RUDERA PADJAJARANA PROPE ROGOR.
Forte miretur aliquis, ac jure quidem, in opere botanico totum Caput describendis reliquiis urbis
Indies, cujus ■vestigia propemodum in Javä ipsä ignorantur, insumi. Et sane ejusmodi investigationes,
etsi vulgo ingentem omnium exspectationem excitare solent, non hujus sunt loci; neque ego de praeclari
alicujus aedificii ruderibus aut ullo artis monumento in häc urbe superstiti quidquam dignum memoria
referre possem, licet olim Principum gentium Sundanarum sedes fuerit, quorum imperium totam
Javam occidentalem usque-ad fines hodiernae Provincis Cheribon complectebatur. Hsc urbs, cujus
magnitudo et celebritas veteribus prsdicatur fabellis, haud procul ab hodierno Bogor sive Buitenzorg,
qu& pulcerrimä villa, duodecim boris a Batavia, dissitä, Prsfecti Neerlandici Indicis coloniis sede
utuntur, fuisse dicitur. At neque ejus supersunt rudera, neque lota ilia regione vastissimä, quam
olim regnum Padjajaranum, nunc deletum, complexum est, ulla sunt monumenta memorabilia,
quibus probari possit, hie quondam, uti in orientali insuls parte (1), ita quoque inter Sundanos artes
floruisse. Ilium autem monumentorum veteris svi defectum patriis gentis moribus atque institutis,
qus ne nunc quidem plane exoleverunt, inprimis tribuendum esse, non est quod dubitemus. Hinc
(1) Ut Provinciæ Sundanæ sive loca montana, quibus pars occidentalis hujus insulæ constat , omnibus antiquitatis monu-
mentis alicujus momenti aut insignioris artificii plane carent, ita magna eorum trans montes illos reperitur copia. Ingens
vis antiquitatum, veluti templa ex parte satis bene conservata, mausolea, status lapide excisas, inscriptiones monumentis
insculptæ, figuræ ære expressæ, quæ crebro effodiunlur, deniqde quædam oppidörum rudera, ostendunt, hic olim,
divulgatâ sectarum quarundam Brachmanorum religione, earn floruisse humanitatem, cum quâ hodierna comparari nequit,
ex quo quadringentis fere abhinc annis Corani doctrina Brachmanorum inter Javanos auctoritatem paulatim subvertit et
tandem penitus exstinxit. Ex his templis, quorum major pars d ü s& w et Boudhoe sunt sacrata, quædam insigni sunt magni-
tudine atque incredibili firmitate, lapidihus massæ vulcanicæ excisis et sine calce et arena accuratissime junctis exstructa.
Opere statuario, ipsi lapidi exsculpto et summo plerumque artificio facto, quasi obtecta sunt, quo partim res ex historié
aut mythologiâ depromptæ, partim elegantissima ornamenta sunt expressa. Attamen hoc architecturæ genus, sine columnis
et scamillis, nescio quid rusticum habet et iners. Magnitudine et incredibili sculpturæ copié ac varietate inprimis præstat
templum Boro-Boudhoe in Præfecturé Kadou et aliud in vico Brambman prope Djocjokarta, quorum utrumque inter præcla-
rissimas Indiæ antiquitates est habendum. Magis Orientem versus alia supersunt templorum Brachmanorum rudera, quæ
latere coctüi ædificata fuere, atque illic in Præfecturé Djapan, duodecim fere horarum spatio a Sourabaya, cernuntur
reliquiæ urbis Madjapahit. Hase urbs, omnium quæ in Java fuerunt procul dubio olim maxima, majori certe parte coctis
lateribus exstructa fuit. Magnificentiam hujus sedis Regiæ passim testantur dispersa ejus rudera, satis bene conservata :
veluti porta septentrionalis, quadraginta pedes alta et pulcerrimis sculpturis ornata, et piscina, lapidibus structa, 1,200 pedes
longa, 600 lata et 10 alta, quæ ad Regiam pertinebat. Reges hujus urbis totam Javam orientalem ditioni suoe habebant
subditam, quorum imperium, ingruente vi Islamiticé, héc urbe de le té , simul cum religione Brachmanorum concidit. Quo
anno illud régnante Angka Wyaga, qui nomine Bho wyaga V postremus Regnum Madjapahitanum tenuisse dicitur, factum sit,
in historié Javané parum constat. In libro J. Cbawfdrd , qui inscribitur History of the Indian Archipelago I I. p. 198 et in
tabulé chronologicé adjecté p. 487, annum æræ nostræ 1478 proditum legimus, quamquam illud amplius quinquaginla
annis ante,'scilicet anno circiler 1422, accidisse, probabilius videtur.
v. c. fieri solet, ut indigence domus ligno et praesertim calamo Bambusarum structas lapideis praefe-
rant, quae sane habitantibus, ob crebros terrae motus, quibus haec pars Javae, montihus ignivomis
referta, obnoxia est, majus minitantur periculum. Sic et vetus Sundanorura religio ab imaginum
repraesentatione ac cultu maxime videtur abhorruisse. Id adeo indicare videtur summa simplicitas
sepulcrorum, quae Regibus Principibusque suis coristituerunt, quos tarnen et vivos magnopere colebant,
et mortuos vel divinis honoribus prosequi solebant. Haec tarnen sepulcra, quorum eadem veneratio
inter hodiernos Javanos remansit, semper fere locis remotissimis et vel in summis montium cacumi-
nibus (1) reperiuntur neque ullä alia re , quam lapidibus quibusdam sursum erectis, sine sculpturis
aut elogiis, sunt conspicua. Quin rudes illae atque informes hominum aut animalium figurae lapide
excisae, quae passim in interioribus Javae occidentalis Provinciis inveniuntur, aut ad antiquiorem
aetatem, cujus plane obliterata est memoria, sunt rejiciendae, quod mutilata earum conditio videtur
indicare, aut sectae cujusdam minus late dispersae, neque vero vulgaris gentium religionis monumenta
sunt habenda, quorum adeo raritas hinc facillime explicari possit.
