Magnis de rebus inter fe cernere certant :
Cum femel interra fuerit fuperantior ignis,
Et femel, ut fama’ft, humor regnarit in arvis.
Ignis enim fuperavit, et ambens multa peruffit,
Avia cum Phaethonta rapax vis folis equorum
iEthere raptavit toto, terrafque per omneis.
At pater omnipotens ira turn percitus acri
Magnanimum Phaethonta repenti fulminis icflu
Deturbavit equis in terram ; folque cadenti
Obvius aeternam fuccepit lampada mundi,
Disjeétofque redegit equos, junxitque trementeis :
Inde fuum per iter recreavit cuncta gubernans ;
Scilicet, ut veteres Graium cecinere poetae :
Quod procul a vera’it animi ratione repulfum.
Ignis enim fuperare poteft, ubi materiai
Ex infinito funt corpora plura coorta :
Inde cadunt vires aliqua ratione revicfiae,
Aut pereunt res exuftae torrentibus auris.
Humor item quondam coepit fuperare coortus,
Ut fama’ft hominum, multas quando obruit urbeis;
Inde ubi vis aliqua ratione averfa receffit,
Ex infinito fuerat quaecunque coorta,
Conftiterunt imbres, e.t flumina vim minuerunt.
Sed quibus ille modis conjecftus materiai
Fundarit coelum ac terram, pontique profunda,
Solifque et lunae curfus, ex ordine ponam.
Nam certe neque confilio primordia rerum
Ordine
Ordine fe quaeque, atque fagaci mente locarunt;
Nec quos quaeque darent motus pepigere profeto:
Sed quia multa modis multis primordia rerum
Ex infinito jam tempore percita plagis,
Ponderibufque fuis confuerunt concita ferri,
Omnimodifque coire, atque omnia pertentare,
Quaecunque inter fe poflent congreifa creare ;
Propterea fit, uti magnum Volgata per aevum,
Omnigenos coetus et motus experiundo,
Tandem ea conveniant, quae ut convenere, repente
Magnarum’rerum fiant exordia faepe,
Terrai, maris, et coeli, generifque animantum.
Hic neque tum folis rota cerni lumine largo
Altivolans poterat, neque magni fiderà mundi,
Nec mare, nec coelum, nec denique terra, neque aer,
Nec fimilis noftris rebus res ulla videri ;
Sed nova tempeftas quaedam, molefque coorta.
DifFugere inde loci partes coepere, parefque
Cum paribus jungi res, et difcludere mundum,
Membraque dividere, et magnas difponere parteis
Omnigenis e principiis, difcordia quorum
Intervalla, vias, connexus; pondera, plagas,
Concurfus, motus turbabat, proelia mifcens,
Propter diflìmileis formas variafque figuras ;
Quod non omnia fic poterant conjumfta manere,
Nec motus inter fefe dare convenienteis :
Hoc eft a terris altum fecernere coelum,
B b Et