DE ALIIS QDIBÜSDAM PALMARUM GENERIBUS, TRIBUI ARECINEARUM
ADJUNGENDIS.
Ouse superiori Capile continentur benevolo Lectori satis, credo, probarunt, quanta Palmarum etiam ex
Arecinea/rum Tribu in Archipelago Indico sit copia, quse sane longe major est, quam per investiga-
tiones olim institutas credere licebat. Tantum vero a best, ut nostrum de hoc argumento laborem,
quoad ubertatem Florae illarum regionum, aliquo modo absolutum putaremus, ut nemo nobis melius,
quantum in eo desideretur et quam longe a perfections absit, sentire possit. Complures enim ex Palmis
hoc loco descriptis non ex vivo nobis, sed e siccatis tantummodo earum fragmentis, qusedam etiam ex
imaginibus , in loco earum natali confectis, aut ex brevi investigatorum annotatione innotuerunt.
Itaque immensus futuris naturae investigatoribus relictus est campus, in quo naturae secreta perscru-
tentur ac diligentiori instituto examine nostrum emendent atque amplificent laborem , cujus illud
praecipue est consilium, ut quae R umpuius noster in immortali suo de Palmis Indiae Orientahs opere
primus constituit, ita ut hodiemo Disciplinae statui conveniant, confirmentur novisque investigationibus
amplificenlur. Utinam illi, quos Studium scientiae amabilis impellet, ut Asiam tropicam vastumque
Indiae Archipelagum ad explorandam earum regionum Floram peragrent, assidue et magis, quam
adhuc factum est, Palmas, egregia ilia tropicae vegetationis exempla, insigni attentione dignentur!
Turn profecto, si praesertim Malaccam, Siam, Cochinchinam, Luzones insulas, Guineam Novam,
Celebes, Borneo et Sumatram perlustraverint, quarum omnium regionum Flora non nisi imperfec-
tissime est cognita, nullum dubium est, quin ista terrarum pars beatissima totidem fere Palmis, quot
Zona occidentalis consita esse reperiatur. Etenim in hac quoque quanta esset nobilissimorum illorum
vegelabilium varietas, recentiori demum tempore compertum est, ut ex egregio illo opere Marth V. 111.,
quod aetati nostra; non minimo omamento est, manifesto apparet.
Quod si tantum in his libris spatium Palmis concessimus, eaque vegetabilia, quae tropicis regionibus
tam augustum et luxuriantem aspectum praebent, egregio quasi amore complexi sumus, hoc rei
gravilati tribuat Lector, nobisque ignoscat, si forte iis quam accuratissime explorandis diutius
immorati simus. Eandem quoque veniam a quovis rei peri to haud difficili negotio impetraturos nos esse
speramus, si quaedam iis descriptions praeter modum copiosae et saepe ad minutias descendere vide-
buntur. Etenim ita censuimus, tam pulcra tamque insignia vegetabilia eo magis digna esse, quae ab
omni parte, et maxime quod ad organa fructificationis diligent.issime explorentur, quod plurimae
Palmae, quae in caldariis nostris coluntur, omni quam vis curä adhibita, rarissime fioreant et fructus
ferant. Illae autem, de quibus hoc Capite agetur, pot i us ad Arecineas, quam ad Borassmeas referendas
esse censuimus. Universe enim Borassmeai, nostro quidem judicio, ad ilia modo Genera sunt
reducenda, in quibus vegetationis character frondibus palmato-divisis segmentis vernatione induplicatis
lucid issime apparet. Quaedam vero Genera frondibus pinnatisectis segmentis vernatione reduplicatis, a
Martius V. Cl. iisdem adjuncta, quales sunt Bentvnckia Berry et Geonoma Willd. , ad Arecineas potius
CYRTOSTACHYS. 101
referenda videntur ob habitum eorum cum his magis convenientem, ad quem sane, ul Tribus naluræ
quam maxime congruæ constituantur, vel præcipue attendendum est. Quod si nostra de Borassmeis
pvrmaiiifrondibus opinio Botanicis minus placeat, turn illud modo animadvertant, Genera hoc loco
relata inter eas juxta Bentinokiam, quâcum maxima illis necessitudo, esse recipienda.
CYRTOSTACHYS.
CHARACTER ESSENTIALIS.
Flores monoici(?), in spadice distincto aut rarius in eodem duplicato-ramoso, spathis
duabus completis (?) çinoto, e foveis rhacheos emergences, feminei solitarii aut rarissime
in infima parte ramulorum masculis interspersi. Masc. Calyx triphyllus, foliolis imbricatis.
