affirmant. Probabile tarnen est, ilium ex antiquiore regno Sundano essë superstitem , quandoquidem
lapides nonnulli huic similllmi et iisdem plane literarum notis insculpti in aliis quoque Javæ occiden-
talis partibus reperti fuere, neque ilia inscriptio literas Arabicas exhibet. Quid quod lapis ipse vulcanicæ
est originis, scilicet Trachytes plumbeo-grisatus, quo genere lapidum montes hujus insulæ altiores fere
toti constant (1). Alter lapis, qui hoc loco servatur et topho yulcanino compacto constat (2), ad
cognoscendam hujus insulæ indolem geologicam summi est momenti, : exhibet enim phænomenon,
quod forte conformationi plutonicæ saxorum, quæ.hoc lapidum genere sæpe durissimo et Trachytoe
non adeo dissimili constant, aliquam lucem afferre possit. In illo lapide yestigium pedis humani
manifesto cernitur impressum, neque prorsus suspicari licet, illud arte effectuai esse, quâ nec hodierni
agri Sundani incolæ, nec majores eorum unquam satis yaluerunt. Hue accedit, quod aliis eliam locis,
ubi ne minima quidem est suspieio, ilia manibuS hominum esse facta, vestigia ejusmodi hiimana aut
animalium adhuc yiyentium lapidibus his impressa inyeniuntur, quæ incessu hominum vel animalium,
aut ipso illo loco aut, alio yicino super massam yulcanicam nondum plane induratam et compactant
ingredientium, orta esse dmnia faciunt ut credamus. Neque tarnen ejus phænomeni, præterquam in
Jayâ, ulium aliud novi exemplum (3)'. Invenitiir autem talis (apis satis magni ambitus, ■ hominum e t,
nisi fallorj etiam Felis Kgridis yestigiis notalus, in plantario Coffèæ deserto in cliyo monlis Salak,
qui ad meridiem spectat. Ad hoc humana yestigia eidèm massæ Iapideæ impressa cernuntur in ripä
fluminis Tji-Kalong, haud longe a Tjanjor, in via quæ ducit ad Kardngsmnbong : hæc autem per
aliquantum spatii procurrunt, ut adeo confbrmalio hæc yulcanica eâ demum ætate accident, quâ jam
homines insulam incolerent.
Sed ad arborem vetustissimam, quæ in Batu-tulies omnium, quæ olim regnum Padjajarahum
habitabant, sola adhuc est superstes, redeamus. Prope Bogoriam viam , quæ per promontôria montis
Gedé in Javam orientalem ducit, ingresso statim conspicitur, neque facile quisquam in eâ regione
pulcerrima iter facere solet, quin earn visât. Hue ubi adveneris, utrum plus admirationis babeat nescias,
ingens ilia arbor, quæ tanquam veteris ævi monumentum superest, an regionis pulcerrimæ prospectus,
quæ ante pedes quam late extenditur. Hæc inter omnes, quibus insula est conspicua, miram habet
amoenitatem, quâ animus ita affici solet, ut memoria ejus nunquam deleatur. Hâc delectatione ut
lectoris quoque animus, quoad ejus fieri posset, frueretur, imaginem ejus in tabulâ 71 ab artifice
nostro P ayen curavi delineandam. Doleo tarnen, per figuræ nostræ angustiâs tantummodo prospectum
in montem viciniorem Salak potuisse depingi, nec simul etiam montem longe altiorem Pangerangou,
qui majori intervallo Orientem versus assurgit, et pone hunc verticem conicum montis Gedé, cujus
crater vastissimus perpetuo fumum éructât, fuisse expressos. Ex hoc loco magna pars pagorum
Tjiceroa, Campong-barou, Pondok-Gedé, Tji-awze, Tji-djerouk, Tji-omas, cet. in vallibus ferlilis-
simis, quæ ad radices montium altissimorum late extendunlur, sita, quasi uno adspectu cernitur,
imago sane pulcerrima, montibus, sylvis, agris Oryzâ consitis, denique fluviis Tji-dame, Tji-liwong
aliisque minoribus permultis distincta et quasi variegata. Sed maxime mons Salak bine visus egregium
praebet spectaculum, sive quod caput ejus in complura cacumina divisum nubibus est velatum, quæ
(1) De antiquissimo illo lapide Padjajarano, cui jam sua rotate indigenro solennes ferebant inferias, hroc memorise prodidit
F. Valentyn Oud en Nieuto Oost Indie IV . p. 70 : « in häc tabula liter® videntur antiquissimro, iis, qui in Lampons » (hanc
enim partem australem insulro Sumatr® jam primi Reges Bantamenses subegerant) « in usu sunt, sane simillimro, sed
» quantacunque opera fuerit adhibita, nemo adhuc inventus e st, qui eas legere, nedum explicare posset.» — Ego quoque
multam operam frustra impendi e t peritissimum quemque incolarum de ea re consului, sed nihil magis profeci. Illud tarnen
constat, hoc scribendi genus regionibus, quas Sundani incolunt, proprium, itaque literas illas huic genti peculiares fuisse,
licet usus earum a longo inde tempore exoleverit. —- Cf. etiam Raffles Hist, of Java I I . p. 88.
