
P R ^ F A T 10.
L U N D ^ , TVFIS BERL^NGIAXIS .
Systems Algarura anno 1824 adpariiit Caroli Ad. Agardli, quod uni-
cam comprehendit, quse adhuc prodiit, Algarum enumerationem ad
id tempus absolutam. Observationes postea factae, totum Systema a
fundo evertentes, et longe plurimse descriptae species novam hariim
plantarum dispositionem diu exoptatam reddiderunt. 'Phycologise
Kiitzingii defectum operis desiderati nullo modo sublatum fu isse ,
quicumque practico Algarum studio vacaverit, expertos erit.
Collectione Algarum, quae ditissima existit, numerosis quoque
Phycologorum fere omnium, a Kothio et Mertensio ad recentissi-
mos usque, speciminibus authenticis classica, potitus et per multos
annos speciali studio has plantas amplectens, ante alios ad librum
de his plantis scribendum incitatus quodammodo mihi videbar. Qiialis
vero adhibita per nos sit defectui illi medicina, quousque difficulta-
tes conaminis vicerimus, dijudicent periti; et quae ob ipsas has
difflcultates vitiis operis debeatur indulgentia, candidi ajstimabunt.
fn plantis, quarum pessima berbariorum specimina saepissimo
totidem novarum specierum typi habita sunt, periculum erat ne aiit
formae et aetates pro speciebus describerentur, aut diversae, subti-
lioribus characteribus plerumque distinguendae, confunderentur. Omnia
itaque meis ipsius oculis ut examinarem, operam dedi. Spec
ie s , quas ipse non viderim, vel ulterius inquirendas vel in notu-
las admisi; rarissime icone visa speciem a me ipso non inspectam,
si quidem cum nulla alia confundí posset, inter cognitas introduxi.
Characteres Generum et Ordinum proprio marte confeci. Algas
Europaeas plurimas vivas vidi; extraneas ex analogia nostratium ju -
dicavi.
Quicumque Algas speciali studio nondum amplexus est, segre a
diagnosi aut icone speciem determinabit; quin immo ex diagnosi-
bus, quibus nimium vagis usi sunt, Phycologo difflcillimum est ag-
noscere, quasnam sit species quaeque descripta e t , nisi specimen
coraparaverit, fere semper incertum. In synonymia, hoc modo mag-
nopere intricata, potius certa afierre studili, quam omnia enumerare.