In vita, donee retinebit blanda voluptas.
Qui nunquam vero vitae guftavit amorem,
Nec fuit in numero, quid obeli non effe creatum?
Exemplum porro gignundis rebus, et ipfa
Notities hominum, divis unde infita primum ?
Quid vellent facere ut feirent, animoque vidèrent?
Quove modo’ft unquam vis cognita principiorum,
Quidnam inter fefe'permutato ordine poffent,
Si non ipfa dedit fpecimen natura creandi ?
Namque ita multa iriodis multis primordia rerum
Ex infinito jam tempore percita plagis,
Ponderibufque fuis confuerunt concita ferri,
Omnimodifque coire, atque omnia pertentare,
Quæcunque inter fe poffint congreffa creare,
Ut non fit mirum fi in taleis difpofituras
Deciderunt quoque, et in taleis venere meatus,
Qualibus hæc rerum genitur nunc fumma novando.
Quod fi jam rerum ignorem primordia quæ fint,
Hoc tamen ex ipfis coeli rationibus aufim
Confirmare, aliifque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus effe paratam
Naturam rerum, tanta fiat prædita culpa.
Principio, quantum coeli tegit impetus ingens,
Inde avidam partem monteis, filvæque ferarum
Poffedere, tenent rupes, yaftæque paludes,
Et mare, quod late terrarum diftinet oras.
Inde duas porro prope parteis fervidus ardor,
Affiduufqi
Affiduufque geli cafus mortalibus aufert.
Quod fupereft arvi, tamen id natura fua vi
Sentibus obducat, ni vis humana refiftat,
Vitai caufa valido confueta bidenti
Ingemere, et terram preffis profeindere aratris.
Si non foecundas vertentes vomere glebas,
Terraique folum fubigentes cimus ad ortus ;
Sponte fua nequeant liquidas exiliere in auras.
Et tamen interdum magno quæfita labore,
Cum jam per terras frondent, atque omnia florent;
Aut nimiis torret fervoribus ætherius fol,
Aut Tubiti perimunt imbres, gelidæque pruinæ,
Flabraque ventorum violento turbine vexant.
Præterea genus horriferum natura ferarum,
Humanæ genti infeltum, terraque marique,
Cur alit, atque auget? cur anni tempora morbos
Apportant? quare mors immatura vagatur?
Turn porro puer, ut fævis projecftus ab undis
Navita, nudus humi jacet, infans, indigus omni
Vitali auxilio, cum primum in luminis oras
Nixibus ex alvo matris natura profudit ;
Vagi tu que locum lugubri complet, ut æquum’it,
Cui tantum in vita reitet tranfire malorum.
At variæ crefeunt pecudes, armenta, feræque:
Nec crepitacula eis opu’ funt, nec cuiquam adhibenda’it
Almæ nutricis blanda atque infraéla loquela :
Nec varias quærunt veileis pro tempore coeli.
A a Denique