
superficialis est — operculum illud in Sargassis a Meneghinio ob -
servatiim?), sed demum eadem semper evadunt ostiolo hiantia.
Spora ipsa quasi cellula peripherica Scaphidii inchoatur, sed
alio evolutionis ordine mox prædita, magnopere grandescit et granulosa
materia repletur, quæ denique in ipsam sporam solidescit.
Membrana cellulæ fit perisporium, ita ut spora, e perisporio erupt
a , nulla membrana initio cingitur, sed tantum strato mucilaginis
cohibitur, quod omnes algarum partes semper circumdat Quam
ob causam quoque spora ipsa, si læsa fuerit, in granula plura facile
solvitur. Increscente autem spora, cellulæ formantur et stratum
cellularum superficialium plantam novellam mox cohibent. A
sporis singulis singula oriuntur individua. Germinationem videos in
J. Ag. de Propag. Alg. in Act. Holm. 1836. e l Ann. Sc. Nat. Oct.
1836; K ü tz. Phycolog. tab. 3S. Hoc modo ipse rem observavi
Aliter viderunt recentiores. Sporam ipsam in partes 2— 4 vel 8 ,
more Floridearum, soivi, et partem quamque plantam novam p ro -
diicere auctores sunt Decaisne et Thuret (A n n . Sc. n a t 1845 p
5 e t squ .).
Quid revera signiflcarent antheridia (Paraspermata Kütz., Microphytes
DelaPyl.) diu latuit; ut sporæ juveniles a multis considerata
fuerunt, et inter recentiores immo a Meneghinio pro sporis veris
descripta (Alg . Ital. p. 4); a nobis (A lg . Medit. p. 25 e t p. 45) Sporidia
continere suspicata; dein a Montagne (S u r le g en re XiphophoraJ
et a Kutzing (Phycol. p. 112) ut organa a sporis diversa ulterius
illustrata. Denique Cebi Decaisne et Thuret (Ann. Sc. N a t 1845.
p. 5. squ.) egressum Sporidiorum motumque eorum vivacissimum
observarunt. Quorum omnium observationibus hodie constat, antheridia
e t m eodem Scapliidio cum sporis obvenire posse (S c a p h id ia
h e rm a ph ro dU a ), et in diversis Scaphidiis ab bis discreta (S c a p h idia
d i d im a ) ; eadem autem esse apud alias species nunc in diversis
scaphidiis ejusdem individui (il/o«ozca), nunc in diversis immo
individuis (D io ica ) quærenda. Quod hoc vero attinet, rem alii
ahter observarunt 0 - Dissonas observationes culdam incuriæ ob -
') Sequentes observationes apud auctores invenio :
F. VESICULOSOS. Sporas e t antheridia in diversis Individuis viderunt
m tzin g et Montagne; in eodem Scaphidio utraque vidit D:na Griffiths.
Utrumque obvenire, auctores su n t Decaisne et Thuret.
servatoriim adscribere, non fas est. Numne ex tempore anni, quo
specimen lectum fuerit, sæpe pendeat, utrum sporis an antheridiis
vel utrisque promiscue onustum inveniatur? Species saltim plures,
quæ per liiemem sporas générant, æstate antheridiis onustas vidi.
Fieri itaque posset, ut in illis speciebus, quas dioicas habuissent,
utrumque fructus genus, diverso tempore, in eodem individuo ob -
veniret.
Utcìimqiie sit h o c , nullos genéricos characteres ex bis dilferen-
tiis petendos e sse , satis patere crediderim. Immo in reliquis quoque
adeo structura conveniunt scaphidia Fucacearum, ut nulli omnino
generum characteres ex iis hauriendi sunt. Characteres gene-
ricos in diverso evolutionis modo et diverso, quo frondes consti-
terunt, evolutionis gradu quærendos e sse , jam antea moniu (Cfr.
Symb. in Alg. Hist. p. 2). Quo fundamento genera Fucacearum
quoque deflnivit Meneghini et hodie ipse insisto.
Consimillima autem hæc Scaphidiorum structura distinctionem
a reliquis familiis facillimam reddit. Limites familiæ hinc quoque
perspicui et de paucis tantum generibus dissentiunt Auctores. De
diversitate Lemaniæ hodie vix ulla dissentiens vox Algologorum.
F. NODOSUS. Sporæ et antheridia in diversis Individuis (Montagne); In
eodem Scaphidio (Turner el D:na Griffiths). In diversis Scaphidiis
ejusdem individui, ve( in diversis Individuis (Decaisne et Thuret).
F. CEBANOiDES. Sporæ et antheridia in diversis Individuis (Montagne).
In eodem Scaphidio (D:na Griffiths).
F. SEBRATUS. Sporæ e t antheridia in diversis Individuis (Montagne, D:na
Griffiths). In diversis Individuis, aut in eodem Scaphidio (Decaisne
et Thuret).
H im a n th a l ia . Sporæ et antheridia in diversis Individuis (Montagne).
F. canaliculatus. Sporæ e t antheridia in eodem Scaphidio (Montagne,
Decaisne et Thuret).
F. DiSTiCHUS. Sporæ et antheridia in eodem Scaphidio (Montagne).
Cyst, fibrosa et C. granulata. Sporæ et antheridia in eodem Scaphidio
(D:na Griffiths). .
H a l id r y s . Sporæ et antheridia in eodem Scaphidio (M tzin g , Decaisne
et Thuret).
Cyst. Ho ppii. Sporæ et antheridia vel conjuncta, vel in diversis quoque
Individuis discreta {Kützing).
F. TUBERCULATUS. Sporæ et antheridia in eodem Scaphidio. (Decaoene et
Thuretj Ipse!) in diversa p a rte ejusdem receptaculi (Harvey), in diversis
Individuis (fp se l).
l i
l!