tatis; spadicibus primo arrectis deinde nutantibus, ramis crebris rectiusculis, floriferis
distichis, fructiferis coarctato-fasciculatis ; calycum polyandrorum segmentis triangulari-
ovatis multo brevioribus quam petalis ; fructibus ellipsoideis stigmate discoïdeo coronatis.
Areca coronata Bl. in litt, ad V. Cl. Mart. — Mart. Gen. et Sp. Palm. p. 179. lâ.
Habit. Circa Megamendung, quod promontorium montis ignivomi magni Ged& fere totum sylvâ nativâ vestitur, in finibus
Provinciæ Javanæ Buitenxorg atque Agri Preangerani, liane Speciem et ego, et Ronr, investigavimus, hic quidem fructi-
ferain nomine Arecoe coronatce insigniens, ego autem florentemconspicatus. Mihi vero Speciei antea descriptæ P. Kuhlii
adeo videbatur similis, quamquam, ut nunc quidem mihi persuasum e st, révéra stigmatibus persislentibus, quæ
fructus coronant, ab eâ differt, ut eandem ratus accuratiori eam examine indignam existimarem et satis haberem
spadicem florentem hujus Palmæ (nomine Seaforthioe montanoe) servare. Pahna Celebesia, cujus tantum Irons, ab
hortulano Zippei.ids collecta, in Herbario nostro servatur et quæ procul dubio Generis bujus est Species, quamquam ei
videtur aflinis, segmentis tarnen terminalibus apice in làcinias angustiores Assis et colore cæsio paginæ inferioris
diversa est. Idcirco eam P. coestam appellavi. Rbacbis e i est triquetra, pbstice in dorso convexa, nervo excurrente
parum prominente, supra utrinque sulco levi obsoleto ab insertione segmentorum descendente : segmenta inferiora,
quatuor pollicum intervallo distantia, alterna, fere pedes lon g a , circiter 1 § poll, lata, linearia, acuminata, nervis
primariis ternis crassis supra acutatis, rbachidis apicem versus duobus tantum pollicibus inter se disjuncla, suboppo-
sita, longitudine ampliüs dimidio decrescentia, nervis primariis 8-4, et utrumque terminale nervis 6-7 longitudinalibus,
apice truncato in totidem lacinias 1 j -2 poil, longas lineares obtusas bidentatas fissa : cuncta inter nervös, præsertim
ad basin, valde plicata, coriacea, subtus cæsia, atque ibi nervis primariis secundariisque filiformi-prominentibus
aliisque subtilioribus longitudinal!ter striata.
Descr. Palma P. Kuhlii aspectu satis similis et ejusdem fere magnitudinis. Frondes terminales,
circumscriptione ovatâ, —petiolo supra basin vaginantem cylindraceam pollicem crasso, antice in
rhachidem dorso convexam nervo parum protubérante insignitam ventre bilateratam sursum
magis magisque attenuatam et triquetram continua to, inæqualiter pinnatisectæ. Segmenta formas,
qualem P. eam'oejindicavimus, ejusdemque magnitudinis aut minora (quod ab ætate Palmæ pen-
dere videtur), sed substantiæ crassioris coriaceæ, magis explanata, supra obscure viridiâ, subtus
sordide virescentia, superiora etiam, quorum utrumque terminale lalitudine admodum dispar,
apice oblique truncato in lacinias -|-1 poil, longas obtusiores bidentatas fissa : in P. cæsia segmenta
anteriora-sunt opposita, hic vero alterna, et quæ ad basin rhachidis su n t, opposita. Spadices infra
frondes alterni, solitarii, floriferi arrec ti, fructiferi nutantes, circiter pedales, supra basin vires-
centem semilunarem ad pedunculum brevem tereti - compressum bispathati, rhachide compressé
in spicas multas (15 pluresve) approximatas elongato-lineares distichas soluté, substantiæ lentæ
carnosæ, ex eburneo lutescentes, præsertim ad rhachidem communem et ad rhachides secundarias
triedras furfure exalbido deliquescenti obducti. Spathoe utræque complelæ, conduplicatæ, ôblongo-
lanceolatæ, obtusæ s. relusæ, ancipi les, coriaceæ, ad margines argutos substantiæ crassæ sub-
carnosæ, ventre in longitudinem déhiscentes, tenuissime striatæ, extus pallide virescentes et
minutissime fusco-lepidoto-punctatæ, intus albicantes et glabræ, sub anthesin deciduæ. Rhachides
spicarum extus ad imam basin margine angusto semilunari cinctæ et quasi articulatione quédam
rhachidis primariæ connexæ, utroque latere toté longitudine insertioni f lo r u m foveolatæ et
obsolete flexuosæ -, singulis foveolis inferne margine angusto bracleæformi flori femineo accumbente
circumdatis. Flores masculi antice ad latus singulorum femineorum b in i, appositi, pedicello
exiguo suffulti, 4 lin. a lti, straminei. Calyx brevissimus, païens, trifidus, imé cum corolla
concretus; laciniis brevibus, triangulari - ovatis, acutis , subcarinàtis, inæqualibus. Petala tria ,
erecta, chartacea, ovata, acuminata, minus magisve obliqua et inæqualia, imé cohærentia, inferne
dorso concaviuscula, intus convexiuscula, apicem versus interdum subtorta. Stamina ferme
duodecim, ordine ternario disposita, erecta, in discum planum, qui fuhdum corollæ obvestit,
consociata, petalis fere dimidio breviora, nonnihil inæqualia : filamenta brevissima, filiformia :
antheroe lineares, acutæ, dorso supra basin emarginatam affixæ, birimosæ. Pistilli rudimentum
nullum. Feminei masculis ampli us dimidio minores, globosi. Calyx triphyllus, foliolis orbiculari-
ovatis, concavis, imé carnosulis, obsolete nervosis, ad marginem extenuatum superiorem cilia lis
cum petalis suborbicularibus paulo minoribus circum pis li II urn arete convolutis. Ovarium ovoi-
deum, stigmate magno discoideo verrucoso obtectum, in basi nonnihil constricté ovulum miputum
fundo sublateraliter affixum fovens. Rhachides fructiferoe coarctalæ, florentis spadicis crassiores.
Baccoe subhorizontales, semipollicares, elongato-ellipsoideæ, imé perigonio vegeto-persistenli