T
nondum inflatam. Folia in vesiculas transmutata ulterius vix dividuntur
, nisi aliquando terminantur apice simplici aut subdiviso
Iructigero. Receptacula a folio transmutato, nunc integro, nunc a
parte vesicidas supereminente, orta, in prima specie siliquæformia
simplicia, in altera furcata aut pinnatifida, apice ramorum pinnatim
aut paniciilatim disposita. Scaphidia a nobis aliisque examinata
semper hermaphrodita.
Foliis itaque obvenientia vesicularum definitis, hoc genus cum
Cystophyllo convenit; vesicularum formationis modo diverso distinctum.
In Cystophyllo sunt vesiculæ simplices nunc in folio solitariæ,
mine plures distantes, nunc approximate,-aliquando confluentes et
vesiculam compositam mentientes. Vesicula itaque hæc composita a
pluribus initio separatis, demum confluentibus, oritur. In Ilalidrye
autem vesicula subdivisione unius simplicis composita evadit.
Attamen ingenue confiteor me genus ita institutum, potius
aliorum judicio quam meimetipsius ductum, conservasse. Nec enim
de constanti vesicularum differentia certus sum, nec species ambæ
Ilalidryis certe congenericæ mihi videntur. Vesiculæ compositæ expansione
et divisione unius forsan etiam in Cystoseira et Cystophyllo
oriuntur, ut status quidam C. trinodis indicare videantur. Si
ita sit, nescio sane quo charactere Halidrys ab illis generibus distinguatur.
Receptacula pinnatifida, quæ vesiculas in H. osmundacea
coronant, quendam foliorum ad divisionem benignitatem atque ad
ramos transitum indicare mihi videntur, quare hæc species ad Cystoseiras
magis quam ad Cystophylla et H. siliquosam tendit, et forsan
proxime ad C. expansam accedit. H. Siliquosa constanti foliorum
a ramis separalione Cystophyllis propinquior.
Genus, licet bis dubiis mihi vexatum, inte rea, quale a recentioribus
fere omnibus agnoscitur, hoc loco proposui. A Lyngbye
initio institutum, F. nodosum quoque complectebatur. Ab Agardhio
dissolutum fu it, una specie inter Cystoseiras recepta, altera ad
Fucos rejecta. A Greville restitutum, sed ad H. siliquosam resíri-
ctum. Harvey C. osmundaceam adjecit, quæ a Kiitzingio quoque
generis genuina species consideratur. Duas species hoc modo complectitur,
una Oceani atlantici, altera pacifici species septentrionalis.
1. H a l. SILIQUOSA ( L . s p . Pl. IL p. 1 8 2 9 ), f ro n d e a n c ip ite d e c om -
p o s ito -d is tic lie p in n a ta , p in n u lis in fe rio rib u s ju v e n ilib u s lin e a rib
u s in te g e r r im i s , a d u ltis s u p e r io rib u s q u e in vesiculas la n c o ideas
intus multisoptatas submarginatas, supremisque in receptacula
siliquæformia abeuntibus.
Halidr. Siliquosa. Lyngb. Hydr. p. 37. Grev. Alg. Br. p. 9. tab. I l
Harv. Man. p. 19. et Phycol. tab. LXVII
Cystoseira siliquosa. Ag. sp. p. 71. el Syst. p. 2871
F. siliquosus. Turn. Hist. n. 159!
Icon. Gm. Fuc. tab. 2. Dt Fsp. Fuc. I. 8! Fl. Dari. t. 106. Fngl.
Bot. t. 474. Stackh. Ner. tab., 6 e t 11! Lyngb. tab. 8!
Exsicc. Jurg. Alg. Aqu. I. n. \ \ Chalm. Scot. n. 49. Chauv. Norm,
n. 75! Wyalt. Danm. n. 63!
Hab. in oceano atlantico ab oris Norvegiæ usque ad Canarias
et New-Foiindland (fide Turn.); in Adriatico? (lide Wulf.); in oceano
Sinensi (sec. fib. Banks.)
Frondes e radice scutata plerumque p lu re s, compre sso -an c ip ite s, lineam
la tæ , p luripedales, fere ubique æquales, deoomposito-pinnatæ et inte
r pinnas alternas distiobas leniter flexuosæ. Pinnæ pinnulæque conformes.
Folia in planta juniori linearla, lineam la ta , bipollioaria, subcosta-
ta , in teg e rrim a ; in adulta omnia in vesiculas aut receptacula abeuntia.
Vesiculæ c irc ite r pollioares, lanooideæ, compressæ, apiculo piano folii
te rm in a te et margine angustissimo m a rg in a te , extus sulcis transversis obsoletius
n o ta te , intus diaphragmatibus 5—16 divisæ. Receptacula ad apices
pinnarum s ita , vesiculas referentia, sed in a rticu la ta , scaphidiis dense
onusta.
In profundiori mari obvenit evesiculosa, ramisque elongatis virgata;
in scrobioulis n a n a ; cæterum variât fronde angustiori et la tio ri, quod jam
Stackhousium induxit duas condere illius sp ec ie s, a Boryo iterum reoen-
tiori tempore receptas.
2. Hal. OSMUNDACEA [M en zie s m s c r .) , ' fronde ancipite bipinnata,
pinnis junioribus inferioribus late lanceolatis pinnatifidis , laciniis
oblongis obtusis, superioribus in vesiculas lancoideas moniliformiter
constrictas emarglnatas abeuntibus, receptaculis divisis
vesiculam flmbriantibus.
Hal. osmundacea. Harv. in Hook, ad Beechey p. 407!
Cystos. osmundacea. Ag. sp. p. 69. et Sysl. p. 287!
F. osmundaoeus. Menzies in Turn. Hist. Fuc. tab. 105!
Hab. in mari paciflco ad oras Americæ septentrionalis, ut ad
Port. Trinidad (Menzies !) ad Californiam (Douglas !).
Caulis communis ex cioatrioibus foliorum delapsorum angulatus t r i -
te tra q u e te r, pennam anserinam c ra ssu s, in frondes subpinnatim solutus.
Frondes horizontaliter e caule egredientes, ultra pedales, circumscriptione
lanceolate., p inna tifidæ ; segmenta inferiora breviora subindivisa cuneato-
oblonga 1 — 2 pollicaria et 3—4 lineas lata ; media late lanceolata 2—3 pollicaria
et pollicem fere lata, basi cuneata, dein in segmenta breviora oblonga pin-
■Il
!■ l i
I M