
VJll
e). Sporæ sub forma pollinis obvoiiiunt, spermatozoa (animal-
ciila spermatica) includentes. Pollen supra stigma gormi-
nans; Spermatozoa intra gommulam. . . . ®).
2:o. Organa feminea.
a). Gemmulæ nudæ immediatim germinantes (Florideæ).
b). Gemmulæ, intra membranam inclusæ, immediatim germinantes
(Characeæ) aut spermatozois fecundate (? Marsileaceæ).
c). Gemmulæ polline fecundatæ, embryonem germinantem recipientes.
ris análogos esse putandum e s t, aut nulla organa sporis analoga fovent
Characeæ. Differunt vero a sporis in eo, u t spermatozoa, in tra easdem
demum evoluta, foveant; in hoc vero cum polline conveniunt. Characeæ
hoc modo transitum efficiunt a Cryptogamis ad Phanerogama; monstrant
quoque, sporidia e t sporas ita ao supra diximus esse existimandas.
Perbene scio aliam esse de foecundatione plantarum opinionem r e -
centiorum: animalcula spermatica pollinis denegaci, pollen immo ipsum
ovulum existimari. Sed concèdent sine dubio plurimi, multum a b es s e,
quin sint certa e a , quæ n a rran tu r. Præterea nihil impedii, quominus
consocientur omnia, quæ obsérvala s u n t, modo aliter explicentur. Quæ
cum ita s in t, opinionem afferro licere c re d id i, qualem ex iis, quæ in p la n -
lis inferioribus obsérvala s u n t, necessario fluere putavi.
Seoundum principia hoc loco admissa sunt sporidia (spermatozoa et
animalcula spermatica) quibus functiones propagationis præ c ip u e trib u u n -
tur. Nulli neque ex infimis neque ex perfectissimis omnino d esunt, sed
p e rtin en t ad universas. Mirum quoque quantum cum animalculis spermaticis
animalium conveniant.
Qui hanc congruentiam viderit, qui quantum in te r se sint propinqua
Animalium et Plantarum regna, quum ad infima descendimus, p e rp en d e-
r it , qiiærat neoesse e s t, quare omnes, qui limites inter utraque regna ducere
conati su n t, differentiam utriusque regni quasi axioma posuerint. Si
originem hujus axiomatis quærimus et fundamenta, nonne revera nudam
quandam offendamus traditionem, ab iis temporibus, quum animaba et
p lantas superiores tantum compararent, ad nos tralatam? A studio plantarum
infimarum, non minus quam ab historia plantarum generali, idea
quædam de continua et quasi p e r series progrediente entium evolutione
magis magisque perfecta informan posse mihi videtur. Infimæ Zoosper-
meæ et Fucoideæ su n t analog® e t in te r se magis propinquæ quam superiores
utriusque se rie i; quo magis procedimus, eo magis divergunt series.
Quid impedii, quominus plantas et animaba series infima basi próxim as,
sensim magis magisque divergentes, oonsideremus?
FUCOIDEÆ.
Fucoideæ J. Ag. Alg. Medit. p. 24 ; Fucoideæ (mutât, lirait.) Ag.
S yst. Alg. p. X X X V ; Melanospermeæ Harv. Man. Br. Alg. p.
17; Aplosporeæ (exclus. Fam. plur.) Decsne Class, des Algues
in Ann. Sc. nat. XVII. p. 305; Phyceæ (exclus. F"am. plur.)
Endl. Gen. plant. Suppl. III. p. 19.
Algæ olivaceæ, articulate aut sæpius cellulosæ, monoicæ (aut dio i-
cæ?), fructu nempe sæpissime dupllcis generis eodem individuo
(aut diversis?) innato. 1;o Sporæ intra perisporium hyalinum
ellipsoideum, aut plerumque obovoideum, nudum aut para-
nematibus stipatura veD intra receptaculum evolutum, singulæ (?)
aut sæpissime qnaternæ (an aliquando plures?) ex c ep te , demnm
e perisporio relicto erumpentes nudæ. 2:o S p o rid ia motu
prædita, in ramulis frondis articulate aut in paranematibus
frondis cellulosæ evoluta. Propagula insuper in multis obser-
vata. — Algæ omnes marinæ.
Radix sæpissime scutata, disco e übris radicalibus coalescentibus
formato, rarius fibrosa (Laminarieæ plurimæ, Fucaceæ paucæ) fibris
nempe radicantibus in plures fascicules varie ramosos coalescentibus,
nunc stuposa (Sphacelarieæ, Dictyoteæ) fibris nempe radicantibus
invicem liberis partem frondis inferiorem dense cooperientibus.
Frons nunc articulata et fliiformis, nunc inarticulata et celluloso-
contexta, cylindracea vel plana; sive uniformis, indivisa dissecta
aut ramosa, sive composita et caulem folia vesiculas aeriferas et
recepfacula fructuum ut organa propria proférons. Fructus aut per
frondem articulatam sparsi, aut in fronde cellulosa superficiales,
vel intra ri'ceptaciila propria incinsi.
Frons omnium cellulis quidem contexta est, quæ vero vario
modo in diversis disponuntur. Cellulæ nerape aut unica serie, una
super alteram, impositæ (Ectocarpeæ), aut in series plures paralle-
las disposite et æquelongæ (Sphacelarieæ), frondem articulatam m o -
nosiphoniam aut polysiphoniam ita constituentes, aut in fila articu-
1