.
Baccce formà et structurâ quâ F. peregrines, sed minores. Semina parva, pressione mutuâ
polyedra, atro-brunnea, tuberculata. Testa duriuscula, fragilis, intus cum membranâ internâ
tenuissimâ cohærens. Albumen cartilagineum. Embryon parvum, transversum, turbinato-
conoideum, cotyledonibus brevissimis obtusissimis aliquantum distantibus carnosis.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 81. A . Ramulus florens et simul fructifer Fagrcem (Cyrtopliylli) speciosce, ut figurse du®e sequentes magn. nat., ceteris
omnibus minus magisve auctis.— B. Folium supra visum. — C. Aliud minus acuminatum a tergo visum. (Analysinfecit
V. Cl. De Caisxb, pi ant am delineavit Arckekiiausek.)
1. Dispositio naturalis variarum floris partium. — 2 . Flos jam aliquamdiu apertus. — 3. Anthera antice visa. — 4. Eadem
a tergo, cum apice filamenti. — 8. Pollen. — 6. Pistillum, altero ovarii loculamento ita resecto, ut utriusque dissc-
pimenti margines revoluti densa ovula gerentes appareant. — 7. Sectio transversa ovarii. — 8. Semen. — 9. Idem
resectum, ut situs Embryi videatur. — 10. Embryon.