Corolla tripetala; petalis in præfloratione yalyatis. Stamina 6 : filarmnta subulata, basi
oonnata : antheroe oblongæ. P istilli rudimentum. Fem. Calyx triphyllus et Corolla
tripetala præfloratione convoluto-imbricatâ. Staminum rudimentum cupulare, sexden-
tatum. Ovarium uniloculare; ovulo ex apice loculamenti pendulo, anatropo. Stigmata 3,
sessiKa, divergentia. F ru ctu s............................— Palma gregaria; caudiee elato, gracili,
annulato; inermij frondibus terminalibus; pinnatisectis, segmentis elongatis, reduplicatis,
apice interdum bifidis; spadicibus infra frondes nasoentibus, ramosissimis, Yulgo
unisexualibus, ramis divaricatis, ramulis fastigiato-pendulis, subtortuosis, tomento
subtilissimo granuloso obductis; floribus parvis, subglumaceis, virescenti-flavidis,
bracteolatis.
ORSERVATIO.
Nomen Generis lmjns non deriratnm est a incur™,, el „ i „ r , sp,c„. videtur antem e Tribu Arcoincamm, eerie
qualis aJIiBrinsV. Ill desoripta est, rejiciondum usque Gcneribusannnmerandum esse, quæbotanieus illu, omnium opliine
de Palmis méritas, inter Borassinea,pinuatifrondes retulit, in quibus omnibus tamen, et vegetationis, et fructificationis
cHaractere, majorent cum Arecineis, quant cumBorvssineis affinitatem perspicerc mill! videor. Ab illis enim non nisi spadi-
cibns amentiformibus et texturi quasi glumaceâ florum musculorum différant ; at a Bo rum m is cum babitu, turn frondibus
pinnatisectis reduplicatis, spathisque non vagis neque spadices artioulato-vaginantibus, sed vulgo completis basilaribus
longius reeedunt. Itaque natnrali affmitaU magis oongrnum esse videtur, Borassiasas illns .pinaalifrondos aut in Tribum
peculiarem, i*uc.ti«sproximam, conjioere, ant, ne nimis angeatnr Tribuum nnmerus, his tanqnam Sectionem aut Subtribum
aocensere. — Ceterum Genus hoe proximo accedit a iB in tiiio im m Bsaar, oui vel adjungendum illud existimem, si structura
Ovarii in utroque conveniàt. De his autem e descriptione (ct. Roxmnuin Flora In dica H I . p . 621), quam hoc loco repetimus,
non solum nihil certi statuera possumns, quandoqnidem verba « attachment interior » ovuli axem ovarii triloonlaris spcctarc
videntur,. sed potins, si ex illo charactere jndicandum sit, aliis quoque rebus ab illo Genera Hindostanico differre
Cyrtostachyn probabile est. His autem verbis character Beniinckioe descriptns est : « Spatha universalis, nnivalvis. Spadix
" staaosm. Mas. C.nvx tridentatus. CoaoitA tripetala. F e u . Caiw et CoaotiA ut in mare. Nectaiuoh (f,lamenta abortiva)
" 6-pbyllum. Gbruen superum, triloculare, locnlamento uno fertili et uni-ovulato : affirio interior. Dacca sphærica,
succulenta, mohosperma. Edduvos in basi albuminis Iocatnm. Sputiss : B . Condapatma Bum. Palma elegans; frondibus’
. pinnatisecüs , ut in Coco n ucifirâ; spadicibus divaricalis, deoompositis, infra frondes lateralibus, floribus masculis solis
» vel masculis hermaphrodiüs in nonnullis, et feminei» solis in aliis. - In nostra quoque Palmà, quam panic accuratius
explorare in animo e st, iini-sexualcs videntur esse spadices, si quidem rarissime tantum inferno in ramificationibus eorum
femineis flores quosdam masculos adlatns femineorum solitariorum indagavi, quos ne perfeete quidem evolvi oredibile
est. Ramulis autem ejusmodi minus explicatis iterum iteramque diligenter spectatis, persuàsum mihi est, sexus, nisi in
iliversis stirpibus, certe in distinctis spadicibus esse disjonctas, itaque huic quidem Generi minus propriam esse ternam
illam inter duos masculos feminei floris dispositionem, quam in compluribus aliis Arecineamm Gëneribus, veluti in Pinanyu,
Oncospermâ, Kentiâ nostrâ, aliisque videmus.
1. CYRTOSTACHYS RENDA. Tab. 120.
Habit. Circa fluvios et locis paludosis sylvisque obsitis regionum alluvialium, in orä Sumatras orientali, ubi indigenis h «c
Palma nominibus Pinang Renda s. Pinang Rende vulgo cognita est. Etiam in occidentali orä ejus insnlae a Korthais
, n’ . 26