
modo in multis evidens fit, ut basis uniuscujusque frondis incras-
sata manet, aut fusiformis (sp. 4— 8 ) , aut filiformis muriciilata (sp.
40— f f ) ; aut denique, spinulis laxioribus, obscurior. Folia itaque,
lamina evoluta et costata donata, non nisi in planta juvenili et
parte inferiore proveniunt; in partibus superioribus sunt omnia ra-
muliformia. Vesiculæ in ipsis ramis formantur, evolutione autem ita
repressa, ut ramulum non transforment, sed ut mera illius dila-
tatio elliptice inflata obveniant. Aut itaque desiderari possunt (in
spec. 4— 6, 9— 12, 1 5 ), aut in ramulo sub-singuloe (in spec. 13— 14,
17— 1 9 , 2 1 ,) aut concatenate (in spec. 7— 8 , 1 6 , 20) obvenire;
semper in inferiore ramorum parte s it e , ramulo singulo aut pluribus
divisis coronantiir. Receptaculorum origo diversa; in speciebus
spinulosis sunt scaphidia in parte inferiore spinularum supremarum
immersa; spinulæ iste approximantur et bases plus minus in receptaculum
coalescunt, quod denique aut denudaturn, aut apicibus
persistentibus spinularum cinctum manet; in speciebus inermibus
est pars suprema ramulorum , quæ scaphidia gerit. Scaphidia intu-
mescentia et approximata receptaculum unitum efliciunt. Scaphidia
in tuberciilo mine (initio ?) solitaria, nunc plura, diaphragmate nempe
solidescente in duo divisa, his aliquando iterum divisis. Sæpius sca-
pliidia hermaplirodita observavi; rarius diclinia vidi in speciebus
sæpius liermaphroditis.
Genus Cystoseiræ in Speciebus Algarum institutum, numerosas
sectiones compreliendebat, quæ a recentioribus totidem fere genera
proclamate fuerunt. Greville primus plurimas sejunxit; ipse d e -
mum Cystophoras separavi. Endlicher et recentiores plurimi genus
ita restrictum paucis mutatis agnoscunt; Kutzing pro more in genera
numerosa solvit, ita ut familia Cystosirearum Kiitzingii cætero-
rum generi Cystoseiræ fere respondeat. Hormophysa, quæ species
primæ sectionis nostræ complectitur, habitù a cæteris satis abludit;
vix tamen genus proprium existimarem , quum eodem omnino evolutionis
gradu, ac reliquæ species Cystoseiræ, positum mihi videtur.
Reliqua a Kiitzingio inter Cystosireas admissa genera multo minus
adoptanda mihi apparent, characteribus genericis ab ilio datis ne in
eadem quidem specie sibi semper constantibus. Alio vero divisio-
nis principio, nonnullas species nomine Cystophylli hoc loco separavi.
Species ab omnibus auctoribus, Algologis Angliæ exceptis, se cundum
manca' herbariorum specimina pessime definite, longo tantum
ipsarum in natura studio rite intelligendæ. Fundamento in
Algis mediterraneis jacto superstruens, et longa serie speciminum
uniuscujusque ætatis visa, majori fiducia species hujus generis rite
cireumscripsisse, illas hodie propono.
Cystoseiræ inter gradus Lat. 28 et 52 hemisphæræ borealis fere
omnes obveniunt, plurimæ in mediterraneo, multe in atlanlico ex
oris Angliæ usque ad Insulas Fortunatas; unica immo e Brasilia relata.
Paucæ in mari rubro, Oceano Pacifico et Indico hucusque inventæ.
Sectio I. Fronde ob laminas decurrentes membranáceas alata.,
1. C. TKIQÜETRA ( 7 . Mani. p. 3 1 2 ), caule . . . . sensim in frondes
alato-triquetras abeunte, alis subcontiguis sparsim vageque dentatis,
ramulis ex margine alarum exeuntibus in vesiculas alatas
sæpe inflatis, receptaculis................
F. triqueter. L. l. c. fide Turn. Hisl. 1. p. 72. tab. 34! Ag. sp. Alg.
p. 61. et Sgst. p. 284. (exclus sya. Forsk.)
Hab. in mari Capensi (Koenig).
Frons c irc ite r ped alis, latitudine s esquiline a ri, ubique æquali, e costa
tenui terete, membrana triplice alata, constans, membranæ, margine sp a rsim
vageque d e n ta ta , dentibus exiguis. Rami e frondis angulis o rti, atque
inde serie triplici dispositi. Vesiculæ ramis aut sæpius ramulis immersæ,
oblongæ tria la tæ , nuno singulæ, nuno plures ad p ro x im a tæ , ita ut ram u -
lus integer moniliformis ap p area t — Species ex Turnero d e sc rip ta , mihi
omnino ignota.
2. C. PRO L IFERA (J. Ag. m s c r .) , caule. . . . sensim in frondes alatoancipites
aut hic illic triquetras abeunte, alis subcontiguis aut
vage interruptis acute serrato-dentatis, ramulis a costa prolificantibus
, vesiculis ad costam inflatis, scaphidiis membrana ramulorum
immersis,
? C. triq u etra. Borg Voy. Coqu. n. 34.
Hab. in mari australi ad oras novæ Hollandiæ occidentales
(Mus. Paris !)
Costa tenuis filiformis frondem p e rc u rrit, margine lato (3—4 lineari)
a la ta, nuno et sæpius tantum bifario frondem ancipitem, nuno lacinula
adjecta trialatam offerente. Alæ subcontiguæ aut hio illic ambæ usque ad
costam oonstrictæ, ovata basi iterum eodem loco ambæ inchoantes, sp i-
nulis marginalibus dentatæ. Ramuli conformes apice rotu n d a to , basi in
stipitem filiformem angustato, ab ipsa costa egredientes. Vesiculæ (in nostris
parum ev o lu te ) ju x ta oostam in fla te ellipticæ. Scaphidia in ramulis
immersa, in te r strio tu ras laminæ serie duplici arcuatim utroque costæ
latere disposita.