SAGUS. 151
Arbor Arthophora s. Sagu-fera Valent. Ind. lilt. p. 435. (ex parte!)
Fructus alius peregrinus elegcms Clus. exot. lib. II. p. 25. fig. I I I .
Sagu s. Lama, addito vulgo tu/ni, i. e. vera Sagus Malaiorum et Amboinensium; in Tcrnate Iluda;
in Banda Romiho; in Celebes, sicut etiam quandoque. sermone Malaico, Rambia s. Rambija, quod
commutationem cum S. Icovi indicat; lingua Mindanoica Labi s. Libbie.
Habit. In viciniä litoris solo uvido et paludoso gaudens, in illis pr®cipue partibus Archipelagi Moluccani abnndans,
quibus Myristica officinalis et Caryophyllus aromaticus natura sunt propria;. Circa Ambon raro tan turn, eoque ipso
loco passim aliquot arbores in hortis consit® inveniuntur, frequentius prope Baguala et juxta oram Hitu. Sylvie
hujus Palmie gregari® latissime extent® videntur in Ceram , Gilolo multisquc insulis minoribus, qua; Lalar
vocantur, quarum ora bine tristissimum priebet aspectum et prae limo atque aculeis adiri fere nequit. Neque in
Java, neque in Sumatra cernitur, nec magis occidentem versus quam in insula Celebes crescere videtur, cujus
pr®cipue orientales inbabitat regiones. At orientem versus in ora Guinea; Novas multo latius extenditur; imo,
auctoribus Forster e t Lessor, in insula Vanicoro etiam reperitur. Locis magis australibus, quam in ilia insula, qua;
11° 40' lat. austr. sita e st, nusquam visa e st, neque etiam insula; Timor, quamquam eadern fere lalitudine sit®,
propria videtur. Terminus ejus extensionis aquilonem versus insula Mindanao e st, in qua ejus jam meminit Dahpier
(Vol. I. pag. 810.)
OBSERVATIO .1.
Arbor hæc utilissima, quæ magn® parti incolarum, qui Moluccas et Guineam Novam inhabitant, præcipuum victum
proebet, nusquam adhuc culturâ dignata fuit, quamquam ct per fructus, et per stolones, facillimo negotio propagatur.
Indigen® ejus farinam, quod tarnen alimentum Oryz®, utpoto multo minus nutricans, longe c ed it, aliarum Spccicruni
Sagi præferunt, parum admodum curantes, ut Sagum crudam exportationi reddant idoneam, sicut illi, qui occidentales
regiones Archipelagi Indici inhabitant, unde ingens copia Sagi in Sinara, Bengaliam atque Europam exportatur. Equidem
illam commodi ipsorum negligentiam simul et feritati corum, qui Moluccas incolunt, et innat® genii ignavi® tribuendam
censeo, ne iis quidem exceptis indigenis, qui jam antiquitus Europæis commixti fuerunt et Christianam rcligioncm, specie
saltern, tolâ mente sunt amplexi. Etenim ipsi illi Christiani Moluccenses a popularibus Mahometanis mirum quantum
insigniuntur summâ incuriâ tot opportunitatiun, quas illis solum fertilissimum, si et ipso, et iis , qu® gignit, uti scirent,
maximas largiretur. Itaque haud fere minori laborant inopiâ, quam barbari finitimi in Ceram et Guineâ Nova. Et sane si
gens ejusmodi, qualis Amboinensium, unquam meliori fruetur conditione, puerorum instar erudiantur et ad utiles laborcs
excitentur necesse est. His autem et solum apprime est idoneum colendis multis rebus, quæ a mercatoribus expetuntur, et
proeterea multa, qu® gignit, digna sunt, quæ diligentiori cura emendentur. Quod si quis roget, quo modo hoc fieri possit
in regione, qualis Amboina e st, in quâ præcipuum alimentum, farina Sagi, quovis tempore vilissimo constat prelio et ipsi
incol® perpaucis rebus ad victum cultumque sunt contend, equidem hanc esse in primis rationem puto, qu® tam salutari
consilio prosper um eventum polliceatur. Amboinam ipsam tant® copi® Sagi, quanta incolis ad victum opus e st, haud
sufficere, sed longe majorem ejus partem aliunde peti, res vulgo nota e st, sive incol® longo temporis spalio sylvis earum
Palmarum nimis immodice grassati fuerint, seu forte ora maritima insul® gignendis iis arboribus minus idonea facta sit :
__illud quidem constat, majorem Sagi copiam ab indigenis ex orâ insul® Ceram, qu® inter septentrii
e t occidentem
speotat, solere advehi. Illic autem ingentes sylvoe, curâ Magistratuum nostrorum, Pr®
loco habitantibus sunt
commissæ, quâ ratione sapientissime cautum e st, ne plane eruantur indigenarum in cædendis arboribus socordiâ, qu®
sæpe eas olim misere vastaverat, e t, nisi e i obviam iretur, brevi illas insulas præcipuo alimento suo privavisset. Ita simul
jus et ditionem in illas sylvas or® Ceramensis nacta est Respublica nostra, ut quicunque illinc Sagum petere v e lit,
impetrata a Magistratibus veniâ, in singulas arbores, quæ ei indicantur, florenum unum et dimidium aut duos Proefecto
solvere debeat. Si autem reputas, ex quâvis arbore vulgo 6-800 libras Sagi posse colligi, hoc sane vectigal exiguum est, et
profecto longe abest, ut sufficiat impensis, quibus ilia litorum Præfectura, salutis indigenarum causa constitute, Reipublic®
constat. Jam sæpius autem ac maxime eo consilio, uti Amboinenses ad majorem excitarentur industriam et quamquam
invitis ipsis prospiceretur, res agitata est in consilio Magistratuum, annon révéra expediret augere pretium, quod in singulas
arbores Sagi constitutum est. At quominus id fieret obstitere et summa incolarum inopia, et cura ne auctum illud vectigal
plane detrectarent Sagique farinam ex aliis longinquioribus insulis, in quibus non æque valeret Magistratuum auctoritas,
arcesserent, et ali® haud fere minoris momenti cogitationes. Ego vero saluti indigenarum vel maxime condueere arbitrer,
ut vectigal illud non solum non augeatur, verum etiam imminuatur, sed ita ut a Magistratibus in posterum partem farin®
crud®, quam e sylvis public® auctoritati subditis petunt, rite præparare et exportationi aptam reddere jubeantur. Cujus
mercis emendat® ut facilis illis foret distractio, quovis illam tempore in horrea publicà deferre et vel pecuniâ, vel Oryzâ
aliisqne rebus importatis e t præcipue instrumentis agrestibus commutare licere oporteret. Quo facto, non dubitandum est,
quin magis magisque in dies Amboinensium excitaretur industria.
mm
OBSERVATIO II.
In Amboinâ, ut supra memoravimus, haud ita frequens est hæc Palma, et domini arborum plerumque eas, ubi ad
justam ætatem pervenerunt, ut farina Sagi inde colligatur, vendere soient. Incolis ejusmodi agrorum tantum frondibus
iPPi H