(2) Ejusmodi tophum vulcanicum Tjadas appellant indigenro, qui si substantia duriori, compact^ et satis homogena itaque
natura suä interdum ad Trachyten accedat, Tjadas idup, id est tophus vivus dici solet, ut a Tjadas mattie sive topho etnorluo
distinguatur, qui sive propriä indole, sive aeris aut aquarum haud ita compaclus est magisque aut minus vitiatus. — In
multis regionibus Javro, prrosertim autem locis mediterraneis Provinciarum occidentalium* flummum ripro clivis hujus tophi
crebro sunt obsess®, quo haud raro etiam ipse alveus eorum constat. Omnia concurrunt, ut hroc -flumina ad materiem
saxeam aut limosam montibus ignivomis crebro ejectam derivandam et olim inserviisse et nunc quoque inservire credamus,
unde paulatim isti clivi orti videntur.
(3) Nisi forte hue referenda sit impress® pedis humani maximi, quam primi hominis esse ferunt Zeylanenses, in monte
altissimo, qui ob id ipsum Pious Adami vocatur et ab indigenis sacer habetur. Cf. Diego de Cobto V Deo. lib. 6. p. 121,
Baldeus, Rob. Knox, et alii laudati apud De la Porte Hist. Beschr. der Reizen Tom. X III. p. 178.
paulatim noctis instar latera ejus magis magisque involvunt et lotum saepe montem ex oculis spectaloris
eripiunt, donee tandem in horrenda tonitrua, quae totam regionem ei subjectam concutiunt, crum-
pant, — sive quod rernota tempestate et ccclo sereno, mons ille, licet aliquot borarum spatio disjunctus,
tarn prope abesse videtur, ut Vel trunci arborum, quae supra plantaria Coffeae, in imis clivis consita ,
totum eum ad summos usque vertices convestiunt , facili negotio numerari possint.
Truncus autem cinerascens arboris, quae in Batu-tulies est, tam incredibili est crassitie, ut eum ,
id quod ex figurä noslrä facile intelligitur, multi simul homines complecti non possint. Jam primus
ejus adspectus facit, ut eum pluribus truncis intime unitis concretum esse suspicemur. Exhibet enim
in ambitu multas alas latas irreguläres, quae a basi usque in ramos validos surgunt et transeunt,
multasque summitates angulosas tortas, inter quas hie illic profundae cavitates atque concamerationes
in substantiam trunci penetrant. Annosae hujus arboris vetustatem omnino testatur coma ejus latissime
expansa et admodum irregularis. Haec enim maximam partem ramis emortuis, innumcris plantis
parasiticis passim obductis constat, ac subinde in peripheric tantum ramos noviores robustos et dense
frondentes quam late exserit. Valde mirum est, hanc arborem duabus speciebus F id diversis, quarum
utraque per se arbores valde proceras sistit, in unum corpus concretis, constare. Diversas has Ficus
densissimaefrondis vel ille, qui hujus rei minus estperitus, colorefoliorum facillime agnoscit. Alterius
enim haec sunt laetissime viridia, alterius supra o b sc u re -v irid ia , subtus multo pallidiora. Attamen,
quamquam et aliis characteribus gravioribus differunt, hae species vulgo in scriptis botanicis inter se
confusae sunt. Atque omnino maxima in nominibus multarum Ficuum est confusio, quae, numero
earum investigatione regionum tropicärum in dies augescente, magis magisque invalescet; neque alia
huic ratione poterit occurri, nisi monographic hujus Generis, omnium, quae hue usque innotuerunt,
