Exsicc. Aresch. Alg. Scanditi. «.67.
Hab. in sinu Codano foliis Zosteræ marinæ innata; ad oras
Armoricæ (Bonnemaisson !)
A priori specie d ista t statu ra aliquantulum majori et firmiori, fronde
magis ramosa et præcipue filis s eo u n d a riis , quæ ob artioulos supremos
crassiores e t subsphæric'os subolavata evadunt. Aliquando hæc fila apice
incurva e t exteriore latere ramulis paucis brevissimis obsita vidi.
Icones ab Areschoug 1. c. e t a Kützing (Phycol. tab. 27 tig. 3) datæ
in eo p e cc an t, quod rete filorum repentium neglexerint et frons tubulosa
haud conspiciatur. Plantam esse juvenilem Mesogloiam vermicularem, quod
uterque autumat au cto r, e s t, si quid video, falsissimum. Nec planta
Lyngbyana Linkia Zosteræ, quam hue trah it Areschoug, ad nostram p e rtin
e t; et enim svadente specimine originali Lyngbyano et ipsius description
e , Linkia Zosteræ Lyngbyana juvenilis videtur Mesogloia \ire s c en s .
3. M. Capensis [J. Ag. m s c r .), fronde solida vage" pinnatim ramosissima,
filis periphericis diametro primarii longioribus subsimplicibus
articulatis, articulis moniliformibus ellipsoideis diametro
duplo longioribus.
Hab. ad Cap. b. Spei (Harvey!).
Frons semipedalis, crassitie fere pennæ corvinæ, pinnatim vage ra mosissima.
Rami elongati p a ten te s , 3 - 4 p ollioa re s, ramulis minoribus
obsiti. Filum primarium e st solidum, tubis elongatis cylindraeeis, me-
dns latioribus, a rticula tis, articulis diametro subtriplo longioribus, conte
x tum .' Fila peripherica ju x ta basin fu rca ta , dein su b sim p licia , sporas
in axilla gerentia.
Nomme Mes. virescentis cum dubio ab inventore in sc rip ta , nostri vid
e tu r generis species maxime evoluta. Fila peripherica invicem lib e ra ,
et a filo primario facile discernenda, plantam etiam exsiccatam a vera m!
viresoenti nullo negotio distingunt. Filo primario solido ab a nte cedenti-
bus speciebus e t a ch arac te re nostri generis, qualem olim dedimus, discrepai.
Quod vero nostrum genus potius firmare quam infringere puto.
Frons enim solida Myriocladiæ alio modo ac in Mesogloia o ritu r, unde
species hæc capensis potius distinctionem generum u rg e re , quam con-
junctionem su ad e re , mihi videtur.
X . ClADOSIPHON K ü tz Phycol. p. 329. tab. 25. I.
Frons cylindracea ramosa, axi fìlamenfoso-tubuloso filisque periphericis
radiantibus constituta. Tubus fllis elongatis triplici serie
laxe dispositis anastomosantibus articulatis circumdatus, intus
vacuus aut fllis radicantibus sparsissimis occupatus. Fila peripherica
e cqjlulis tubi extimis minoribus egredientia, muco involuta,
moniliformiter articulata, subfasciculatim ramosa. Sporæ
obovoideæ ad fila peripherica lateraliter adflxae, perisporio hyalino
cinctæ.
Genus inter Myriocladiam et Mesogloiam intermedium; ab ilio
genere distat ipso tubo continua serie cellularum baud contexto,
sed filamentoso apparata in tubum coalescente constituto, filisque
periphericis extra substantiam gelatinosam frondis non prominentibus.
A Mesogloia autem differt fllis interioribus fere n u llis, quo
flt ut frons iterum madefacta cito reviviscit et formam tubulosam
recuperai, dum species Mesogloiæ semel siccatæ collapsæ manent.
1. Cl. mediterraneüs (Kg. Phycol. p. 3 2 9 ), fronde decompositofurcata,
ramis inflatis utrinque attenuatis, filis periphericis plu-
ries furcatis, articulis diametro subæqualibus.
? M. fistulosa. Menegh. Alg. Ital. p. 292.
Hab. ad rupes Maris mediterranei (Kützing.)
2. Cl. Giraüdii (7. Ag. m s c r .) , fronde decomposito-ramulosa, ramis
æqualibus cylindraeeis, fllis periphericis simplicibus aut
ima basi furcatis, articulis diametro duplo longioribus.
Hab. in mari mediterraneo; ad Bajas, Neapolin, Antibes, et
Massiliam (Giraudyl et Ipse!)
Frons fere pedalis tenuitate pennæ passerinæ e t omnino cylindracea,
partibus superioribus parum tenuioribus, ramis patentibus au t subhorizon-
talibus per totam longitudinem obsita. Fila peripherica ima b asi fu rca ta ,
dein simplicia.
Specie Kützingiana a nobis adhuc non visa, incertum e s t, utrum nos
tra cum illa oonveniat, an revera diversa sit. Characteres vero aliati
diversas esse svadent.
3. Cl. erïthræum ("J. A g .m s c r ) , fronde decomposito-furcata, ramis
patentissimis a basi angustiore sensim clavatis, filis periphericis
simplicibus aut ima basi furcatis, articulis diametro subæqualibus.
Hab. in Sargassis parasitica in mari Erythræo.
Frons 3—4 pollicaris, crassitie pennæ p a ss e rinæ , decomposito-furc
a ta , ramis pa tentibus fere horizontaiibus d istan tib u s, majoribus minori-
busque intermixtis, simplicibus eximie clavæformibus. Cellulæ tubum c ir-
cumdantes angulatæ videntur et fere prismaticæ. Fila peripherica simpli-
ciusoula clavato-moniliformia, articulis diametro vix longioribus.
A præcedentibus habitu abludit; an vero species revera diversa sit,
paucis speciminibus tantum v isis, ægre dijudicatur. In genere nuper constituto
e t extrañéis speciebus tantum fundato, melius nimium distinguere,
quam diversa confundere, putavi.