Fragilis haec et caduca materies, qua Sundanos ab antiquissimis inde temporibus ad domus et
eedificia publica usos esse diximus, causa est, cur frustra reliquias pristinarum hujus gentis sedium
quaeramus. Quamvis enim magnificentissimae et vastissimae fuerint illae urbes ac Regiae domus, quarum
adhuc fama carminibus Wayangorum celebratur, nihilominus a terrae superficie evanuerunt, neque
ullum earum superest vestigium, non magis quam urbis Padja/jaranm illius in historic Sundanorum
celeberrimae, quae tandem eidem fato succubuit (2). Una tantum arbor ingentis magnitudinis, cujus
frondes quam late explicantur et jam illo tempore, quo urbs Padjajaran adhuc florebat, aulam Regiam
sive. Alun-alun obumbrabat, ruinac regni superfuit et vim temporis cuncta vastantis adhuc contemsit.
Haec ut olim (3), sic nunc quoque summä ab indigenis colitur veneratione, quae eo major est, quod
quaedam illic antiquitates sub tecto sunt positae, quorum magnam in preces, quae illo loco fiunt, vim
esse vulgaris fert opinio. Itaque loci sanctitas ingentem hominum frequentiam allicere solet, qui preces
suas exauditum iri sperant, nec facile monticola, sive Orang-gunung, quum merces cujuscunque
generis ad forum vicinum, sive ita dictum Bazaar, Bogoriam portat, illic praetergreditur, nisi prius
deorum numen piis votis, ut sibi propitium redderet, invocarit. Sacerdotes quidam Muhametici, juxta
sacram arborem habitantes, quibus rerum sacrarum custodia est commissa et vulgi superstitio haud
contemnendum quaestum praebet, lapidem, qui ibi servaturet notis quibusdam est inscriptus, unde loco
nomen Batu-tulies (a hatu, quod lapidem, et tulies, quod scriptum significat), ex Arabia allalum esse 1
(1) Ejusmodi sepulcra Sundanis Kramat dicuntur. Unum ex his in summo vertice montis Salak, fere 6,000 pedibus supra
maris æquor, conspicitur, quo loco sylva excisa est et ingens numerus lapidum variæ magnitudinis atque formæ sine ullo
ordine erectus. Hæc autem sepulcra cum illis, quæ apud Badhuis itf interiori Provincié Bantam visuntur, quæque alio loco
descripsi, conveniunt, sed massa lapidum ex parte ambitu major est. ( Vid. Ephemerides Hertha für Erd-Völker und Staatenkunde
1825. p. 2 5 4 .)
(2) Hane urbem, seculo æræ nostræ decimo quinto exeunte, itaque brevi ante primum Lusitanorum in Javam adventum ,
evertit Hassan übten , qui, quum jam aliquamdiu summo studio et successu incolas regionum septentrionalium Bantamen-
sium ad Corani doctrinam compulisset, a pâtre Sech Modlana (qui usitatius Susuhunan Gunung Jat tic appellatur) Regno
Bantamensi nomine Sultan proefectus erat, cum h ic , religione Prophetæ in Tji-ribun (Cheribon) vulgo propagaté, primus
illic Sultan factus esset. Annus, quo, Padjajaran subultimo Rege Praboü Seba, quem alii Prabou Sielie Wangle appellant,
eversé, universa simul Java ad religionem Muhameticam se convertit, vulgo 1480 p. C. fuisse dicitur ; hoc autem duodecim
quindecimve post annis demum accidisse, satis constat. Ut vero jam antea Regnum Madjapahitanum in Oriente Javæ,
religione Muhameticé induc t é , penitus subversum et in complura minora Régna solutum fuerat, ita et in Occidente hujus
insulæ, ob easdem plane causas, Sundanorum imperium virtute apostolorum Muhameticorum in tria Régna Cheribonense,
Bantamense et Jacatranum videmus divisum.
(3) Ejusmodi Ficus, quæ incredibili vigore ac densissimé umbré insignes sunt, illi etiam hujus Archipelagi incolæ,
quibus nulla unquam cum populis, qui terram continentem Indiæ inhabitant, aliisve insulanis, qui Brachmanorum religionem
sunt amplexi, intercessit necessitudo, ab omni inde tempore sümmé eöluerunt religione. Has enim ab animis
eorum, qui vité excesserint, babitari vulgo créditant est. Itaque non mirandum, magnam adhuc arborum earum in Javé
esse venerationem, quæ non' solum ante aulam Regum sive Kraton, et Principum sive Dalam, sed omnino locis publicis
atque in vicinié sepulcrorum miré pulcritudine conspici soient. Hæc enim insula pristinam humanitatem, qué ante alias
floruit, maxime Brachmanis continentis Indiæ accepfem refert. His autem, ut vulgo notum e st, arbor Asvattha sive
Banyan, quæ ipsa Fici est species, sacra habetur, id quod nomen ipsum Asvattha, e vocabulo Sanscritico Bhagavati, quod
sedem deorum significat, corruptum, indicat'. In Indié, ubi illae arbores, ob gralissimam umbram, ubivis juxta vias et locis
publicis conseruntur, prope illas parva sacella, quæ Pagoda dicuntur, a sacerdotibus constituuntur, in quibus deorum