specierum figuris quam accuratissimis ornatC et comparatis inter se exemplis, ex quibus definitiones
descriptionesque factae fuerunt. Quod si labor ille ob criticam illustrationem et enucleationem syno-
nymiae turbatae videtur difficillimus, sane haud exiguC laude dignus foret. Simul ostenderet, quantum
sit incrementum, quod huic Generi contigerit, ex quo Yir Cl. Thunberg anno 1786 dissertationem de
Ficubus in lucem edidit. In hCc autem duae illae Ficus diversae, ex quibus arbor celeberrima apucl
Batu-Tulies conflata est, forte fortunC tanquam una eademque species, nempe n. 15 nominee, ben-
jamina, definitae fuerunt, quamquam genuinam F. Benjaminam Linn/ei « foliis ovatis acuminalis
transverse striatis, margine laevi » non agnoverit Y. Cl. Thunberg, quod ex hCc ejus descriptione
manifestum est (1). Id mihi disertius apparuit specimine, eodem hoc nomine ab illo ad Van Royen
misso, quod Herbario nostro continetur. Illud autem ad F. microcarpam Linn. Fil. Suppl. p. 442
« foliis oblongis brteviter petiolatis trinerviis venosis glaberrimis, fructu globoso parvo sessili » est
referendum, quae idcirco a Thunberg ad F. benjaminam Linn, citatur, omnibus fere eum hCc in re
secutis scriptoribus systematicis. Haec igitur species restituenda est atque F. microcarpce Vahl. Enum.
p. 188 ex orC Africae aliud nomen (F. Thonningi) imponendum. Ut autem error in definitione speciei
magni cujusdam Generis alios errores excitare solet, quibus ejus cognitio in dies magis obscuratur,
id quoque huic F. microcarpce postea accidit, quae vulgo F. nitida T hunb. (2) habita et hoc etiam
nomine caldariis nostris illata fuit, aut interdum cum specie AmericanC F.pertusd Linn. Fil. confun-
ditur, aliisve nominibus fortasse descripta est (3). Jam vero post hunc digressum ambas Ficus, quibus
arbor in- figurC nostrC depicta constat, paulo accuratius spectemus. *1
(1) Etenim diagnosis et descriptio ejus manifesto ab altera ilia specie cum eä confusa desumta est. In § III ita est relata :
F. benjamina foliis ellipticis obtusis glabris, fructibus acutis sessilibus. Et § IV hanc ejus descriptionem prodit : « Arbor
mediocris, tola glabra. Rami striato-rugosi, flexuosi, erecto-patentes. Folia ovata, acuta, integra, glabra, parallelo-nervosa,
patentia, digitalia. Petioli subtrigoni, vix unguiculares. Fructus sparsi in ramulis, sessiles, globosi. »
(2) Auctore Thdnberg 1. o. p. 10 folia ejus F. nitidee sunt <• pollicaria usque palmaria, » cum folia F . microcarpce Linn. fil.
ad hanc ultimam magnitudinem nunquam perveniant. Hanc autem, quam, ut supra ostendi, F. benjaminam Linn, existima-
verit, conjici nequit, ilium simul tanquam F. nitidam descripsisse. Ah utraque autem e tF . nitidam Hook. Exot. Flor. I I.
111 ex India occidentali ob folia longe magis obtusa et fortasse etiam ob discrimen distributionis et ramificationis venarum
diversam puto.
(3) Hue referrem F. aggregatam Vahl. (F. punctatam Lam. Enc. bot. II. p. 498. 1 0 ) , nisi disertis verbis monuisset
Lamarck V. Cl., hujus folia non esse coriacea, id quod reverä sunt in F . microcarpd. Collatio archetyporum sola hoc illus-
trare poterit, quro simul ostendet, an forte inter plantas a Vabl , Roth et me ipso descriptas, quro inter se divers® videntur,
F . nitida Tmraii. propria lateat.