Idaeam vocitant matrem, Phrygiafque catervas
Dant comités ; quia primum ex illis finibus edunt
Per terrarum orbem fruges coepiffe creari.
Gallos attribuunt; quia, numen qui violarint
Matris, et ingrati genitoribus inventi fint,
Significare volunt indignos effe putandos,
Vivam progeniem qui in oras luminis edant.
Tympana tenta tonant palmis, et cymbala circum
Concava; raucifonoque minantur cornua cantu;
Et Phrygio ftimulat numero cava tibia menteis ;
Telaque praeportant violenti figna furoris ;
Ingratos ánimos, atque impia pedora volgi
Conterrere metu quae poffint numine Divae.
Ergo cum primum magnas inveda per urbeis
Munificat tacita mortaleis muta falute :
ffLre atque argento fternunt iter omne viarum,
Largifica ftipe ditantes ; ninguntque rofarum
Floribus, umbrantes Matrem, comitumque catervas.
Hic armata manus (Curetas nomine Graij
Quos memorant Phrygios) inter fe forte catenas
Ludunt, in numerumque exfultant, fanguine heti, et
Terríficas capitum quatientes numine criftas :
Didaeos referunt Curetas: qui J.ovis illum
Vagitum in Creta quondam occultaffe feruntur ;
Cum pueri circum puerum pernice chorea
Armati in numerum pulfarent aeribus aera,
Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus,
Mie riEternumque
daret Matri fub pedore volnus.
Propterea Magnam armati Matrem comitantur :
Aut quia fignificant Divam praedicere, ut armis,
Ac virtute velint patriam defendere terram ;
Praefidioque parent, decorique parentibus effe.
Quae bene, et eximie quamvis difpofta ferantur,
Longe funt tamen a vera ratione repulfa.
Omnis enim per fe divum natura neceffe’ft
Immortali aevo, fumma cum pace fruatur,
Semota a noftris rebus, fejuntìaque longe.
Nam privata dolore omni, privata periclis,
Ipfa fuis pollens opibus, nihil indiga noftri,
Nec bene promeritis capitur, nec tangitur ira.
Terra quidem vero caret omni tempore fenfu :
Séd quia multarum potitur primordia rerum,
Multa modis multis effert in lumina folis.
Hic fi quis mare Neptunum, Cereremque vocare
Confiituet frugès; et Bacchi nomine abuti
Mavolt, quam laticis proprium proferre vocamen :
Concedamus ut hic terrarum ditìitet orbem
Effe Deum Matrem, dum re non fit tamen apfe.
Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
Lanigerae pecudes, et equorum duellica proles,
Buceriaeque greges, fub eodem tegmine coeli,
Ex unoque fitim fedantes flumine aquai,
Diflimili vivunt fpecie ; retinentque parentum
Naturam ; et mores generatim quaeque imitantur:
I 2 Tanta